Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis. Allelúia.
Hæc in figura facta sunt nostri. (1 Cor 10, 6)
40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, *
in iram concitavérunt eum in inaquóso!
41 Et revérsi sunt et tentavérunt Deum *
et Sanctum Israel exacerbavérunt.
42 Non sunt recordáti manus eius, *
diéi, qua redémit eos de manu tribulántis. –
43 Cum pósuit in Ægýpto signa sua *
et prodígia sua in campo Táneos.
44 Convértit in sánguinem flúmina eórum *
et rívulos eórum, ne bíberent.
45 Misit in eos cœnomyíam et comédit eos, *
ranam et pérdidit eos. –
46 Dedit brucho fructus eórum, *
labóres eórum locústæ.
47 Occídit in grándine víneas eórum, *
moros eórum in pruína.
48 Trádidit grándini iuménta eórum *
et greges eórum flammæ ignis. –
49 Misit in eos ardórem iræ suæ, †
indignatiónem et comminatiónem et angústiam, *
immissiónem angelórum malórum.
50 Complanávit sémitam iræ suæ; †
non pepércit a morte animábus eórum *
et vitam eórum in peste conclúsit.
51 Percússit omne primogénitum in terra Ægýpti, *
primítias róboris eórum in tabernáculis Cham.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis. Allelúia.
Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ. Allelúia.
52 Abstulit sicut oves pópulum suum *
et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
53 Dedúxit eos in spe, et non timuérunt, *
et inimícos eórum opéruit mare.
54 Et indúxit eos in fines sanctificatiónis suæ, *
in montem, quem acquisívit déxtera eius.
55 Et eiécit a fácie eórum gentes †
et divísit eis terram in funículo hereditátis *
et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israel. –
56 Et tentavérunt et exacerbavérunt Deum Excélsum *
et testimónia eius non custodiérunt.
57 Recessérunt et prævaricáti sunt, †
quemádmodum patres eórum, *
convérsi sunt retro ut arcus pravus.
58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis *
et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. –
59 Audívit Deus et exársit *
et sprevit valde Israel.
60 Et réppulit habitáculum Silo, *
tabernáculum, ubi habitávit in homínibus.
61 Et trádidit in captivitátem virtútem suam *
et pulchritúdinem suam in manus inimíci.
62 Et conclúsit in gládio pópulum suum *
et in hereditátem suam exársit.
63 Iúvenes eórum comédit ignis, *
et vírgines eórum non sunt desponsátæ.
64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, *
et víduæ eórum non plorabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ. Allelúia.
Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam. Allelúia.
65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, *
tamquam potens crapulátus a vino.
66 Et percússit inimícos suos in posterióra, *
oppróbrium sempitérnum dedit illis.
67 Et réppulit tabernáculum Ioseph *
et tribum Ephraim non elégit,
68 sed elégit tribum Iudæ, *
montem Sion, quem diléxit.
69 Et ædificávit sicut excélsum sanctuárium suum, *
sicut terram, quam fundávit in sǽcula.
70 Et elégit David servum suum †
et sústulit eum de grégibus óvium, *
71 de post fetántes accépit eum:
páscere Iacob pópulum suum *
et Israel hereditátem suam.
72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui *
et in prudéntia mánuum suárum dedúxit eos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam. Allelúia.
V.
Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R.
Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi álium ángelum descendéntem de cælo, habéntem potestátem magnam, et terra illumináta est a
claritáte eius. Et clamávit in forti voce dicens: «Cécidit, cécidit Bábylon magna et facta est habitátio
dæmoniórum et custódia omnis spíritus immúndi et custódia omnis béstiæ immúndæ et odíbilis, quia de vino iræ
fornicatiónis eius bibérunt omnes gentes, et reges terræ cum illa fornicáti sunt, et mercatóres terræ de virtúte deliciárum eius dívites facti sunt!».
Et audívi áliam vocem de cælo dicéntem: «Exíte de illa, pópulus meus, ut ne compartícipes sitis peccatórum
eius et de plagis eius non accipiátis, quóniam pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est
Deus iniquitátum eius. Réddite illi, sicut et ipsa réddidit, et duplicáte duplícia secúndum ópera eius; in
póculo, quo míscuit, miscéte illi duplum. Quantum glorificávit se et in delíciis fuit, tantum date illi torméntum
et luctum. Quia in corde suo dicit: “Sédeo regína et vídua non sum et luctum non vidébo”, ídeo in una die vénient
plagæ eius, mors et luctus et fames, et igne comburétur, quia fortis est Dóminus Deus, qui iudicávit illam».
