lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 november 2019
PER ANNUM, hebd. XXXII
Hebdomada IV

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Pax multa diligéntibus legem tuam, Dómine.

Psalmus 118 (119), 161-168
XXI (Sin)

161 Príncipes persecúti sunt me gratis, *
         et a verbis tuis formidávit cor meum.

162 Lætábor ego super elóquia tua, *
         sicut qui invénit spólia multa. –

163 Mendácium ódio hábui et abominátus sum; *
         legem autem tuam diléxi.

164 Sépties in die laudem dixi tibi *
         super iudícia iustítiæ tuæ. –

165 Pax multa diligéntibus legem tuam, *
         et non est illis scándalum.

166 Exspectábam salutáre tuum, Dómine, *
         et præcépta tua feci. –

167 Custodívit ánima mea testimónia tua *
         et diléxi ea veheménter.

168 Servávi mandáta tua et testimónia tua, *
         quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Pax multa diligéntibus legem tuam, Dómine.

Ant. 2 Multitúdinis credéntium erat cor unum et ánima una.

Psalmus 132 (133)
Fraternæ concordiæ iucunditas

Diligamus nos invicem, quia caritas ex Deo est. (1 Io 4, 7)

1 Ecce quam bonum et quam iucúndum *
      habitáre fratres in unum:

2 sicut unguéntum óptimum in cápite, †
      quod descéndit in barbam, barbam Aaron, *
      quod descéndit in oram vestiménti eius;

3 sicut ros Hermon, *
      qui descéndit in montes Sion,
   quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, *
      vitam usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Multitúdinis credéntium erat cor unum et ánima una.

Ant. 3 Custódi me de manu peccatóris, Dómine, virtus salútis meæ.

Psalmus 139 (140), 2-9. 13-14
Tu es refugium meum

Filius hominis traditur in manus peccatorum. (Mt 26, 45)

2 Eripe me, Dómine, ab hómine malo, *
      a viro violéntiæ serva me.

3 Qui cogitavérunt mala in corde, *
      tota die constituébant prœlia.

4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis, *
      venénum áspidum sub lábiis eórum. –

5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris †
      et a viro violéntiæ serva me, *
      qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.

6 Abscondérunt supérbi láqueum mihi †
      et funes extendérunt in rete, *
      iuxta iter offendícula posuérunt mihi. –

7 Dixi Dómino: "Deus meus es tu; *
      áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ."

8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, *
      obumbrásti caput meum in die belli.

9 Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii; *
      consília eius ne perfícias. –

13 Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis *
      et vindíctam páuperum.

14 Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo, *
      et habitábunt recti in conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Custódi me de manu peccatóris, Dómine, virtus salútis meæ.

LECTIO BREVIS

1 Io 4, 9-11
In hoc appáruit cáritas Dei in nobis quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. Caríssimi, si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere.


V. Protéctor noster áspice, Deus.
R. Et réspice in fáciem Christi tui.

ORATIO

Orémus:

Dómine Iesu Christe, qui pæniténtem latrónem de patíbulo crucis in regnum tuum transíre fecísti, peccáta nostra confiténtes te cum fidúcia deprecámur, ut post mortem nos fácias paradísi portas introíre gaudéntes. Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)