lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 maius 2021
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Hebdomada IV

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis. Allelúia.

Psalmus 78, 40-72
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc in figura facta sunt nostri. (1 Cor 10, 6)

IV

40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, *
       in iram concitavérunt eum in inaquóso!

41 Et revérsi sunt et tentavérunt Deum *
       et Sanctum Israel exacerbavérunt.

42 Non sunt recordáti manus eius, *
       diéi, qua redémit eos de manu tribulántis. –

43 Cum pósuit in Ægýpto signa sua *
       et prodígia sua in campo Táneos.

44 Convértit in sánguinem flúmina eórum *
       et rívulos eórum, ne bíberent.

45 Misit in eos cœnomyíam et comédit eos, *
       ranam et pérdidit eos. –

46 Dedit brucho fructus eórum, *
       labóres eórum locústæ.

47 Occídit in grándine víneas eórum, *
       moros eórum in pruína.

48 Trádidit grándini iuménta eórum *
       et greges eórum flammæ ignis. –

49 Misit in eos ardórem iræ suæ, †
       indignatiónem et comminatiónem et angústiam, *
       immissiónem angelórum malórum.

50 Complanávit sémitam iræ suæ; †
       non pepércit a morte animábus eórum *
       et vitam eórum in peste conclúsit.

51 Percússit omne primogénitum in terra Ægýpti, *
       primítias róboris eórum in tabernáculis Cham.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis. Allelúia.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ. Allelúia.

V

52 Abstulit sicut oves pópulum suum *
       et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.

53 Dedúxit eos in spe, et non timuérunt, *
       et inimícos eórum opéruit mare.

54 Et indúxit eos in fines sanctificatiónis suæ, *
       in montem, quem acquisívit déxtera eius.

55 Et eiécit a fácie eórum gentes †
       et divísit eis terram in funículo hereditátis *
       et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israel. –

56 Et tentavérunt et exacerbavérunt Deum Excélsum *
       et testimónia eius non custodiérunt.

57 Recessérunt et prævaricáti sunt, †
       quemádmodum patres eórum, *
       convérsi sunt retro ut arcus pravus.

58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis *
       et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. –

59 Audívit Deus et exársit *
       et sprevit valde Israel.

60 Et réppulit habitáculum Silo, *
       tabernáculum, ubi habitávit in homínibus.

61 Et trádidit in captivitátem virtútem suam *
       et pulchritúdinem suam in manus inimíci.

62 Et conclúsit in gládio pópulum suum *
       et in hereditátem suam exársit.

63 Iúvenes eórum comédit ignis, *
       et vírgines eórum non sunt desponsátæ.

64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, *
       et víduæ eórum non plorabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ. Allelúia.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam. Allelúia.

VI

65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, *
       tamquam potens crapulátus a vino.

66 Et percússit inimícos suos in posterióra, *
       oppróbrium sempitérnum dedit illis.

67 Et réppulit tabernáculum Ioseph *
       et tribum Ephraim non elégit,

68 sed elégit tribum Iudæ, *
       montem Sion, quem diléxit.

69 Et ædificávit sicut excélsum sanctuárium suum, *
       sicut terram, quam fundávit in sǽcula.

70 Et elégit David servum suum †
       et sústulit eum de grégibus óvium, *

71    de post fetántes accépit eum:
    páscere Iacob pópulum suum *
       et Israel hereditátem suam.

