lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 september 2013
PER ANNUM, hebd. XXV
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Sol ecce surgit ígneus:
piget, pudéscit, pǽnitet,
nec teste quisquam lúmine
peccáre constánter potest.

Tandem facéssat cǽcitas,
quæ nosmet in præceps diu
lapsos sinístris gréssibus
erróre traxit dévio.

Hæc lux serénum cónferat
purósque nos præstet sibi;
nihil loquámur súbdolum,
volvámus obscúrum nihil.

Sic tota decúrrat dies,
ne lingua mendax, ne manus
oculíve peccent lúbrici,
ne noxa corpus ínquinet.

Speculátor astat désuper,
qui nos diébus ómnibus
actúsque nostros próspicit
a luce prima in vésperum.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

37, 15-28
Unio inter Israel et Iuda adumbratur

     Factus est sermo Dómini ad me dicens: «Et tu, fili hóminis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudæ et fíliis Israel sóciis eius. Et tolle lignum álterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctæ dómui Israel sóciis eius. Et adiúnge illa unum ad álterum tibi in lignum unum; et erunt in uniónem in manu tua. Cum autem díxerint ad te fílii pópuli tui loquéntes: “Nonne índicas nobis, quid in his tibi velis?”, loquéris ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quæ iunctæ sunt ei, et dabo eas páriter cum ligno Iudæ et fáciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea. Erunt autem ligna, super quæ scrípseris in manu tua in óculis eórum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam fílios Israel de médio natiónum, ad quas abiérunt, et congregábo eos úndique et addúcam eos ad humum suam et fáciam eos in gentem unam in terra, in móntibus Israel; et rex unus erit ómnibus ímperans, et non erunt ultra duæ gentes, nec dividéntur ámplius in duo regna. Neque polluéntur ultra in idólis suis et abominatiónibus suis et in cunctis iniquitátibus suis, et salvos eos fáciam de univérsis aversiónibus suis, quibus peccavérunt, et mundábo eos, et erunt mihi pópulus, et ego ero eis Deus. Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit ómnium eórum; in iudíciis meis ambulábunt et mandáta mea custódient et fácient ea. Et habitábunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitavérunt patres vestri; et habitábunt super eam, ipsi et fílii eórum et fílii filiórum eórum usque in sempitérnum, et David servus meus princeps eórum in perpétuum. Et percútiam illis fœdus pacis, pactum sempitérnum erit eis, et fundábo eos et multiplicábo; et dabo sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum, et erit habitáculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi pópulus; et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israel, cum fúerit sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum».“

RESPONSORIUM

Ez 37, 21. 22a; Io 10, 16b. 11b

R. Ecce ego assúmam fílios Israel et congregábo eos úndique, et fáciam eos in gentem unam, * Et fient unus grex, unus pastor.
V. Bonus pastor ánimam suam ponit pro óvibus. * Et fient unus grex, unus pastor.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 24-25. 27: CCL 41, 551-553)

In pascuis bonis pascam oves meas

     Et edúcam eas de géntibus et cólligam eas de regiónibus et indúcam eas in terram eárum et pascam eas super montes Israel. Constítuit montes Israel, auctóres Scripturárum divinárum. Ibi páscite ut secúre pascátis. Quidquid inde audiéritis, hoc vobis bene sápiat; quidquid extra est, respúite. Ne errétis in nébula, audíte vocem pastóris. Collígite vos ad montes Scriptúræ sanctæ. Ibi sunt delíciæ cordis vestri, ibi nihil venenósum, nihil aliénum; ubérrima páscua sunt. Vos tantum sanæ veníte, sanæ pascímini in móntibus Israel.
     Et in rivis et in omni habitatióne terræ. A móntibus enim, quos osténdimus, manavérunt rivi prædicatiónis evangélicæ, cum in omnem terram exívit sonus eórum, et facta est omnis habitátio terræ pascéndis óvibus læta atque fecúnda.
     In páscuis bonis pascam eas, et in móntibus altis Israel. Et erunt stábula eárum illic, hoc est, ubi requiéscant, ubi dicant: «Bene est», ubi dicant: «Verum est, maniféstum est, non fállimur». Glória Dei requiéscent, tamquam in stábulis illis. Et dórmient, hoc est, requiéscent, et requiéscent in delíciis bonis.
     Et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Israel. Iam dixi montes Israel, montes bonos, quo levámus óculos, ut inde nobis auxílium véniat. Sed auxílium nostrum a Dómino, qui fecit cælum et terram. ídeo ne vel in móntibus bonis esset spes nostra, cum dixísset: Pascam oves meas super montes Israel, rursus ne tu remanéres in móntibus, subiécit statim: Ego pascam oves meas. Leva tu óculos tuos in montes, unde véniet auxílium tibi, sed atténde dicéntem: Ego pascam. Auxílium enim tuum a Dómino, qui fecit cælum et terram.
     Claudit sic: Et pascam eas cum iudício. Vide quia sic solus pascit, cum iudício pascens. Quis enim homo iúdicat de hómine? Temeráriis iudíciis plena sunt ómnia. De quo desperavérimus súbito convértitur et fit óptimus. De quo multum præsumpsérimus súbito déficit et fit péssimus. Nec timor noster certus est, nec amor noster certus est.
     Quid sit hódie quisque homo, vix novit ipse homo. Tamen utcúmque ipse quid hódie. Quid autem cras nec ipse. Pascit ergo ille cum iudício, dispértiens própria própriis: hæc istis, illa illis, débita eis quibus debétur, hoc aut illud. Novit enim quid agat. Cum iudício pascit, quos iudicátus redémit. Pascit ergo ipse cum iudício.

