Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
S. Stephani, protomartyris, festum
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, redémptor ómnium,
ex Patre, Patris Unice,
solus ante princípium
natus ineffabíliter,
Tu lumen, tu splendor Patris,
tu spes perénnis ómnium,
inténde quas fundunt preces
tui per orbem sérvuli.
Salútis auctor, récole
quod nostri quondam córporis,
ex illibáta Vírgine
nascéndo, formam súmpseris.
Hic præsens testátur dies,
currens per anni círculum,
quod solus a sede Patris
mundi salus advéneris;
Hunc cælum, terra, hunc mare,
hunc omne quod in eis est,
auctórem advéntus tui
laudat exsúltans cántico.
Nos quoque, qui sancto tuo
redémpti sumus sánguine,
ob diem natális tui
hymnum novum concínimus.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Tecum princípium in die virtútis tuæ, in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)
1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum." –
2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te. –
4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."
5 Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges. –
6 [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
conquassabit capita in terra spatiosa.]
7 De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Tecum princípium in die virtútis tuæ, in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.
Ant. 2 Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Mt 1, 21)
1 De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
2 Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes *
in vocem deprecatiónis meæ. –
3 Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
Dómine, quis sustinébit?
4 Quia apud te propitiátio est, *
ut timeámus te.
5 Sustínui te, Dómine, *
sustínuit ánima mea in verbo eius;
6 sperávit ánima mea in Dómino *
magis quam custódes auróram. –
Magis quam custódes auróram *
7 speret Israel in Dómino,
quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
8 Et ipse rédimet Israel *
ex ómnibus iniquitátibus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
Ant. 3 In princípio et ante sǽcula Deus erat Verbum: ipse natus est hódie Salvátor mundi.
12 Grátias agámus Deo Patri, *
qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
remissiónem peccatórum; –
15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes. –
Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17 et ipse est ante ómnia, *
et ómnia in ipso constant. –
18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 In princípio et ante sǽcula Deus erat Verbum: ipse natus est hódie Salvátor mundi.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Verbum caro factum est, * allelúia, allelúia.
R. Verbum caro factum est, * allelúia, allelúia.
V. Et habitávit in nobis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Verbum caro factum est, * allelúia, allelúia.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter perágeret, omnípotens Sermo tuus, Dómine, a regálibus sédibus venit, allelúia.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter perágeret, omnípotens Sermo tuus, Dómine, a regálibus sédibus venit, allelúia.
PRECES
Verbum Dei, quod, in nobis habitándo, salútis perpétuæ trámitem reserávit, deprecémur et sincéra humilitáte rogémus:
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Per mystérium incarnatiónis tuæ, per nativitátem et infántiam tuam,
— per totam vitam tuam Patri dicátam:
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Per labóres tuos, per prædicatiónes et itínera tua,
— per conversatiónem tuam inter peccatóres:
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Per agoníam et passiónem tuam, per crucem et desolatiónem tuam,
— per angústias tuas, per mortem et sepultúram tuam:
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Per resurrectiónem et ascensiónem tuam, per donatiónem Spíritus Sancti, per gáudia et glóriam tuam ætérnam,
— fratres nostros, iam defúnctos, líbera, Dómine.
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti
iugo vetústa sérvitus tenet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)