Et flebunt et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicáti sunt et in delíciis vixérunt cum víderint
fumum incéndii eius, longe stantes propter timórem tormentórum eius, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, Bábylon,
cívitas illa fortis, quóniam una hora venit iudícium tuum!».
Et negotiatóres terræ flent et lugent super illam, quóniam mercem eórum nemo emit ámplius, mercem auri et argénti et
lápidis pretiósi et margaritárum et byssi et púrpuræ et sérici et cocci, et omne lignum thýinum et ómnia vasa éboris
et ómnia vasa de ligno pretiosíssimo et æraménto et ferro et mármore, et cinnamómum et amómum et odoraménta et unguénta
et tus et vinum et óleum et símilam et tríticum et iuménta et oves et equórum et rædárum et mancipiórum et ánimas
hóminum. Et fructus tui, desidérium ánimæ, discessérunt a te, et ómnia pínguia et clara periérunt a te, et ámplius illa iam non invénient.
Mercatóres horum, qui dívites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timórem tormentórum eius flentes ac lugéntes,
dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, quæ amícta erat býssino et púrpura et cocco, et deauráta auro et lápide pretióso
et margaríta, quóniam una hora desolátæ sunt tantæ divítiæ!».
Et omnis gubernátor et omnis, qui in locum návigat, et nautæ et, quotquot mária operántur, longe stetérunt et clamábant
vidéntes fumum incéndii eius, dicéntes: «Quæ símilis civitáti huic magnæ?». Et misérunt púlverem super cápita sua et
clamábant flentes et lugéntes, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, in qua dívites facti sunt omnes, qui habent naves
in mari, de ópibus eius, quóniam una hora desoláta est! Exsúlta super eam, cælum, et sancti et apóstoli et prophétæ,
quóniam iudicávit Deus iudícium vestrum de illa!».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Epístola ad Romános
Multi unum corpus sumus, et membra alterutríus, sicut scriptum est, constringénte nos in unitátem Christo caritátis
vínculis: Ipse est enim qui fecit utráque unum, médium paríetem macériæ solvens, legem præceptórum decrétis déstruens.
Opórtet ígitur éadem omnes ínvicem sentíre; et si unum membrum áliquid pátitur, cuncta cómpati membra; sin unum membrum
glorificátur, cuncta membra gaudére.
ídeo suscípite, inquit, altérutrum sicut et Christus suscépit vos in glóriam Dei. Suscipiémus autem ínvicem, si éadem
sentíre voluérimus; feréntes item alter alteríus póndera, servantésque unitátem spíritus in vínculo pacis. Sic nos
quoque suscépit Deus in Christo. Nam verax est qui dixit: Sic Deum dilexísse mundum, ut Fílium suum pro nobis tradíderit.
Datus est enim pro ómnium nostrum vita redímiæ, et a morte transláti fúimus, et ex morte ac peccáto redémpti. Atque
huius dispensatiónis scopum illústrat, dicens Christum factum esse circumcisiónis minístrum pro veritáte. Nam quia
Iudæórum paréntibus promíserat Deus, benedictúrum se futúro ex ipsis sémine, et astrórum cæléstium instar multiplicatúrum,
ídeo appáruit in carne, factúsque homo est, qui Deus Verbúmque ipsúmmet erat, qui univérsam rem creátam consérvat,
cunctísque incolumitátem tríbuit útpote Deus. Venit autem in hunc mundum cum carne, non tamen ut ei ministrarétur,
sed ut ipse pótius, sicut ait, ministráret, animámque suam pro multis redemptiónem tráderet.
Profécto fatebátur se maniféste venísse ut promíssa Israéli compléret. Aiébat enim: Non sum missus nisi ad oves
domus Israélis quæ períerant. Quámobrem haud mendáciter Paulus ait minístrum illum fuísse circumcisiónis, ut
promíssa pátribus rata habéret, eiúsque rei causa tráditum fuísse a Deo Patre, atque ut misericórdiam éthnici
consequeréntur, quo et ipsi eum glorificárent tamquam ómnium creatórem et opíficem, servatórem ac redemptórem.
Idcírco dilatáta in omnes supérna cleméntia, assúmpti sunt éthnici, et sapiéntiæ in Christo mystérium a suo
benignitátis scopo non aberrávit: salvátus est enim, loco eórum qui excidérunt, univérsus mundus, Deo miseránte.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, semper in nobis paschále pérfice sacraméntum, ut, quos sacro baptísmate dignátus es renováre, sub tuæ
protectiónis auxílio multos fructus áfferant, et ad ætérnæ vitæ gáudia perveníre concédas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)