RESPONSORIUM

Io 10, 14; Ez 34, 11. 13a

R. Ego sum pastor bonus: * Et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
V. Ecce ego ipse requíram oves meas, et visitábo eas, et edúcam eas de pópulis, et pascam eas. * Et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina

Passionem Domini cantat iste psalmus. (S. Augustinus)

2 Miserére mei, Deus, miserére mei, *
      quóniam in te cónfugit ánima mea;
   et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
      donec tránseant insídiæ.
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, *
      Deum, qui benefécit mihi. –

4 Mittet de cælo et liberábit me; †
      dabit in oppróbrium conculcántes me. *
      Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
5 ánima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
      devorántium fílios hóminum.
   Dentes eórum arma et sagíttæ *
      et lingua eórum gládius acútus. –

6 Exaltáre super cælos, Deus, *
      super omnem terram glória tua. –

7 Láqueum paravérunt pédibus meis, *
      et incurvávit se ánima mea;
   fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
      et ipsi incidérunt in eam. –

8 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum; *
      cantábo et psalmum dicam.
9 Exsúrge, glória mea, †
       exsúrge, psaltérium et cíthara, *
       excitábo auróram.
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
       et psalmum dicam tibi in natiónibus,
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *
       et usque ad nubes véritas tua. –

12 Exaltáre super cælos, Deus, *
       super omnem terram glória tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Canticum
Populi liberati felicitas
Ier 31, 10-14
Iesus moriturus erat ... ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11, 51. 52).

10 Audíte verbum Dómini, gentes, *
       et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt, et dícite:
    «Qui dispérsit Israel, congregábit eum *
       et custódiet eum sicut pastor gregem suum». –

11 Redémit enim Dóminus Iacob *
       et liberávit eum de manu potentióris.
12 Et vénient et laudábunt in monte Sion *
       et cónfluent ad bona Dómini,
    super fruménto et vino et óleo *
       et fetu pécorum et armentórum;
    erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *
       et ultra non esúrient. –

13 Tunc lætábitur virgo in choro, *
       iúvenes et senes simul.
    «Et convértam luctum eórum in gáudium *
       et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *
       et pópulus meus bonis meis adimplébitur».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Psalmus 47 (48)
Gratiarum actio pro populi salute

Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem. (Ap 21, 10)

2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis *
      in civitáte Dei nostri.
3  Mons sanctus eius collis speciósus, *
      exsultátio univérsæ terræ.
   Mons Sion, extréma aquilónis, *
      cívitas regis magni.
4 Deus in dómibus eius notus *
      factus est ut refúgium. –

5 Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
      convenérunt in unum.
6 Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
      conturbáti sunt, diffugérunt;
7 illic tremor apprehéndit eos, *
      dolóres ut parturiéntis.
8 In spíritu oriéntis *
      cónteres naves Tharsis. –

9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †
      in civitáte Dei nostri; *
      Deus fundávit eam in ætérnum.
10 Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
       in médio templi tui.
11 Secúndum nomen tuum, Deus, †
       sic et laus tua in fines terræ; *
       iustítia plena est déxtera tua.
12 Lætétur mons Sion, †
       et exsúltent fíliæ Iudæ *
       propter iudícia tua. –

13 Circúmdate Sion et complectímini eam, *
       numeráte turres eius.
14 Pónite corda vestra in virtúte eius †
       et percúrrite domos eius, *
       ut enarrétis in progénie áltera.
15 Quóniam hic est Deus, Deus noster †
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *
       ipse ducet nos in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Is 66, 1-2
Hæc dicit Dóminus: Cælum thronus meus, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ ista domus, quam ædificábitis mihi, et quis iste locus quiétis meæ? Omnia hæc manus mea fecit et mea sunt univérsa ista, dicit Dóminus. Ad hunc autem respíciam, ad paupérculum et contrítum spíritu et treméntem sermónes meos.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
V. Iustificatiónes tuas servábo.
R. Exáudi me, Dómine.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

PRECES
Grátias agámus Christo, qui lumen huius diéi nobis concédit, et ad eum clamémus:
     Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Qui te pro peccátis nostris hóstiam obtulísti,
incépta et propósita suscípias hodiérna.
Qui óculos nostros lucis dono lætíficas novæ,
lúcifer oriáris in córdibus nostris.
Tríbue hódie nos esse ómnibus longánimes,
ut imitatóres tui fíeri possímus.
Audítam, Dómine, fac nobis mane misericórdiam tuam.
Sit hódie gáudium tuum fortitúdo nostra.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, véspere, mane et merídie maiestátem tuam supplíciter deprecámur, ut, expúlsis de córdibus nostris peccatórum ténebris, ad veram lucem, quæ Christus est, nos fácias perveníre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)