lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 ianuarius 2016
Tempus nativitatis, hebd. II

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.

Psalmus 118 (119), 41-48
VI (Vau)

41 Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, *
      salutáre tuum secúndum elóquium tuum.

42 Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, *
      quia sperávi in sermónibus tuis. –

43 Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, *
      quia in iudíciis tuis supersperávi.

44 Et custódiam legem tuam semper, *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

45 Et ambulábo in latitúdine, *
      quia mandáta tua exquisívi.

46 Et loquar de testimóniis tuis in conspéctu regum *
      et non confúndar. –

47 Et delectábor in præcéptis tuis, *
      quæ diléxi.

48 Et levábo manus meas ad præcépta tua, quæ diléxi; *
      et exercébor in iustificatiónibus tuis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 39 (40), 2-14. 17-18
Gratiarum actio et auxilii petitio

hóstiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. (Hebr 10, 5)

I

2 Exspéctans exspectávi Dóminum, *
      et inténdit mihi.

3 Et exaudívit clamórem meum *
      et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
   et státuit super petram pedes meos *
      et firmávit gressus meos.

4 Et immísit in os meum cánticum novum, *
      carmen Deo nostro. –

   Vidébunt multi et timébunt *
      et sperábunt in Dómino.

5 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam *
      et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.

6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
      et cogitatiónes tuas pro nobis: *
      non est qui símilis sit tibi.
   Si nuntiáre et éloqui volúero, *
      multiplicabúntur super númerum. –

7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
      aures autem fodísti mihi.
  Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *

8    tunc dixi: "Ecce vénio.
  In volúmine libri scriptum est de me. *

9    Fácere voluntátem tuam,
  Deus meus, vólui; *
      et lex tua in præcórdiis meis."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
       ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
       veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
    Non abscóndi misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam ab ecclésia magna. –

12 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
       misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,

13 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; †
       comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
       et non pótui vidére.
    Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
       et cor meum derelíquit me. –

14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
       Dómine, ad adiuvándum me festína.

17 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te *
       et dicant semper: "Magnificétur Dóminus", qui díligunt salutáre tuum.
18 Ego autem egénus et pauper sum; *
       Dóminus sollícitus est mei.
    Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
       Deus meus, ne tardáveris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.

LECTIO BREVIS

Ier 31, 11-12
Redémit Dóminus Iacob et liberávit eum de manu potentióris. Et vénient et laudábunt in monte Sion et cónfluent ad bona Dómini.


V. Vidérunt omnes fines terræ, allelúia.
R. Salutáre Dei nostri, allelúia.

ORATIO

Orémus:

Concéde nobis, omnípotens Deus, ut salutáre tuum, quod ad redemptiónem mundi luce nova cælórum procéssit, nostris semper innovándis córdibus oriátur. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)