Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
S. Pii de Pietrelcina, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
In vico Pietrelcina apud Beneventum in Italia ortus est anno 1887 et, Ordinem Fratrum Minorum Capuccinorum
ingressus ac sacerdotio auctus, præsertim in conventu oppiduli Sancti Ioannis Rotundi in Apulia summa cum pastorali deditione
ministerium prǽbuit, fidelium spirituali moderatione pænitentium reconciliatione et providenti erga infirmos pauperesque cura,
populo Dei inserviens in oratione et humilitate. Christo crucifixo plene configuratus, die 23 septembris 1968 peregrinationem terrenam complevit.
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me. –
3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.
4 Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo? –
5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi? –
7 Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos. –
9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit. –
11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I
2 Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
3 Lætábor et exsultábo in te *
psallam nómini tuo, Altíssime. –
4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –
8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum.
9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
13 Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum. –
14 Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo. –
16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –
18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –
20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –
21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
V.
Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R.
Et custódiam illam in toto corde meo.
LECTIO PRIOR
De libro Ezechiélis prophétæ
Factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, prophéta de pastóribus Israel, prophéta et dices pastóribus: Hæc dicit
Dóminus Deus: Væ pastóribus Israel, qui pascébant semetípsos! Nonne greges pascúntur a pastóribus? Lac comedebátis et lana
operiebámini et, quod crassum erat, occidebátis, gregem autem non pascebátis; quod infírmum fuit, non consolidástis et, quod
ægrótum, non sanástis; quod fractum est, non alligástis et, quod eiéctum est, non reduxístis et, quod períerat, non quæsístis
et super forte imperabátis cum violéntia. Et dispérsæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor; et factæ sunt in devoratiónem
ómnium bestiárum agri et dispérsæ sunt. Erravérunt greges mei in cunctis móntibus et in univérso colle excélso, et super
omnem fáciem terræ dispérsi sunt greges mei; et non erat qui requíreret, non erat qui requíreret.
Quia hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse requíram oves meas et visitábo eas. Sicut vísitat pastor gregem suum in die,
quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum, sic visitábo oves meas et liberábo eas de ómnibus locis, in quibus dispérsæ
fúerant in die nubis et calíginis. Et edúcam eas de pópulis et congregábo eas de terris et indúcam eas in terram suam et
pascam eas in móntibus Israel, in rivis et in cunctis sédibus terræ. In páscuis ubérrimis pascam eas, et in móntibus excélsis
Israel erunt páscua eárum; ibi requiéscent in herbis viréntibus et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Israel. Ego
pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus. Quod períerat, requíram et, quod eiéctum erat, redúcam et,
quod confráctum fúerat, alligábo et, quod infírmum erat, consolidábo et, quod pingue et forte, custódiam et pascam illas in iudício.
Et suscitábo super eas pastórem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastórem.
Ego autem Dóminus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in médio eórum. Ego Dóminus locútus sum. Et fáciam cum eis
pactum pacis et cessáre fáciam béstias péssimas de terra, et habitábunt in desérto secúri et dórmient in sáltibus; et ponam
eos et, quæ sunt in circúitu collis mei, benedictiónem et dedúcam imbrem in témpore suo: plúviæ benedictiónis erunt. Et dabit
lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timóre et scient quia ego Dóminus, cum
contrívero vectes iugi eórum et erúero eos de manu imperántium sibi. Et non erunt ultra in rapínam géntibus, neque béstiæ
terræ devorábunt eos, sed habitábunt confidénter absque ullo terróre. Et suscitábo eis germen nominátum, et non erunt ultra
imminúti fame in terra, neque portábunt ultra oppróbrium géntium; et scient quia ego Dóminus Deus eórum cum eis, et ipsi
pópulus meus domus Israel, ait Dóminus Deus. Vos autem grex meus, grex páscuæ meæ vos, et ego Dóminus Deus vester», dicit Dóminus Deus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Lítteris sancti Pii de Pietrelcína, presbýteri
Paráre divínus Artifex lápides, quibus ædifícium ætérnum éxstruat, quærit assíduis tunsiónibus scalpri salutíferi et diligénti expoliatióne, uti
mitíssima mater nostra, sancta Ecclésia Cathólica, canit in hymno offícii dedicatiónis ecclésiæ. Et sic vere est.
ánima quæque ad ætérnam destináta glóriam se óptime lapis ad ædifícium ætérnum erigéndum constitúta definíre potest. Structóri ædem erigéndam
quærénti óptime primum lápides ipsam exstructúras expolíre opórtet. Quod ille mállei scalpríque tunsiónibus conséquitur. Páriter vero Pater cæléstis
in ánimas eléctas se gerit, quæ, inde ab ætérno, summa sapiéntia ac providéntia Eius ad ædifícium ætérnum erigéndum destinátæ sunt.
