Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
97 Quómodo diléxi legem tuam, Dómine; *
tota die meditátio mea est.
98 Super inimícos meos sapiéntem me fecit præcéptum tuum, *
quia in ætérnum mihi est. –
99 Super omnes docéntes me prudens factus sum, *
quia testimónia tua meditátio mea est.
100 Super senes intelléxi, *
quia mandáta tua servávi.
101 Ab omni via mala prohíbui pedes meos, *
ut custódiam verba tua.
102 A iudíciis tuis non declinávi, *
quia tu legem posuísti mihi. –
103 Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, *
super mel ori meo.
104 A mandátis tuis intelléxi; *
proptérea odívi omnem viam mendácii.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Nolite timere eos, qui occidunt corpus. (Mt 10, 28)
I
1 Ut quid, Deus, reppulísti in finem, *
irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
2 Memor esto congregatiónis tuæ, *
quam possedísti ab inítio.
Redemísti virgam hereditátis tuæ, *
mons Sion, in quo habitásti.
3 Leva gressus tuos in ruínas sempitérnas: *
ómnia vastávit inimícus in sancto. –
4 Rugiérunt, qui odérunt te, in médio congregatiónis tuæ; *
posuérunt signa sua in signa.
5 Visi sunt quasi in altum secúrim vibrántes *
in silva condénsa.
6 Excidérunt iánuas eius in idípsum; *
in secúri et áscia deiecérunt. –
7 Incendérunt igni sanctuárium tuum, *
in terram polluérunt tabernáculum nóminis tui;
8 dixérunt in corde suo: "Opprimámus eos simul." *
Combussérunt omnes congregatiónes Dei in terra.
9 Signa nostra non vídimus, †
iam non est prophéta, *
et apud nos non est qui cognóscat ámplius. –
10 Usquequo, Deus, improperábit inimícus, *
spernet adversárius nomen tuum in finem?
11 Ut quid avértis manum tuam *
et tenes déxteram tuam in médio sinu tuo?
12 Deus autem rex noster ante sǽcula, *
operátus est salútes in médio terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
13 Tu conscidísti in virtúte tua mare, *
contribulásti cápita dracónum in aquis.
14 Tu confregísti cápita Levíathan, *
dedísti eum escam monstris maris.
15 Tu dirupísti fontes et torréntes; *
tu siccásti flúvios perénnes.
16 Tuus est dies et tua est nox, *
tu fabricátus es luminária et solem.
17 Tu statuísti omnes términos terræ, *
æstátem et híemem, tu plasmásti ea. –
18 Memor esto huius: †
inimícus improperávit Dómino, *
et pópulus insípiens sprevit nomen tuum.
19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi *
et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
20 Réspice in testaméntum, *
quia repléta sunt latíbula terræ tentóriis violéntiæ. –
21 Ne revertátur húmilis factus confúsus; *
pauper et inops laudábunt nomen tuum.
22 Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam; †
memor esto improperiórum tuórum, *
quæ ab insipiénte fiunt tota die.
23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum; *
tumúltus adversariórum tuórum ascéndit semper.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Grátia tua ne nos, quǽsumus, Dómine, derelínquat, quæ et sacræ nos déditos fáciat servitúti,
et tuam nobis opem semper acquírat. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)