lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 martius 2023
In Annuntiatione Domini, sollemnitas

AD I VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Agnóscat omne sǽculum
venísse vitæ prǽmium;
post hostis ásperi iugum
appáruit redémptio.

Isaías quæ prǽcinit
compléta sunt in Vírgine;
annuntiávit Angelus,
Sanctus replévit Spíritus.

María ventre cóncipit
verbi fidélis sémine;
quem totus orbis non capit,
portant puéllæ víscera.

Adam vetus quod pólluit,
Adam novus hoc ábluit;
tumens quod ille déicit,
humíllimus hic érigit.

Christo sit omnis glória,
Dei Paréntis Fílio,
quem Virgo felix cóncipit
Sancti sub umbra Spíritus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce eius ascéndet, et requiéscet super eum Spíritus Dómini.

Psalmus 140 (141), 1-9
In periculis oratio

Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. (Ap 8, 4)

1 Dómine, clamávi ad te, ad me festína; *
      inténde voci meæ, cum clamo ad te.

2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, *
      elevátio mánuum meárum ut sacrifícium vespertínum. –

3 Pone, Dómine, custódiam ori meo *
      et vigíliam ad óstium labiórum meórum.

4 Non declínes cor meum in verbum malítiæ *
      ad machinándas machinatiónes in impietáte
   cum homínibus operántibus iniquitátem; *
      et non cómedam ex delíciis eórum.

5 Percútiat me iustus in misericórdia et íncrepet me; †
      óleum autem peccatóris non impínguet caput meum, *
      quóniam adhuc et orátio mea in malítiis eórum. –

6 Deiécti in manus duras iúdicum eórum, *
      áudient verba mea, quóniam suávia erant.

7 Sicut frusta dolántis et dirumpéntis in terra, *
      dissipáta sunt ossa eórum ad fauces inférni. –

8 Quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei; *
      ad te confúgi, non effúndas ánimam meam.

9 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi, *
      et a scándalis operántium iniquitátem. –

     10  [Cadent in retiacula sua peccatores simul, *
         ego autem ultra pertranseam.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce eius ascéndet, et requiéscet super eum Spíritus Dómini.

Ant. 2 Dabit ei Dóminus sedem David patris eius, et regnábit in ætérnum.

Psalmus 141 (142)
Tu es refugium meum

Hæc omnia in Domino tempore passionis impleta sunt. (S. Hilarius)

2 Voce mea ad Dóminum clamo, *
      voce mea ad Dóminum déprecor;

3 effúndo in conspéctu eius lamentatiónem meam, *
      et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio. –

4 Cum déficit in me spíritus meus, *
      tu nosti sémitas meas.
   In via, qua ambulábam, *
      abscondérunt láqueum mihi.

5 Considerábam ad déxteram et vidébam, *
      et non erat qui cognósceret me.
   Périit fuga a me, *
      et non est qui requírat ánimam meam. –

6 Clamávi ad te, Dómine; †
      dixi: "Tu es refúgium meum, *
      pórtio mea in terra vivéntium.

7 Inténde ad deprecatiónem meam, *
      quia humiliátus sum nimis.
   Líbera me a persequéntibus me, *
      quia confortáti sunt super me. –

8 Educ de custódia ánimam meam *
      ad confiténdum nómini tuo;
   me circúmdabunt iusti, *
      cum retribúeris mihi."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dabit ei Dóminus sedem David patris eius, et regnábit in ætérnum.

Ant. 3 Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum.

LECTIO BREVIS

1 Io 1, 1-2
Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt, de verbo vitæ; et vita appáruit, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat coram Patre et appáruit nobis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Germinávit radix Iesse, *orta est stella ex Iacob.
R. Germinávit radix Iesse, *orta est stella ex Iacob.
V. Virgo péperit Salvatórem.
R. Orta est stella ex Iacob.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Germinávit radix Iesse, *orta est stella ex Iacob.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi.

PRECES
Ætérnum Patrem, qui hódie salútem nostram Maríæ per suum Angelum nuntiávit, fidéntibus ánimis exorémus:
     Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.

Qui Maríam Vírginem elegísti, ut fíeret mater Fílii tui,
miserére ómnium qui redemptiónem suam exspéctant.
Qui Gabriélis ore pacem Maríæ et gáudium nuntiásti,
univérso mundo salútis gáudium verámque pacem largíre.
Qui, ancílla tua annuénte et Spíritu Sancto operánte, Verbum tuum in nobis habitáre fecísti,
corda nostra ad Christum suscipiéndum ita dispóne, ut María Virgo eum suscépit.
Qui réspicis húmiles et esuriéntes bonis adímples,
depréssos súbleva, egénis súbveni, ádiuva moriéntes.
Deus, cui nihil est impossíbile et qui mirabília solus facis,
salva nos, cum mórtuos in die novíssimo suscitábis.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quǽsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)