ánima autem ad regnándum cum Christo in glória ætérna constitúta mállei scalpríque tunsiónibus expoliénda est, quibus útitur divínus Artifex, ut
lápides, seu scílicet ánimas eléctas, paret. At quæ mállei hæ scalpríque tunsiónes? Umbræ, soror mea, timóres, temptatiónes, spíritus mæróres ac
spirituáles timóres áliquam ægritúdinem oléntes, et moléstiæ córporis.
Grátias, ergo, ágite infinítæ pietáti ætérni Patris, qui sic ánimam vestram ad salútem deputátam gerit. Cur non gloriári benévolis his óptimi ex
ómnibus pátribus adiúnctis? Aperíte cor huic cælésti animárum médico et trádite vos omni fidúcia pleni sanctíssimis eius bráchiis: qui vos tamquam
eléctos gerit, ut cómminus Iesum super clivum Calvárii sequámini. Lætítia ego et sollertíssimo ánimi motu quómodo in vobis grátia se gésserit consídero.
Haud dubitétis quin ómnia, quæ ánimæ vestræ occurrérunt, Dóminus ordináverit. Ne timeátis ídeo in malum seu iniúriam Dei incúrrere! Suffíciat
vobis scire in tota vestræ vitæ ratióne numquam offendísse Dóminum, qui immo magis magísque celebrátus est.
Si hic benevolentíssimus Sponsus ánimæ vestræ latet, id facit non quia, uti existimátis, de perfídia vestra vindicáre velit, sed quia ámplius
periclitátur ille fidelitátem ac constántiam vestram et eméndat vos prætérea a morbis quibúsdam, qui tales óculis carnálibus non vidéntur, morbi
scílicet culpǽque illæ, quarum ne iustus quidem immúnis est. Dícitur enim in sacris páginis: «Sépties enim cadet iustus» (Prov 24, 16).
Et crédite mihi, quia, si tam afflíctos vos nescírem, minus lætárer, cum Dóminum intellígerem minus vobis donáre gemmas ... Eícite, sicut temptatiónes,
dúbia advérsa ... Eícite et dúbia, quæ ad vestræ pértinent vitæ ratiónem, scílicet quod divínas vocatiónes non audítis et dúlcia obsístitis invitaménta
Sponsi. Quæ ómnia non ex bono spírito, sed a malo procédunt. De diabólicis ágitur ártibus, quæ, ut a perfectióne abeátis vel saltem iter ad eam
retardétis, atténdunt. Ne demittátis ánimum!
Quandóque pandat se Iesus, grátias ipsi ágite; si se abscóndit, áttamen grátias ágite: ómnia delíciæ sunt amóris. Cúpio vos cum Iesu super crucem
spíritum trádere et cum Iesu exclamáre: «Consummátum est!» (Io 19, 30).
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.
Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.
2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *
intéllege gémitum meum.
3 Inténde voci clamóris mei, *
rex meus et Deus meus. –
4 Quóniam ad te orábo, Dómine, †
mane exáudies vocem meam; *
mane astábo tibi et exspectábo.
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †
6 neque habitábit iuxta te malígnus, *
neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. –
7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †
perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *
virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
8 Ego autem in multitúdine misericórdiae tuæ †
introíbo in domum tuam; *
adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. –
9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *
dírige in conspéctu meo viam tuam.
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, *
cor eórum fóvea;
sepúlcrum patens est guttur eórum, *
mólliunt linguas suas. –
11 [Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; †
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, *
quóniam irritaverunt te, Domine.]
12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *
in ætérnum exsúltent.
Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *
qui díligunt nomen tuum;
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *
quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.
Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
10 Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
ab ætérno in ætérnum.
11 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
glória, splendor atque maiéstas.
Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12 De te sunt divítiæ et glória, *
tu domináris ómnium. –
In manu tua virtus et poténtia, *
in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
et laudámus nomen tuum ínclitum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.
Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).
1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto. –
3 Vox Dómini super aquas; †
Deus maiestátis intónuit, *
Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
vox Dómini in magnificéntia. –
5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –
7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8 vox Dómini concutiéntis desértum, *
et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
et denudábit condénsa; *
et in templo eius omnes dicent glóriam. –
10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctum Pium, presbýterum, crucis Fílii tui singulári grátia partícipem esse donásti,
et per eius ministérium misericórdiæ tuæ mirabília renovásti, concéde nobis, ut, eius intercessióne, passiónibus Christi iúgiter
sociáti ad resurrectiónis glóriam felíciter perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)