72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui *
       et in prudéntia mánuum suárum dedúxit eos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

18, 1-20
Eversio Babylonis

     Ego Ioánnes vidi álium ángelum descendéntem de cælo, habéntem potestátem magnam, et terra illumináta est a claritáte eius. Et clamávit in forti voce dicens: «Cécidit, cécidit Bábylon magna et facta est habitátio dæmoniórum et custódia omnis spíritus immúndi et custódia omnis béstiæ immúndæ et odíbilis, quia de vino iræ fornicatiónis eius bibérunt omnes gentes, et reges terræ cum illa fornicáti sunt, et mercatóres terræ de virtúte deliciárum eius dívites facti sunt!».
     Et audívi áliam vocem de cælo dicéntem: «Exíte de illa, pópulus meus, ut ne compartícipes sitis peccatórum eius et de plagis eius non accipiátis, quóniam pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est Deus iniquitátum eius. Réddite illi, sicut et ipsa réddidit, et duplicáte duplícia secúndum ópera eius; in póculo, quo míscuit, miscéte illi duplum. Quantum glorificávit se et in delíciis fuit, tantum date illi torméntum et luctum. Quia in corde suo dicit: “Sédeo regína et vídua non sum et luctum non vidébo”, ídeo in una die vénient plagæ eius, mors et luctus et fames, et igne comburétur, quia fortis est Dóminus Deus, qui iudicávit illam».
     Et flebunt et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicáti sunt et in delíciis vixérunt cum víderint fumum incéndii eius, longe stantes propter timórem tormentórum eius, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, Bábylon, cívitas illa fortis, quóniam una hora venit iudícium tuum!».
     Et negotiatóres terræ flent et lugent super illam, quóniam mercem eórum nemo emit ámplius, mercem auri et argénti et lápidis pretiósi et margaritárum et byssi et púrpuræ et sérici et cocci, et omne lignum thýinum et ómnia vasa éboris et ómnia vasa de ligno pretiosíssimo et æraménto et ferro et mármore, et cinnamómum et amómum et odoraménta et unguénta et tus et vinum et óleum et símilam et tríticum et iuménta et oves et equórum et rædárum et mancipiórum et ánimas hóminum. Et fructus tui, desidérium ánimæ, discessérunt a te, et ómnia pínguia et clara periérunt a te, et ámplius illa iam non invénient.
     Mercatóres horum, qui dívites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timórem tormentórum eius flentes ac lugéntes, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, quæ amícta erat býssino et púrpura et cocco, et deauráta auro et lápide pretióso et margaríta, quóniam una hora desolátæ sunt tantæ divítiæ!».
     Et omnis gubernátor et omnis, qui in locum návigat, et nautæ et, quotquot mária operántur, longe stetérunt et clamábant vidéntes fumum incéndii eius, dicéntes: «Quæ símilis civitáti huic magnæ?». Et misérunt púlverem super cápita sua et clamábant flentes et lugéntes, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, in qua dívites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de ópibus eius, quóniam una hora desoláta est! Exsúlta super eam, cælum, et sancti et apóstoli et prophétæ, quóniam iudicávit Deus iudícium vestrum de illa!».

RESPONSORIUM

Is 52, 11.12; Ier 51, 45 (cf. Ap 18, 4)

R. Exíte de médio Babylónis, mundámini qui fertis vasa Dómini; præcédet enim vos Dóminus, * et cólliget vos Deus Israel, allelúia.
V. Egredímini de médio Babylónis, pópulus meus, ut salvet unusquísque ánimam suam ab ira furóris Dómini. * Et cólliget vos Deus Israel, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Epístola ad Romános

(Cap. 15, 7: PG 74, 854-855)

