Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)
I
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me. –
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ. –
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
8 Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur. –
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
17 quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum. –
19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
21 ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
24 Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus, †
25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
26 Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –
28 Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
V.
Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Audíte hoc, domus Iacob, qui vocámini nómine Israel et de aquis Iudæ exístis, qui iurátis in nómine Dómini et Deum Israel
invocátis non in veritáte neque in iustítia.
De civitáte enim sancta vocáti sunt et super Deum Israel constabilíti sunt; Dóminus exercítuum nomen eius.
Prióra ex tunc annuntiávi, et ex ore meo exiérunt, et audíta feci ea; repénte operátus sum, et venérunt.
Scivi enim quia durus es tu, et nervus férreus cervix tua et frons tua ǽrea.
Prædíxi tibi ex tunc, ántequam venírent indicávi tibi, ne forte díceres: «Idólum meum operátum est hæc, et scúlptile meum et
conflátile mandavérunt ista».
Quæ audísti, vide ómnia; vos autem num annuntiábitis? Audíta fácio tibi nova ex nunc et occúlta, quæ nescis.
Nunc creáta sunt et non ex tunc, et ante eórum diem, et non audísti ea, ne forte díceres: «Ecce ego cognóvi ea».
Neque audísti, neque cognovísti, neque ex tunc apérta est auris tua; scio enim quia præváricans prævaricáris et transgréssor ex útero vocáris.
Propter nomen meum longe fáciam furórem meum et propter laudem meam infrenábo me super te, ne perdam te.
Ecce excóxi te, sed non quasi argéntum; probávi te in camíno paupertátis. Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer;
et glóriam meam álteri non dabo.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris
Audísti, Virgo, quia concípies et páries fílium: audísti quod non per hóminem, sed per Spíritum Sanctum. Exspéctat Angelus
respónsum: tempus est enim ut revertátur ad Deum qui misit illum. Exspectámus et nos, o Dómina, verbum miseratiónis, quos
miserabíliter premit senténtia damnatiónis.
Et ecce offértur tibi prétium salútis nostræ: statim liberábimur, si conséntis. In sempitérno Dei Verbo facti sumus omnes et
ecce mórimur: in tuo brevi respónso sumus reficiéndi, ut ad vitam revocémur.
Hoc súpplicat a te, o pia Virgo, flébilis Adam cum mísera sóbole sua exsul de paradíso, hoc Abraham, hoc David. Hoc céteri
flágitant sancti patres, patres scílicet tui, qui et ipsi hábitant in regióne umbræ mortis. Hoc totus mundus tuis génibus provolútus exspéctat.
Nec immérito, quando ex ore tuo pendet consolátio miserórum, redémptio captivórum, liberátio damnatórum, salus dénique universórum
filiórum Adam, totíus géneris tui.
Da, Virgo, respónsum festinánter. Respónde cítius Angelo, immo per Angelum Dómino. Respónde verbum, et súscipe Verbum: profer tuum,
et cóncipe divínum: emítte transitórium, et ampléctere sempitérnum.
Quid tardas? quid trépidas? Crede, confitére, et súscipe. Sumat humílitas audáciam, verecúndia fidúciam. Nullátenus cónvenit nunc
ut virginális simplícitas obliviscátur prudéntiam. In hac sola re ne tímeas, prudens Virgo, præsumptiónem: quia, etsi grata in
siléntio verecúndia, magis tamen nunc in verbo píetas necessária.
Aperi, Virgo beáta, cor fídei, lábia confessióni, víscera Creatóri. Ecce desiderátus cunctis géntibus foris pulsat ad óstium. O si
te moránte pertransíerit, et rursus incípias dolens quǽrere quem díligit ánima tua! Surge, curre, áperi. Surge per fidem, curre per
devotiónem, áperi per confessiónem. Ecce, inquit, ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.
Si diligitis me, mandata mea servabitis. (Io 14, 15)
1 Misericórdiam et iudícium cantábo; *
tibi, Dómine, psallam.
2 Intéllegam in via immaculáta; *
quando vénies ad me? –
Perambulábo in innocéntia cordis mei, *
in médio domus meæ.
3 Non propónam ante óculos meos rem iniústam, †
faciéntem prævaricatiónes ódio habébo, *
non adhærébit mihi. –
4 Cor pravum recédet a me, *
malígnum non cognóscam.
5 Detrahéntem secréto próximo suo, *
hunc cessáre fáciam;
supérbum óculo et inflátum corde, *
hunc non sustinébo. –
6 Oculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum; *
qui ámbulat in via immaculáta, hic mihi ministrábit.
7 Non habitábit in médio domus meæ, qui facit supérbiam; *
qui lóquitur iníqua, non stabit in conspéctu oculórum meórum.
8 In matutíno cessáre fáciam omnes peccatóres terræ, *
ut dispérdam de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.
Ant. 2 Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.
26 Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, *
et laudábilis et gloriósum nomen tuum in sǽcula,
27 quia iustus es in ómnibus, *
quæ fecísti nobis.
29 Peccávimus enim et iníque égimus recedéntes a te *
et delíquimus in ómnibus. –
34 Ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum *
et ne díssipes testaméntum tuum,
35 neque áuferas misericórdiam tuam a nobis †
propter Abraham diléctum tuum *
et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, –
36 quibus dixísti quod multiplicáres semen eórum *
sicut stellas cæli et sicut arénam, quæ est in lítore maris, –
37 quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes *
sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra; –
38 et non est in témpore hoc †
princeps et prophéta et dux, *
neque holocáustum neque sacrifícium, –
39 neque oblátio neque incénsum, †
neque locus primitiárum coram te, *
ut possímus inveníre misericórdiam;
sed in ánima contríta et spíritu humilitátis suscipiámur †
40 sicut in holocáusto aríetum et taurórum *
et sicut in mílibus agnórum pínguium, –
sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, †
et pérfice subsequéntes te,*
quóniam non est confúsio confidéntibus in te. –
41 Et nunc séquimur te in toto corde *
et timémus te et quǽrimus fáciem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.
Ant. 3 Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.
Omnia possum in eo qui me confortat. (Phil 4, 13)
1 Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †
qui docet manus meas ad prœlium *
et dígitos meos ad bellum.
2 Misericórdia mea et fortitúdo mea, *
refúgium meum et liberátor meus;
scutum meum, et in ipso sperávi, *
qui subdit pópulum meum sub me. –
3 Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *
aut fílius hóminis, quod réputas eum?
4 Homo vanitáti símilis factus est, *
dies eius sicut umbra prætériens. –
5 Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *
tange montes, et fumigábunt.
6 Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *
emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
7 Emítte manum tuam de alto; *
éripe me et líbera me de aquis multis,
de manu filiórum alienigenárum, †
8 quorum os locútum est vanitátem, *
et déxtera eórum déxtera mendácii. –
9 Deus, cánticum novum cantábo tibi, *
in psaltério decachórdo psallam tibi,
10 qui das salútem régibus, *
qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph.
PRECES
Christum Dóminum rogémus, fratres caríssimi, qui est lux illúminans omnem hóminem, læti clamántes:
Veni, Dómine Iesu.
Lux præséntiæ tuæ nostras discútiat ténebras,
— et nos tuis munéribus dignos effíciat.
Salvos nos fac, Dómine Deus noster,
— ut confiteámur hódie nómini sancto tuo.
Succénde corda nostra ut ad te ardénter sítiant,
— tibíque coniúngi tota aviditáte festínent.
Qui infirmitátem nostram sustulísti,
— infírmis et hódie moribúndis succúrre.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, cuius ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce
replétur, quǽsumus, ut nos, eius exémplo, voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)