Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.
Qui cóndolens intéritu
mortis períre sǽculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium,
Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.
Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.
Te, Sancte, fide quǽsumus,
ventúre iudex sǽculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Gaude et lætáre, nova Sion: ecce enim Rex tuus véniet, mitis et salvans ánimas nostras.
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem. (Io 15, 12)
105 Lucérna pédibus meis verbum tuum *
et lumen sémitis meis.
106 Iurávi et státui *
custodíre iudícia iustítiæ tuæ. –
107 Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
vivífica me secúndum verbum tuum.
108 Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
et iudícia tua doce me. –
109 ánima mea in mánibus meis semper, *
et legem tuam non sum oblítus.
110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
et mandátis tuis non errávi. –
111 Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
quia exsultátio cordis mei sunt.
112 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
in ætérnum, in finem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Gaude et lætáre, nova Sion: ecce enim Rex tuus véniet, mitis et salvans ánimas nostras.
Ant. 2 Confortáte manus dissolútas; confortámini, dícite: Ecce Deus noster véniet et salvábit nos, allelúia.
Deus suscitavit Iesum solutis doloribus mortis. (Act 2, 24)
1 Consérva me, Deus, *
quóniam sperávi in te.
2 Dixi Dómino: „Dóminus meus es tu, *
bonum mihi non est sine te.“
In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros, *
omnis volúntas mea in eos.
3 Multiplicántur dolóres eórum, *
qui post deos aliénos acceleravérunt.
4 Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
neque assúmam nómina eórum in lábiis meis. –
5 Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
tu es qui détines sortem meam.
6 Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum; *
ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
8 Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper; *
quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
9 Propter hoc lætátum est cor meum, †
et exsultavérunt præcórdia mea; *
ínsuper et caro mea requiéscet in spe. –
10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
11 Notas mihi fácies vias vitæ, †
plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Confortáte manus dissolútas; confortámini, dícite: Ecce Deus noster véniet et salvábit nos, allelúia.
Ant. 3 Lex per Móysen data est, grátia et véritas per Iesum Christum facta est.
6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
7 sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
in similitúdinem hóminum factus; *
et hábitu invéntus ut homo,
8 humiliávit semetípsum †
factus obœdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
–
9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum
et omnis lingua confiteátur: *
11 «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lex per Móysen data est, grátia et véritas per Iesum Christum facta est.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.
R. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.
V. Et salutáre tuum da nobis.
R. Misericórdiam tuam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Ecce mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparávit viam tuam.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Ecce mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparávit viam tuam.
PRECES
Christum Dóminum, fratres caríssimi, ex Vírgine María natum, húmiles deprecémur lætantésque vocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Fili Dei unigénite, qui ventúrus es ut verus ángelus testaménti,
— fac ut mundus te suscípiat et agnóscat.
Qui génitus in sinu Patris, incarnári venísti ex María Vírgine,
— ab omni corruptióne humánæ condiciónis nos élue.
Qui, vita cum sis, venísti mortem perférre,
— tríbue nobis nihil de mortis damnatióne sentíre.
Et quia merces tua ad iudícium tecum véniet, píetas tua consuéta tunc nobis occúrrat in múnere,
— quæ nostrum sólita est semper removére languórem.
Christe Dómine, qui morte tua mórtuis subvenísti,
— pro defúnctis nos orántes exáudi.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Omnípotens et miséricors Deus, in tui occúrsum Fílii festinántes nulla ópera terréni actus impédiant, sed sapiéntiæ cæléstis erudítio
nos fáciat eius esse consórtes. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)