Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
D.N.I.C. summi et æterni Sacerdotis, festum
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne, Christe, póntifex
novi sacérdos fœderis,
te nostra vota cóndecent,
te grati amóris cántica.
E Patris aula pródiens,
nostri misértus crímina,
venis in alvum Vírginis,
egénus atque obœdiens.
Delens vetústa et ómnia,
in lumen aptans grátiæ,
a Patre digne ac Spíritu
princeps sacérdos úngeris.
Tu pura solus hóstia,
amóre fundis sánguinem,
donas amóre ut fílii
iam pace Patris gáudeant.
Nostræ salúti iúgiter
te das in aris víctimam;
throno suprémo et ássides
perfécte ut unus ímpetres.
Sit, Christe, summe póntifex
tibi Patríque glória,
qui vivis, offers, ímperas
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es Sacérdos in ætérnum.
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)
1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum." –
2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te. –
4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."
5 Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges. –
6 [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
conquassabit capita in terra spatiosa.]
7 De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es Sacérdos in ætérnum.
Ant. 2 Deus, qui dives est in misericórdia, convivificávit nos in Christo.
Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens. (Ap 15, 3)
1 Confitébor Dómino in toto corde meo, *
in consílio iustórum et congregatióne. –
2 Magna ópera Dómini, *
exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.
3 Decor et magnificéntia opus eius, *
et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –
4 Memóriam fecit mirabílium suórum, *
miséricors et miserátor Dóminus.
5 Escam dedit timéntibus se; *
memor erit in sǽculum testaménti sui. –
6 Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
ut det illis hereditátem géntium; *
7 ópera mánuum eius véritas et iudícium.
Fidélia ómnia mandáta eius, †
8 confirmáta in sǽculum sǽculi, *
facta in veritáte et æquitáte.
9 Redemptiónem misit pópulo suo, *
mandávit in ætérnum testaméntum suum. –
Sanctum et terríbile nomen eius. *
10 Inítium sapiéntiæ timor Dómini,
intelléctus bonus ómnibus faciéntibus ea; *
laudátio eius manet in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus, qui dives est in misericórdia, convivificávit nos in Christo.
Ant. 3 Christus est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ.
12 Grátias agámus Deo Patri, *
qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
remissiónem peccatórum; –
15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes. –
Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17 et ipse est ante ómnia, *
et ómnia in ipso constant. –
18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Christus est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ.
LECTIO BREVIS
Habéntes ítaque, fratres, fidúciam in intróitu sanctórum in sánguine Iesu, quam initiávit nobis viam novam
et vivéntem per velámen, id est carnem suam, et sacerdótem magnum super domum Dei, accedámus cum vero corde in
plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala et ablúti corpus aqua munda, teneámus spei confessiónem
indeclinábilem, fidélis enim est, qui repromísit.
RESPONSORIUM BREVE
V. Pacem habeámus ad Deum * per Dóminum nostrum Iesum Christum.
R. Pacem habeámus ad Deum * per Dóminum nostrum Iesum Christum.
V. Et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei.
R. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Pacem habeámus ad Deum * per Dóminum nostrum Iesum Christum.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Pater, ego pro eis rogo, quia tui sunt, et pro eis sanctífico meípsum: ut sint et ipsi sanctificáti in Veritáte.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Pater, ego pro eis rogo, quia tui sunt, et pro eis sanctífico meípsum: ut sint et ipsi sanctificáti in Veritáte.
PRECES
Per Christum, vota nostra effundámus Deo Patri, qui ómnia voluntáte sua dírigit et benedícit omnes in Ipso confidéntes:
EXÁUDI NOS, FIDÉNTER TE ROGÁMUS.
Christe, qui es Verbum Patris,
— súggere lábiis nostris quod sumus oratúri.
Christe Sacérdos, qui es Panis Vitæ,
— fac ut elécti donum vivant próprii sacerdótii, in te consummántes oblatiónem ipsórum.
Christe glorióse, intercédens semper apud Patrem pro nobis,
— fac nos fidéles in oratióne pro Ecclésia tua.
Christe Dómine, qui es a Patre missus,
— da ut omnes invéniant in te vitam et viam Regni.
Christe, Fili Dei vivéntis, qui morte tua mortem devicísti,
— da ut oblátio extréma nostrórum defunctórum tríbuat ipsis in glória gáudium sempitérnum.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem, Christum voluísti summum æternúmque constitúere
sacerdótem, præsta, ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex eius memoriále participatióne,
virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)