lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 iunius 2011
SS. Caroli Lwanga et sociorum, martyrum, memoria


Annis 1885-1887 in Uganda multi christifideles a rege Mwanga in odium religionis occisi sunt; aliqui eorum in ipsa aula regis muneribus fungebantur vel ipsius regis personæ addicti erant. Inter eos eminent Carolus Lwanga eiusque XXI socii, qui, fidei catholicæ strenue adhærentes, partim gladio necati sunt, partim igne cremati, eo quod impudicis desideriis regis acquiescere noluerunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

3, 1-10
Filii Dei sumus

     Caríssimi: Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut fílii Dei nominémur, et sumus! Propter hoc mundus non cognóscit nos, quia non cognóvit eum. Caríssimi, nunc fílii Dei sumus, et nondum manifestátum est quid érimus; scimus quóniam, cum ipse apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum, sícuti est.
     Et omnis, qui habet spem hanc in eo, castíficat se, sicut ille castus est. Omnis, qui facit peccátum, et iniquitátem facit, quia peccátum est iníquitas. Et scitis quóniam ille appáruit, ut peccáta tólleret, et peccátum in eo non est. Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum, nec novit eum.
     Filíoli, nemo vos sedúcat. Qui facit iustítiam, iustus est, sicut ille iustus est; qui facit peccátum, ex Diábolo est, quóniam a princípio Diábolus peccat. Propter hoc appáruit Fílius Dei, ut dissólvat ópera Diáboli. Omnis, qui natus est ex Deo, peccátum non facit, quóniam semen ipsíus in eo manet; et non potest peccáre, quóniam ex Deo natus est.
     In hoc manifésti sunt fílii Dei et fílii Diáboli: omnis, qui non facit iustítiam, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 1. 2

R. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater, * ut fílii Dei nominémur et sumus, allelúia.
V. Scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. * Ut fílii Dei nominémur et sumus, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Pauli papæ Sexti in canonizatióne mártyrum Ugandénsium hábita

(AAS 56 [1964], 905-906)

Gloria martyrum, signum regenerationis

     Hi mártyres Africáni albo victórum, quod est Martyrológium, páginam addunt, qua res simul funestíssimæ et magníficæ perhibéntur: páginam dícimus, sane dignam, quæ adiungátur egrégiis illis narratiónibus véteris Africæ, quas nos, hac ætáte vivéntes, útpote hómines módicæ fídei, opinabámur numquam habitúras esse æquam continuatiónem.
     Quis umquam suspicári pótuit, ut exémplum afferámus, ad acta illa, ánimos commovéntia, mártyrum Scillitanórum, mártyrum Carthaginiénsium, mártyrum «massæ cándidæ» Uticénsis, de quibus sanctus Augustínus et Prudéntius commémorant, mártyrum Ægýpti, quorum amplíssimam laudem apud Ioánnem Chrysóstomum scriptam invénimus, mártyrum persecutiónis Vandálicæ, nostris tempóribus novas histórias accessúras esse, quibus res non minus fórtiter gestæ, res non minus fúlgidæ narraréntur?
     Quis ánimo præsentíre pótuit fore, ut præcélsis sanctis martýribus et confessóribus Africánis, rerum memória notis, véluti Cypriáno, Felicitáti et Perpétuæ et Augustíno, viro summo, quondam aggregarémus Cárolum Lwanga, Matthíam Mulúmba Kalémba, quæ nómina cara nobis sunt, eorúmque vigínti sócios? Et mentióne digni sunt álii étiam, qui Anglicána institúta religiósa profiténtes, pro Christi nómine morte affécti sunt.
     Hi profécto mártyres Africáni novæ ætátis inítia ponunt. Oh! mens non ad persecutiónes et conflictatiónes religiósas convertátur, sed ad regeneratiónem christiánam et civílem.
     Africa enim, sánguine horum mártyrum irroráta, qui primi sunt novæ huius ætátis (et útinam, Deo volénte, postrémi, cum holocáustum eórum tantum sit tamque pretiósum!), Africa líbera et sui iuris facta renáscitur.
     Fácinus illud, quo ii oppréssi sunt, tam infándum est ac tam signíficans, ut sufficiéntes causæ eæque maniféstæ præbeántur, quibus novus pópulus ratióne moráli formétur, ut novæ consuetúdines spiritáles ad pósteros transmitténdæ invaléscant, ut quasi symbólice exprimátur ac provehátur tránsitus a símplici et rudi vitæ institúto, in quo non déerant egrégia quædam bona humána, sed quod inquinátum erat et infírmum ac véluti sui ipsíus servitúte tenebátur, ad cultum civílem, quo celsióres significatiónes mentis humánæ et altióres condiciónes vitæ sociális expetúntur.

RESPONSORIUM

_

R. Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus; * quanta est glóriæ dígnitas et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V. Armémur víribus totis, et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta est glóriæ dígnitas et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sánguinem mártyrum semen christianórum esse fecísti, concéde propítius, ut tuæ ager Ecclésiæ, qui est beatórum Cároli eiúsque sociórum cruóre rigátus, in amplam tibi messem iúgiter fecundétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)