Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
S. Stephani, protomartyris, festum
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,
Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.
Estote vos perfécti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. (Mt 5, 48)
8 Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, *
testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, *
præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
10 Timor Dómini mundus, pérmanens in sǽculum sǽculi, *
iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
11 desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum *
et dulcióra super mel et favum stillántem. –
12 Etenim servus tuus erudítur in eis; *
in custodiéndis illis retribútio multa.
13 Erróres quis intéllegit? †
Ab occúltis munda me, *
14 et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.
Tunc immaculátus ero *
et emundábor a delícto máximo. –
15 Sint ut compláceant elóquia oris mei *
et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.
Dómine, adiútor meus *
et redémptor meus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ecce iudex ante ianuam assistit (Iac 5, 9)
I
2 Dómine Deus meus, in te sperávi; *
salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me et líbera me,
3 ne quando rápiat ut leo ánimam meam *
discérpens, dum non est qui salvum fáciat. –
4 Dómine Deus meus, si feci istud, *
si est iníquitas in mánibus meis
5 si réddidi retribuénti mihi mala *
et exspoliávi inimícum meum dimíttens inánem,
6 persequátur inimícus ánimam meam et comprehéndat †
et concúlcet in terra vitam meam *
et glóriam meam in púlverem dedúcat. –
7 Exsúrge, Dómine, in ira tua *
et exaltáre contra indignatiónem inimicórum meórum
et exsúrge, Deus meus, *
in iudício, quod mandásti.
8 Et synagóga populórum circúmdabit te, †
et super hanc in altum regrédere: *
Dóminus iúdicat pópulos.
9 Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam *
et secúndum innocéntiam meam, quæ est in me.
10 Consumátur nequítia peccatórum; †
et iustum confírma, *
scrutans corda et renes Deus iustus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
11 Adiutórium meum apud Deum, *
qui salvos facit rectos corde.
12 Deus iudex iustus, *
fortis, iráscens per síngulos dies.
13 Nonne íterum gládium suum exácuit, *
arcum suum teténdit et parávit illum?
14 Et parávit sibi vasa mortis, *
sagíttas suas ardéntes effécit. –
15 Ecce partúriit iniustítiam, *
concépit dolórem et péperit iniquitátem;
16 lacum apéruit et effódit eum *
et íncidit in fóveam, quam fecit.
17 Convertétur dolor eius in caput eius, *
et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet.
18 Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius *
et psallam nómini Dómini Altíssimi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus, ut discámus et inimícos dilígere, quia eius natalícia celebrámus,
qui novit étiam pro persecutóribus exoráre. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)