Dilatata in omnes superna clementia, salvatus est universus mundus

     Multi unum corpus sumus, et membra alterutríus, sicut scriptum est, constringénte nos in unitátem Christo caritátis vínculis: Ipse est enim qui fecit utráque unum, médium paríetem macériæ solvens, legem præceptórum decrétis déstruens. Opórtet ígitur éadem omnes ínvicem sentíre; et si unum membrum áliquid pátitur, cuncta cómpati membra; sin unum membrum glorificátur, cuncta membra gaudére.
     ídeo suscípite, inquit, altérutrum sicut et Christus suscépit vos in glóriam Dei. Suscipiémus autem ínvicem, si éadem sentíre voluérimus; feréntes item alter alteríus póndera, servantésque unitátem spíritus in vínculo pacis. Sic nos quoque suscépit Deus in Christo. Nam verax est qui dixit: Sic Deum dilexísse mundum, ut Fílium suum pro nobis tradíderit. Datus est enim pro ómnium nostrum vita redímiæ, et a morte transláti fúimus, et ex morte ac peccáto redémpti. Atque huius dispensatiónis scopum illústrat, dicens Christum factum esse circumcisiónis minístrum pro veritáte. Nam quia Iudæórum paréntibus promíserat Deus, benedictúrum se futúro ex ipsis sémine, et astrórum cæléstium instar multiplicatúrum, ídeo appáruit in carne, factúsque homo est, qui Deus Verbúmque ipsúmmet erat, qui univérsam rem creátam consérvat, cunctísque incolumitátem tríbuit útpote Deus. Venit autem in hunc mundum cum carne, non tamen ut ei ministrarétur, sed ut ipse pótius, sicut ait, ministráret, animámque suam pro multis redemptiónem tráderet.
     Profécto fatebátur se maniféste venísse ut promíssa Israéli compléret. Aiébat enim: Non sum missus nisi ad oves domus Israélis quæ períerant. Quámobrem haud mendáciter Paulus ait minístrum illum fuísse circumcisiónis, ut promíssa pátribus rata habéret, eiúsque rei causa tráditum fuísse a Deo Patre, atque ut misericórdiam éthnici consequeréntur, quo et ipsi eum glorificárent tamquam ómnium creatórem et opíficem, servatórem ac redemptórem. Idcírco dilatáta in omnes supérna cleméntia, assúmpti sunt éthnici, et sapiéntiæ in Christo mystérium a suo benignitátis scopo non aberrávit: salvátus est enim, loco eórum qui excidérunt, univérsus mundus, Deo miseránte.

RESPONSORIUM

Act 13, 46-47

R. Vobis oportébat primum loqui verbum Dei, sed quóniam repéllitis illud, et indígnos vos iudicátis ætérnæ vitæ, * ecce convértimur ad gentes, allelúia.
V. Sic præcépit nobis Dóminus: Pósui te in lucem géntium. * Ecce convértimur ad gentes, allelúia.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine, allelúia.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine, allelúia.

Ant. 2 Effúndam super vos aquam mundam, allelúia.

Canticum
Dominus renovabit populum suum
Ez 36, 24-28
Ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3).

24 Tollam quippe vos de géntibus †
       et congregábo vos de univérsis terris *
       et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
       et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
       et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –

26 Et dabo vobis cor novum *
       et spíritum novum ponam in médio vestri
    et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
       et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
       et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
       et iudícia mea custodiátis et operémini. –

28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
       et éritis mihi in pópulum, *
       et ego ero vobis in Deum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Effúndam super vos aquam mundam, allelúia.

Ant. 3 Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei, allelúia.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 14, 7-9
Nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi móritur; sive enim vívimus, Dómino vívimus, sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus et mórtuus est et vixit, ut et mortuórum et vivórum dominétur.

RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam, allelúia.

PRECES

Christum, qui vitam ætérnam nobis manifestávit devóta mente rogémus clamántes:
     Resurréctio tua locuplétet nos grátia, Dómine.

Pastor ætérne, réspice gregem tuum e somno surgéntem,
et pasce nos verbi et panis tui ubérrimo alimónio.
Ne permíttas nos a lupo rapi vel a mercenário perdi,
sed fac ut vocem tuam fidéliter audiámus.
Tu, qui cum prædicatóribus ubíque cooperáris eorúmque sermónem confírmas,
fac ut hódie resurrectiónem tuam móribus et vita proclamémus.
Esto ipse gáudium nostrum, quod nemo tollat a nobis,
ut, reiécta tristítia peccáti, vitam appetámus ætérnam.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, semper in nobis paschále pérfice sacraméntum, ut, quos sacro baptísmate dignátus es renováre, sub tuæ protectiónis auxílio multos fructus áfferant, et ad ætérnæ vitæ gáudia perveníre concédas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)