lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 october 2024
PER ANNUM, hebd. XXIX
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra iam spargit polum,
terris dies illábitur,
lucis resúltat spículum:
discédat omne lúbricum.

Iam vana noctis décidant,
mentis reátus súbruat,
quicquid tenébris hórridum
nox áttulit culpæ, cadat,

Ut mane illud últimum,
quod præstolámur cérnui,
in lucem nobis éffluat,
dum hoc canóre cóncrepat.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro prophetíæ Baruch

3, 9 -15.24 – 4, 4
Salus Israel in sapientia nititur

    Audi, Israel, mandáta vitæ; áuribus percípite, ut sciátis prudéntiam. Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicórum? Invetustátus es in terra aliéna, coinquinátus es mórtuis, reputátus es cum eis, qui apud ínferos sunt. Dereliquísti fontem sapiéntiæ! Si in via Dei ambulásses, habitásses in pace in ætérnum. Disce, ubi sit prudéntia, ubi fortitúdo, ubi sit intelléctus, ut scias simul, ubi sit longitúrnitas diérum et vita, ubi sit lumen oculórum et pax. Quis invénit locum eius? Et quis intrávit in thesáuros eius?
     O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessiónis eius! Magnus est et non habet finem, excélsus est et imménsus. Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non illos elégit Deus, neque viam disciplínæ dedit illis; et periérunt, quia non habuérunt prudéntiam, periérunt propter insipiéntiam suam.
     Quis ascéndit in cælum et accépit eam et dedúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare et invéniat eam et apportábit eam auro elécto? Non est qui nóverit viam eius, neque qui cógitet sémitam eius. Sed, qui scit ómnia, novit eam, adinvénit eam prudéntia sua; qui compósuit terram in ætérnum tempus, implévit eam iuméntis quadrupédibus; qui mittit lumen et vadit, vocávit illud, et obœdívit ei in tremóre. Stellæ autem splenduérunt in custódiis suis et lætátæ sunt. Vocávit eas, et dixérunt: «Adsumus»; luxérunt cum lætítia ei, qui fecit eas.
     Hic est Deus noster, non æstimábitur alter advérsus eum. Invénit omnem viam disciplínæ et dedit eam Iacob púero suo et Israel dilécto suo. Post hæc super terram visa est et inter hómines conversáta est. Ipsa est liber præceptórum Dei et lex, quæ pérmanet in ætérnum. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relínquunt eam, moriéntur. Convértere, Iacob, et apprehénde eam; perámbula ad splendórem in lúmine eius. Noli dare álteri glóriam tuam et dignitátes tuas genti aliénæ. Beáti sumus, Israel, quia, quæ plácent Deo, nobis nota sunt.

RESPONSORIUM

Rom 11, 33; Bar 3, 32a. 37b

R. O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!
V. Qui scit ómnia novit sapiéntiam, et dedit eam Israel dilécto suo. * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 117: PL 52, 520-521)

