Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
In Annuntiatione Domini, sollemnitas
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cæli porta.
Sumens illud «Ave»
Gabriélis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.
Virgo singuláris,
inter omnes mitis,
nos culpis solútos
mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut vidéntes Iesum
semper collætémur.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spirítui Sancto
honor, tribus unus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Angelus Dómini nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto.
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)
1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum." –
2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te. –
4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."
5 Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges. –
6 [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
conquassabit capita in terra spatiosa.]
7 De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Angelus Dómini nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto.
Ant. 2 Ne tímeas, María; invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Mt 1, 21)
1 De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
2 Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes *
in vocem deprecatiónis meæ. –
3 Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
Dómine, quis sustinébit?
4 Quia apud te propitiátio est, *
ut timeámus te.
5 Sustínui te, Dómine, *
sustínuit ánima mea in verbo eius;
6 sperávit ánima mea in Dómino *
magis quam custódes auróram. –
Magis quam custódes auróram *
7 speret Israel in Dómino,
quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
8 Et ipse rédimet Israel *
ex ómnibus iniquitátibus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ne tímeas, María; invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.
Ant. 3 Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum.
12 Grátias agámus Deo Patri, *
qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
remissiónem peccatórum; –
15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes. –
Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17 et ipse est ante ómnia, *
et ómnia in ipso constant. –
18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Verbum caro factum est, * et habitávit in nobis.
R. Verbum caro factum est, * et habitávit in nobis.
V. Hoc erat in princípio apud Deum.
R. Et habitávit in nobis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Verbum caro factum est, * et habitávit in nobis.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus.
PRECES
Ætérnum Patrem, qui hódie salútem nostram Maríæ per suum Angelum nuntiávit, fidéntibus ánimis exorémus:
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Qui Maríam Vírginem elegísti, ut fíeret mater Fílii tui,
— miserére ómnium qui redemptiónem suam exspéctant.
Qui Gabriélis ore pacem Maríæ et gáudium nuntiásti,
— univérso mundo salútis gáudium verámque pacem largíre.
Qui, ancílla tua annuénte et Spíritu Sancto operánte, Verbum tuum in nobis habitáre fecísti,
— corda nostra ad Christum suscipiéndum ita dispóne, ut María Virgo eum suscépit.
Qui réspicis húmiles et esuriéntes bonis adímples,
— depréssos súbleva, egénis súbveni, ádiuva moriéntes.
Deus, cui nihil est impossíbile et qui mirabília solus facis,
— salva nos, cum mórtuos in die novíssimo suscitábis.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quǽsumus, ut, qui Redemptórem nostrum
Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)