lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 martius 2021
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V. Qui facit veritátem, venit ad lucem.
R. Ut manifesténtur ópera eius.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

40, 16-38
Tabernaculum erectum. Nubes Domini

     In diébus illis: Fecit Móyses ómnia, quæ præcéperat ei Dóminus: sic fecit.
     Igitur mense primo anni secúndi, prima die mensis collocátum est habitáculum. Erexítque Móyses illud et pósuit bases ac tábulas et vectes statuítque colúmnas et expándit tentórium super habitáculum, impósito désuper operiménto, sicut Dóminus imperáverat Móysi. Sumpsit et pósuit testimónium in arca et, súbditis infra véctibus, pósuit propitiatórium désuper. Cumque intulísset arcam in habitáculum, appéndit ante eam velum, sicut iússerat Dóminus Móysi. Pósuit et mensam in tabernáculo convéntus ad plagam septentrionálem extra velum, ordinátis coram propositiónis pánibus, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Pósuit et candelábrum in tabernáculo convéntus e regióne mensæ in parte austráli, locátis per órdinem lucérnis, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Pósuit et altáre áureum in tabernáculo convéntus coram propitiatório et adolévit super eo incénsum arómatum, sicut iússerat Dóminus Móysi. Pósuit et velum in intróitu habitáculi et altáre holocáusti in vestíbulo habitáculi, tabernáculi convéntus, ófferens in eo holocáustum et sacrifícium, sicut Dóminus imperáverat Móysi. Labrum quoque státuit inter tabernáculum convéntus et altáre implens illud aqua; laverúntque Móyses et Aaron ac fílii eius manus suas et pedes, cum ingrederéntur tabernáculum convéntus et accéderent ad altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi. Eréxit et átrium per gyrum habitáculi et altáris, ducto in intróitu eius velo. Sic complévit opus.
     Et opéruit nubes tabernáculum convéntus, et glória Dómini implévit habitáculum. Nec póterat Móyses íngredi tabernáculum convéntus, quia habitávit nubes super illud, et glória Dómini replévit habitáculum. Si quando nubes de tabernáculo ascendébat, proficiscebántur fílii Israel in ómnibus statiónibus suis; si autem non ascendébat nubes, non proficiscebántur usque in diem, quo levabátur. Nubes quippe Dómini incubábat per diem habitáculo et ignis in nocte, ante óculos univérsæ domus Israel per cunctas mansiónes suas.

RESPONSORIUM

1 Cor 10, 1b. 2a; Ex 40, 34

R. Patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt: * Omnes in Móyse baptizáti sunt in nube.
V. Opéruit nubes tabernáculum convéntus, et glória Dómini implévit habitáculum. * Omnes in Móyse baptizáti sunt in nube.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 14, De pauperum amore, 38.40: PG 35, 907.910)

Christo in pauperibus serviamus

     Beáti misericórdes, inquit Scriptúra, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Non in postrémis beatitudínibus est misericórdia. Et: Beátus, qui intéllegit super egénum et páuperem. Ac rursus: Benígnus homo, qui miserétur et cómmodat. Et álio loco: Tota die iustus miserétur et cómmodat. Benedictiónem arripiámus, intellegéntes vocémur, benígni simus.
     Ne nox quidem misericórdiæ offícia tibi interrúmpat. Ne díxeris: Rédiens redi et crástino die dabo tibi. Ne quid inter propósitum tuum et benefícium intercédat. Sola enim beneficéntia moram non admíttit.
     Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam, idque læto atque álacri ánimo. Qui enim miserétur, inquit ille, in hilaritáte; ac benefícii grátia promptitúdine et celeritáte tibi conduplicátur. Nam quod mæsto vel coácto ánimo defértur, ingrátum est, miniméque præclárum.
     Lætándum est autem, non lugéndum, cum benefícium damus. Si vínculum et electiónem sustúleris, inquit ille, hoc est, tenacitátem et probatiónem, sive hæsitatiónem ac verbum murmuratiónis, quid futúrum est? Quam magnum et admirándum! Qualis quantáque huius rei merces! Erúmpet matutínum lumen tuum, et sánitas tua cito oriétur. Quis ergo est, qui lucem et sanitátem non éxpetat?
     Quocírca, si quid mihi auscultándum putátis, servi Christi et fratres et coherédes, Christum, quámdiu licet, visitémus, Christum curémus, Christum alámus, Christum vestiámus, Christum colligámus, Christum honorémus, non mensa solum, ut quidam, nec unguéntis, ut María, nec sepúlcro dumtáxat, ut Ioseph Arimathǽus, nec rebus quæ ad sepultúram pértinent, ut ille dimídia tantum ex parte Christum amans Nicodémus, nec dénique auro, ture et myrrha, ut Magi ante eos omnes, quos díximus; sed quóniam ómnium Dóminus misericórdiam vult, non sacrifícium, ac pínguium agnórum myríades commiserátio súperat, hanc per páuperes humíque hodiérno die provolútos ipsi conferámus, ut, cum hinc excessérimus, in ætérna tabernácula nos recípiant, in ipso Christo Dómino nostro, cui glória in sǽcula. Amen.

RESPONSORIUM

Mt 25, 35. 40; Io 15, 12

R. Esurívi et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me. * Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V. Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. * Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

PSALMODIA

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Canticum
Domine, da mihi sapientiam
Sap 9, 1-6. 9-11
Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere ... adversarii vestri (Lc 21, 15).

1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
      qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
      ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
      et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
      et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
      homo infírmus et exígui témporis *
      et minor ad intelléctum iudícii et legum. –

6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
      si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
      in níhilum computábitur. –

9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
      quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
   et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
       et quid diréctum in præcéptis tuis –

10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
       et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
    ut mecum sit et mecum labóret, *
       ut sciam quid accéptum sit apud te. –

11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
       et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
       et custódiet me in sua glória.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

LECTIO BREVIS

Is 1, 16-18
Lavámini, mundi estóte, auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis; quiéscite ágere pervérse, díscite benefácere: quǽrite iudícium, subveníte opprésso, iudicáte pupíllo, deféndite víduam. Et veníte et iudício contendámus, dicit Dóminus. Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur; et si fúerint rubra quasi vermículus, velut lana erunt.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Stans a longe publicánus, nolébat óculos ad cælum leváre, sed percutiébat pectus suum dicens: Deus, propítius esto mihi peccatóri.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Stans a longe publicánus, nolébat óculos ad cælum leváre, sed percutiébat pectus suum dicens: Deus, propítius esto mihi peccatóri.

PRECES
Christum Dóminum glorificémus, qui, ut nova creatúra hómines fíerent, lavácrum regeneratiónis instítuit eísque córporis et verbi sui mensam appósuit. Eum deprecémur, dicéntes:
     Rénova nos, Dómine, grátia tua.

Iesu, mitis et húmilis corde, índue nos víscera misericórdiæ, benignitátem et humilitátem concéde,
ac patiéntiam cum ómnibus fac nos sectári.
Doce nos vere próximos esse míseris atque afflíctis,
ut te bonum Samaritánum imitémur.
Beáta Virgo, mater tua, intercédat pro sacris virgínibus,
ut consecratiónem, qua tibi sunt devótæ, in Ecclésia impénsius colant.
Donum tuæ misericórdiæ nobis largíre,
ac peccáta et pœnas nobis dimítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Observatiónis huius ánnua celebritáte lætántes, quǽsumus, Dómine, ut, paschálibus sacraméntis inhæréntes, plenis eórum efféctibus gaudeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)