lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 october 2017
PER ANNUM, hebd. XXIX
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Sol ecce surgit ígneus:
piget, pudéscit, pǽnitet,
nec teste quisquam lúmine
peccáre constánter potest.

Tandem facéssat cǽcitas,
quæ nosmet in præceps diu
lapsos sinístris gréssibus
erróre traxit dévio.

Hæc lux serénum cónferat
purósque nos præstet sibi;
nihil loquámur súbdolum,
volvámus obscúrum nihil.

Sic tota decúrrat dies,
ne lingua mendax, ne manus
oculíve peccent lúbrici,
ne noxa corpus ínquinet.

Speculátor astat désuper,
qui nos diébus ómnibus
actúsque nostros próspicit
a luce prima in vésperum.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Esther

5,1-5; 7,1-10
Rex et Aman ad convivium Esther. Aman suspenditur

     Die tértio, indúta Esther regálibus vestiméntis stetit in átrio domus régiæ, quod erat intérius contra basílicam regis. At ille sedébat super sólium suum in consistório palátii contra óstium domus. Et factum est, cum vidísset Esther regínam stantem, plácuit óculis eius et exténdit contra eam virgam áuream, quam tenébat manu; quæ accédens tétigit summitátem virgæ eius.
     Dixítque ad eam rex: «Quid vis, Esther regína? Quæ est petítio tua? Etiámsi dimídiam partem regni petíeris, dábitur tibi». At illa respóndit: «Si regi placet, óbsecro, ut vénias ad me hódie et Aman tecum ad convívium, quod parávi». Statímque rex: «Vocáte, inquit, cito Aman, ut fiat verbum Esther».
     Intrávit ítaque rex et Aman, ut bíberent cum regína. Dixítque ei rex étiam in secúndo die, postquam vino incalúerat: «Quæ est petítio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fíeri? Etiámsi dimídiam regni mei partem petíeris, impetrábis». Ad quem illa respóndit: «Si invéni grátiam in óculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi ánimam meam, pro qua rogo, et pópulum meum, pro quo óbsecro. Tráditi enim sumus, ego et pópulus meus, ut conterámur, iugulémur et pereámus. Atque útinam in servos et fámulas venderémur: tacuíssem, quia tribulátio hæc non esset digna conturbáre regem». Respondénsque rex Asuérus ait: «Quis est iste et ubi est, ut hæc áudeat fácere?». Dixit Esther: «Hostis et inimícus noster, péssimus iste est Aman». Quod ille áudiens ílico obstúpuit coram rege ac regína.
     Rex autem surréxit irátus et de loco convívii intrávit in hortum palátii. Aman quoque surréxit, ut rogáret Esther regínam pro ánima sua; intelléxit enim a rege sibi decrétum esse malum. Qui cum revérsus esset de horto et intrásset convívii locum, répperit Aman super léctulum corruísse, in quo iacébat Esther, et ait: «étiam regínam vult opprímere, me præsénte, in domo mea?». Necdum verbum de ore regis exíerat, et statim operuérunt fáciem eius. Dixítque Harbóna, unus de eunúchis, qui stabant in ministério regis: «En étiam lignum, quod paráverat Mardochǽo, qui locútus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitúdinis quinquagínta cúbitos». Cui dixit rex: «Appéndite eum in eo». Suspénsus est ítaque Aman in patíbulo, quod paráverat Mardochǽo; et regis ira quiévit.

RESPONSORIUM

Cf. Est 10, 3f; Is 48, 20b

R. Israel clamávit ad Dóminum, et salvum fecit Dóminus pópulum suum; * Liberávit nos de ómnibus malis et fecit signa magna.
V. In voce exsultatiónis annuntiáte: Redémit Dóminus servum suum Iacob. * Liberávit nos de ómnibus malis et fecit signa magna.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam

(Ep. 130, 14, 25-26: CSEL 44, 68-71)

Quid oremus, sicut oportet, nescimus

     Adhuc est fortásse quod quæras cur Apóstolus díxerit: Quid enim orémus, sicut opórtet, nescímus: neque enim ullo modo credéndum est vel ipsum vel quibus ista dicébat, domínicam nescísse oratiónem.
     Ab hac ignorántia nec seípsum Apóstolus osténdit aliénum, nisi forte quid oráret, sicut oportéret, sciébat, quando magnitúdine revelatiónum ne extollerétur datus est illi stímulus carnis, ángelus sátanæ, qui eum colaphizáret; propter quod ter Dóminum rogávit ut eum auférret ab eo, útique, sicut opórtet, nésciens quid oráret. Dénique Dei respónsum cur non fíeret quod vir tantus orábat, et quare fíeri non expedíret, audívit: Súfficit tibi grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur.
     In his ergo tribulatiónibus quæ possunt et prodésse et nocére, quid orémus, sicut opórtet, nescímus; et tamen quia dura, quia molésta, quia contra sensum nostræ infirmitátis sunt, universáli humána voluntáte, ut a nobis hæc auferántur, orámus. Sed hoc devotiónis debémus Dómino Deo nostro, ut si ea non abstúlerit, non ídeo nos ab eo néglegi existimémus, sed pótius pia patiéntia malórum bona sperémus amplióra. Sic enim virtus in infirmitáte perfícitur. Hæc scripta sunt, ne forte se quisquam magni pendat, si fúerit exaudítus, cum áliquid impatiénter petit, quod non impetráre plus prosit; aut se abíciat et de divína erga se miseratióne despéret, si non exaudiátur, cum forte áliquid petit, quo accipiéndo affligátur atrócius vel a prosperitáte corrúptus pénitus evertátur. In tálibus ergo quid orémus, sicut opórtet, nescímus.
     Unde si áliquid contra quod orámus accíderit, patiénter feréndo, et in ómnibus grátias agéndo, hoc pótius oportuísse quod Dei, non quod nostra volúntas hábuit, mínime dubitáre debémus. Nam et huiúsmodi exémplum prǽbuit nobis ille Mediátor, qui cum dixísset: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste, humánam in se voluntátem ex hóminis susceptióne transfórmans, contínuo subiécit: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Unde mérito per uníus obœdiéntiam iusti constituúntur multi.

