lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 december 2022
TEMPUS ADVENTUS, hebd. IV
Hebdomada IV

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.

Psalmus 118 (119), 137-144
XVIII (Sade)

137 Iustus es, Dómine, *
         et rectum iudícium tuum.

138 Mandásti in iustítia testimónia tua *
         et in veritáte nimis. –

139 Consúmpsit me zelus meus, *
         quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.

140 Ignítum elóquium tuum veheménter, *
         et servus tuus diléxit illud. –

141 Adulescéntulus sum ego et contémptus; *
         mandáta tua non sum oblítus.

142 Iustítia tua iustítia in ætérnum, *
         et lex tua véritas. –

143 Tribulátio et angústia invenérunt me; *
         præcépta tua delectátio mea est.

144 Iustítia testimónia tua in ætérnum; *
         intelléctum da mihi, et vivam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 87 (88)
Hominis graviter ægrotantis oratio

Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum. (Lc 22, 53)

I

2 Dómine, Deus salútis meæ, *
      in die clamávi et nocte coram te.
3 Intret in conspéctu tuo orátio mea; *
      inclína aurem tuam ad precem meam. –

4 Quia repléta est malis ánima mea, *
      et vita mea inférno appropinquávit.
5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
      factus sum sicut homo sine adiutório.
6 Inter mórtuos liber, *
      sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
   quorum non es memor ámplius, *
      et ipsi de manu tua abscíssi sunt. –

7 Posuísti me in lacu inferióri, *
      in tenebrósis et in umbra mortis.
8 Super me gravátus est furor tuus, *
      et omnes fluctus tuos induxísti super me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

9 Longe fecísti notos meos a me, *
       posuísti me abominatiónem eis;
    conclúsus sum et non egrédiar. *
10    Oculi mei languérunt præ afflictióne.
    Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
       expándi ad te manus meas.

11 Numquid mórtuis fácies mirabília, *
       aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *
       et veritátem tuam in loco perditiónis?
13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *
       et iustítia tua in terra obliviónis? –

14 Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
       et mane orátio mea prævéniet te.
15 Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
       abscóndis fáciem tuam a me?
16 Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
       portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
17 Super me transiérunt iræ tuæ, *
       et terróres tui excidérunt me.
18 Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
       circumdedérunt me simul.
19 Elongásti a me amícum et próximum, *
       et noti mei sunt ténebræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.

LECTIO BREVIS

Cf. Ez 34, 15-16
Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus. Quod períerat, requíram et, quod confráctum fúerat, alligábo et, quod infírmum erat, consolidábo et pascam illas in iudício.


V. Veni, Dómine, et noli tardáre.
R. Reláxa facínora plebi tuæ.

ORATIO

Orémus:

Deus, cuius ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce replétur, quǽsumus, ut nos, eius exémplo, voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)