Verbum, Dei Sapientia, caro factum est

     Duos hómines beátus Apóstolus rétulit humáno géneri dedísse princípium, Adam vidélicet et Christum: duos hómines pares córpore, sed mérito díspares; compáge membrórum tota veritáte persímiles, sed ipso sui princípio tota dissímiles veritáte. Factus est, inquit, primus homo Adam in ánimam vivéntem; novíssimus Adam in spíritum vivificántem.
     Ille primus ab isto novíssimo factus est, a quo est et ánimam consecútus, ut víveret; hic est ipso se figurátus auctóre, qui vitam non exspectáret ab áltero, sed ipse vitam solus ómnibus largirétur; ille vilíssimo plasmátur ex limo, ex útero pretióso Vírginis hic procédit; in illo terra mutátur in carnem, in isto caro promovétur in Deum.
     Et quid plura? Hic est Adam, qui suam tunc in illo cum fíngeret imáginem collocávit. Hinc est quod eius et persónam suscépit, et nomen recépit, ne sibi, quod ad suam imáginem fécerat, deperíret. Primus Adam, novíssimus Adam; ille primus habet inítium, hic novíssimus non habet finem. Quia hic novíssimus vere ipse est primus, ipso dicénte: Ego primus et ego novíssimus.
     Ego sum primus, id est sine inítio. Ego novíssimus, útique sine fine. Sed non prius, inquit, quod spiritále est, sed quod animále, deínde quod spiritále. Prius útique terra quam fructus; sed non tam pretiósa terra quam fructus; illa gémitus éxigit et labóres, hic substántiam largítur et vitam. Mérito Prophéta de tali fructu gloriátur, dicens: Terra nostra dedit fructum suum. Quem fructum? Illum nempe de quo álibi dicit: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Primus homo, ait, de terra terrénus; secúndus homo de cælo cæléstis.
     Qualis terrénus, tales et terréni; et qualis cæléstis, tales et cæléstes. Quemádmodum non nati táliter, tales póterunt inveníri, non manéndo quod nati sunt, sed quod renáti sunt permanéndo? Hinc est, fratres, quod virgínei fontis úterum cæléstis Spíritus arcána lúminis sui admixtióne fecúndat, ut quos orígo limósæ stirpis profúderat sub mísera condicióne terrénos, cæléstes páriat, et ad similitúdinem sui perdúcat auctóris. Ergo iam renáti, iam reformáti ad nostri imáginem Creatóris, quod prǽcipit Apóstolus impleámus: Igitur sicut portávimus imáginem terréni, portémus et imáginem cæléstis.
     Ad instar nostri Dómini, sicut díximus, iam renáti, quos útique Deus adoptávit in fílios, imáginem totam tota similitúdine nostri portémus auctóris: non maiestáte qua solus est, sed innocéntia, simplicitáte, mansuetúdine, patiéntia, humilitáte, misericórdia, concórdia, qua dignátus est nobis fíeri et esse commúnis.

RESPONSORIUM

Rom 5, 18. 12a

R. Sicut per uníus delíctum in omnes hómines in condemnatiónem, * Sic et per uníus iustítiam in omnes hómines in iustificatiónem vitæ.
V. Sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit et per peccátum mors. * Sic et per uníus iustítiam in omnes hómines in iustificatiónem vitæ.

PSALMODIA

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Canticum
Hymnus victoriæ post transitum maris Rubri
Ex 15, 1-4a. 8-13. 17-18
Qui vicerunt bestiam, cantabant canticum Moysi, servi Dei (Cf. Ap 15, 23).

1 Cantémus Dómino: †
      glorióse enim magnificátus est, *
      equum et ascensórem deiécit in mare. –

2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
      et factus est mihi in salútem.
   Iste Deus meus, *
      et glorificábo eum;
   Deus patris mei, *
      et exaltábo eum! –

3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
      Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
      proiécit in mare. –

8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
      stetit ut agger unda fluens, *
      coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –

9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
       dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
       evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –

10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
       submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –

11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
       Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
       terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –

12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13     Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
    et portásti eum in fortitúdine tua *
       ad habitáculum sanctum tuum. –

17 Introdúces eos et plantábis *
       in monte hereditátis tuæ,
    firmíssimo habitáculo tuo, †
       quod operátus es, Dómine, *
        sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.

18  Dóminus regnábit *
       in ætérnum et ultra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes.

LECTIO BREVIS

2 Petr 1, 10-11
Fratres, magis satágite, ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. Hæc enim faciéntes non offendétis aliquándo; sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
V. Pórtio mea in terra vivéntium.
R. Tu es refúgium meum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.

PRECES
Benedicámus Christum, qui vóluit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex ad Deum. Eum rogémus dicéntes:
     Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.

Sol iustítiæ, tibi dies noster consecrétur,
qui in baptísmate nos illustrásti.
Per síngulas horas huius diéi benedicémus tibi,
et laudábimus nomen tuum in ómnibus.
Qui Maríam matrem habuísti, verbo tuo dócilem,
dírige hódie gressus nostros secúndum elóquium tuum.
Da nos, in rebus corruptibílibus peregrinántes, cæléstem incorruptiónem exspectáre,
ut per fidem, spem et caritátem iam nunc beatitúdinis tuæ gáudia prægustémus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Corda nostra, quǽsumus, Dómine, resurrectiónis splendor illústret, quo mortis ténebris carére valeámus, et ad claritátem perveniámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)