RESPONSORIUM

Mt 7, 7a. 8; Ps 144 (145), 18

R. Pétite, et dábitur vobis:* Omnis enim qui petit, áccipit; et qui quærit, ínvenit; et pulsánti aperiétur.
V. Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum in veritáte. * Omnis enim qui petit, áccipit; et qui quærit, ínvenit; et pulsánti aperiétur.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina

Passionem Domini cantat iste psalmus. (S. Augustinus)

2 Miserére mei, Deus, miserére mei, *
      quóniam in te cónfugit ánima mea;
   et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
      donec tránseant insídiæ.
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, *
      Deum, qui benefécit mihi. –

4 Mittet de cælo et liberábit me; †
      dabit in oppróbrium conculcántes me. *
      Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
5 ánima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
      devorántium fílios hóminum.
   Dentes eórum arma et sagíttæ *
      et lingua eórum gládius acútus. –

6 Exaltáre super cælos, Deus, *
      super omnem terram glória tua. –

7 Láqueum paravérunt pédibus meis, *
      et incurvávit se ánima mea;
   fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
      et ipsi incidérunt in eam. –

8 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum; *
      cantábo et psalmum dicam.
9 Exsúrge, glória mea, †
       exsúrge, psaltérium et cíthara, *
       excitábo auróram.
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
       et psalmum dicam tibi in natiónibus,
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *
       et usque ad nubes véritas tua. –

12 Exaltáre super cælos, Deus, *
       super omnem terram glória tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Canticum
Populi liberati felicitas
Ier 31, 10-14
Iesus moriturus erat ... ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11, 51. 52).

10 Audíte verbum Dómini, gentes, *
       et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt, et dícite:
    «Qui dispérsit Israel, congregábit eum *
       et custódiet eum sicut pastor gregem suum». –

11 Redémit enim Dóminus Iacob *
       et liberávit eum de manu potentióris.
12 Et vénient et laudábunt in monte Sion *
       et cónfluent ad bona Dómini,
    super fruménto et vino et óleo *
       et fetu pécorum et armentórum;
    erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *
       et ultra non esúrient. –

13 Tunc lætábitur virgo in choro, *
       iúvenes et senes simul.
    «Et convértam luctum eórum in gáudium *
       et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *
       et pópulus meus bonis meis adimplébitur».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Psalmus 47 (48)
Gratiarum actio pro populi salute

Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem. (Ap 21, 10)

2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis *
      in civitáte Dei nostri.
3  Mons sanctus eius collis speciósus, *
      exsultátio univérsæ terræ.
   Mons Sion, extréma aquilónis, *
      cívitas regis magni.
4 Deus in dómibus eius notus *
      factus est ut refúgium. –

5 Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
      convenérunt in unum.
6 Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
      conturbáti sunt, diffugérunt;
7 illic tremor apprehéndit eos, *
      dolóres ut parturiéntis.
8 In spíritu oriéntis *
      cónteres naves Tharsis. –

9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †
      in civitáte Dei nostri; *
      Deus fundávit eam in ætérnum.
10 Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
       in médio templi tui.
11 Secúndum nomen tuum, Deus, †
       sic et laus tua in fines terræ; *
       iustítia plena est déxtera tua.
12 Lætétur mons Sion, †
       et exsúltent fíliæ Iudæ *
       propter iudícia tua. –

13 Circúmdate Sion et complectímini eam, *
       numeráte turres eius.
14 Pónite corda vestra in virtúte eius †
       et percúrrite domos eius, *
       ut enarrétis in progénie áltera.
15 Quóniam hic est Deus, Deus noster †
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *
       ipse ducet nos in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Is 66, 1-2
Hæc dicit Dóminus: Cælum thronus meus, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ ista domus, quam ædificábitis mihi, et quis iste locus quiétis meæ? Omnia hæc manus mea fecit et mea sunt univérsa ista, dicit Dóminus. Ad hunc autem respíciam, ad paupérculum et contrítum spíritu et treméntem sermónes meos.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
V. Iustificatiónes tuas servábo.
R. Exáudi me, Dómine.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

PRECES
Grátias agámus Christo, qui lumen huius diéi nobis concédit, et ad eum clamémus:
     Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Qui te pro peccátis nostris hóstiam obtulísti,
incépta et propósita suscípias hodiérna.
Qui óculos nostros lucis dono lætíficas novæ,
lúcifer oriáris in córdibus nostris.
Tríbue hódie nos esse ómnibus longánimes,
ut imitatóres tui fíeri possímus.
Audítam, Dómine, fac nobis mane misericórdiam tuam.
Sit hódie gáudium tuum fortitúdo nostra.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, véspere, mane et merídie maiestátem tuam supplíciter deprecámur, ut, expúlsis de córdibus nostris peccatórum ténebris, ad veram lucem, quæ Christus est, nos fácias perveníre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)