lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 martius 2026
In Annuntiatione Domini

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Qua Christus hora sítiit
crucem vel in qua súbiit,
quos præstat in hac psállere
ditet siti iustítiæ.

Simul sit his esúries,
quam ipse de se sátiet,
crimen sit ut fastídium
virtúsque desidérium.

Charísma Sancti Spíritus
sic ínfluat psalléntibus,
ut carnis æstus frígeat
et mentis algor férveat.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Ecce virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen eius Emmánuel.

Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi

Duo cæci ... clamaverunt: „Domine, miserere nostri, Fili David.“ (Mt 20, 30)

1 Ad te levávi óculos meos, *
      qui hábitas in cælis. –

2 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
      sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
   ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
      donec misereátur nostri. –

3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
      quia multum repléti sumus despectióne;
4 quia multum repléta est ánima nostra *
      derisióne abundántium et despectióne superbórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini

Dixit Dominus Paulo: „Noli timere ... quia ego sum tecum.“ (Act 18, 9 - 10)

1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
2     nisi quia Dóminus erat in nobis, *
      cum exsúrgerent hómines in nos:
3 forte vivos deglutíssent nos, *
      cum irascerétur furor eórum in nos.
4 Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
      torrens pertransísset ánimam nostram *
5     fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes. –

6 Benedíctus Dóminus; *
      qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
7 ánima nostra sicut passer erépta est *
      de láqueo venántium:
   láqueus contrítus est, *
      et nos erépti sumus. –

8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
      qui fecit cælum et terram.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen eius Emmánuel.

LECTIO BREVIS

1 Io 4, 10
In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.


V. Ecce ancílla Dómini.
R. Fiat mihi secúndum verbum tuum.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quǽsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse consórtes. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)