lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 februarius 2024
S. Scholasticæ, virginis, memoria


Soror sancti Benedicti, nata est Nursiæ in Umbria, circa annum 480. Una cum fratre Deo se devovit eumque secuta est Casinum, ubi mortua est circa annum 547.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Aptáta, virgo, lámpade
ad núptias ingréssa es
ætérni regis glóriæ,
quem laudant turbæ cǽlicæ.

Grata convíva súperis,
cælésti sponso iúngeris
ampléxu casti fœderis,
pudóris dives méritis.

Normam vivéndi ínstrue,
nos prece tua cónfove,
possímus ut resístere
hostis nostri versútiæ.

Exémplar vitæ vírginum,
María roget Fílium,
ut eius adiutórium
nos iuvet per exsílium.

Sit Deitáti glória
per infiníta sǽcula
pro vírginis victória,
qua gaudet cæli cúria. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Gálatas

5, 25 – 6, 18
Monita de caritate et zelo

     Fratres: Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus. Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes.
     Et si præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spiritáles estis, huiúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans teípsum, ne et tu tentéris. Alter alteríus ónera portáte et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum sit nihil, ipse se sedúcit; opus autem suum probet unusquísque et sic in semetípso tantum gloriatiónem habébit et non in áltero. Unusquísque enim onus suum portábit.
     Commúnicet autem is, qui catechizátur, verbum ei, qui se catechízat in ómnibus bonis. Nolíte erráre: Deus non irridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam. Bonum autem faciéntes infatigábiles, témpore enim suo metémus non deficiéntes. Ergo dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, máxime autem ad domésticos fídei.
     Vidéte quálibus lítteris scripsi vobis mea manu. Quicúmque volunt placére in carne, hi cogunt vos circumcídi, tantum ut crucis Christi persecutiónem non patiántur; neque enim, qui circumcidúntur, legem custódiunt, sed volunt vos circumcídi, ut in carne vestra gloriéntur. Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
     Neque enim circumcísio áliquid est, neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos et misericórdia et super Israel Dei.
     De cétero nemo mihi moléstus sit; ego enim stígmata Iesu in córpore meo porto.
     Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.

RESPONSORIUM

Gal 6, 7b-8; Io 6, 63a

R. Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem; * Qui séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.
V. Spíritus est, qui vivíficat, caro non prodest quidquam. * Qui séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.

LECTIO ALTERA

E libris Dialogórum sancti Gregórii Magni papæ

(Lib. 2, 33: PL 66, 194-196)

Plus potuit, quæ amplius amavit

     Scholástica, soror beáti Benedícti, omnipoténti Dómino ab ipso infántiæ témpore dicáta, ad fratrem semel per annum veníre consuéverat. Ad quam vir Dei non longe extra iánuam in possessióne monastérii descendébat.
     Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum discípulis venerábilis eius descéndit frater; qui totum diem in Dei láudibus sacrísque collóquiis ducéntes, incumbéntibus iam noctis ténebris, simul accepérunt cibos.
     Cumque inter sacra collóquia tárdior se hora protráheret, éadem sanctimoniális fémina eum rogávit, dicens: «Quæso te, ut ista nocte me non déseras, ut usque mane áliquid de cæléstis vitæ gáudiis loquámur». Cui ille respóndit: «Quid est quod lóqueris, soror? manére extra cellam nullátenus possum».
     Sanctimoniális autem fémina, cum verba fratris negántis audísset, insértas dígitis manus super mensam pósuit, et caput in mánibus omnipoténtem Dóminum rogatúra declinávit. Cumque leváret de mensa caput, tanta coruscatiónis et tonítrui virtus, tantáque inundátio plúviæ erúpit, ut neque venerábilis Benedíctus, neque fratres qui cum eo áderant, extra loci limen quo conséderant, pedem movére potuíssent.
     Tunc vir Dei cœpit cónqueri contristátus, dicens: «Parcat tibi omnípotens Deus, soror: quid est quod fecísti?». Cui illa respóndit: «Ecce rogávi te, et audíre me noluísti; rogávi Deum meum, et audívit me. Modo ergo, si potes, egrédere, et me dimíssa ad monastérium recéde».
     Ipse autem, qui remanére sponte nóluit, in loco mansit invítus, sicque factum est ut totam noctem pervígilem dúcerent, atque per sacra spiritális vitæ collóquia sese vicária relatióne satiárent.
     Nec mirum, quod plus illo fémina váluit; quia enim, iuxta Ioánnis vocem, Deus cáritas est, iusto valde iudício illa plus pótuit, quæ ámplius amávit.
     Cum ecce post tríduum vir Dei in cella consístens, elevátis in áera óculis, vidit eiúsdem soróris suæ ánimam de eius córpore egréssam in colúmbæ spécie cæli secréta penetráre. Qui tantæ eius glóriæ congáudens, omnipoténti Deo in hymnis et láudibus grátias réddidit, fratrésque misit, ut eius corpus ad monastérium deférrent, atque in sepúlcro, quod sibi ipse paráverat, pónerent.
     Quo facto cóntigit ut, quorum mens una semper in Deo fúerat, eórum quoque córpora nec sepultúra separáret.

RESPONSORIUM

Ps 132 (133), 1

R. Cum Deum rogásset sanctimoniális virgo, ne se frater deséreret, * Plus a Dómino cordis sui obtinére pótuit, quia plus amávit.
V. Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum! * Plus a Dómino cordis sui obtinére pótuit, quia plus amávit.

PSALMODIA

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Canticum
Hymnus victoriæ post transitum maris Rubri
Ex 15, 1-4a. 8-13. 17-18
Qui vicerunt bestiam, cantabant canticum Moysi, servi Dei (Cf. Ap 15, 23).

1 Cantémus Dómino: †
      glorióse enim magnificátus est, *
      equum et ascensórem deiécit in mare. –

2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
      et factus est mihi in salútem.
   Iste Deus meus, *
      et glorificábo eum;
   Deus patris mei, *
      et exaltábo eum! –

3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
      Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
      proiécit in mare. –

8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
      stetit ut agger unda fluens, *
      coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –

9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
       dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
       evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –

10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
       submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –

11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
       Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
       terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –

12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13     Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
    et portásti eum in fortitúdine tua *
       ad habitáculum sanctum tuum. –

17 Introdúces eos et plantábis *
       in monte hereditátis tuæ,
    firmíssimo habitáculo tuo, †
       quod operátus es, Dómine, *
        sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.

18  Dóminus regnábit *
       in ætérnum et ultra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes.

LECTIO BREVIS

Cant 8, 7
Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam; si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despícient eum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
V. Vultum tuum, Dómine, requíram.
R. Quæsívi vultum tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

PRECES
Christo, vírginum sponso et corónæ, lætis vócibus iubilémus et devóte eum exorémus, dicéntes:
     Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Christe, quem sanctæ vírgines ut únicum sponsum dilexérunt,
concéde ut nihil a tua caritáte nos séparet.
Qui Maríam, matrem tuam, regínam vírginum coronásti,
da nos, eius intercessióne, cordis puritáte tibi iúgiter famulári.
Per intercessiónem ancillárum tuárum, quæ íntegro et indivíso corde semper de te sollícitæ fuérunt, ut essent sanctæ córpore et spíritu,
præsta ut figúra huius mundi, quæ prǽterit, nos a te numquam ábstrahat.
Dómine Iesu, sponse, quem vírgines sapiéntes adventúrum exspectábant,
concéde nobis, ut in spe vigilántes te præstolémur.
Per intercessiónem sanctæ N., quæ virgo fuit sápiens et de número prudéntum,
præsta nobis innocéntiam vitæ et sapiéntiam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Beátæ Scholásticæ vírginis memóriam recoléntes, quǽsumus, Dómine, ut, eius exémplo, tibi intemeráta caritáte serviámus, et felíces obtineámus tuæ dilectiónis efféctus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)