Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
Pro O.P.: B. Alberti de Bergamo, patrisfamilias, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam. Allelúia.
Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me. –
3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.
4 Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo? –
5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi? –
7 Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos. –
9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit. –
11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam. Allelúia.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne. Allelúia.
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I
2 Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
3 Lætábor et exsultábo in te *
psallam nómini tuo, Altíssime. –
4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –
8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum.
9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne. Allelúia.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion. Allelúia.
12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
13 Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum. –
14 Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo. –
16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –
18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –
20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –
21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion. Allelúia.
V.
Cor meum et caro mea, allelúia.
R.
Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi cælum apértum: et ecce equus albus; et qui sedébat super eum, vocabátur Fidélis et Verax, et in iustítia iúdicat et pugnat.
Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in cápite eius diadémata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi
ipse, et vestítus veste aspérsa sánguine, et vocátur nomen eius Verbum Dei. Et exércitus, qui sunt in cælo, sequebántur
eum in equis albis, vestíti býssino albo mundo. Et de ore ipsíus procédit gládius acútus, ut in ipso percútiat gentes,
et ipse reget eos in virga férrea; et ipse calcat tórcular vini furóris iræ Dei omnipoténtis. Et habet super
vestiméntum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dóminus dominórum.
Et vidi unum ángelum stantem in sole, et clamávit voce magna dicens ómnibus ávibus, quæ volábant per médium cæli:
«Veníte, congregámini ad cenam magnam Dei, ut manducétis carnes regum et carnes tribunórum et carnes fórtium et
carnes equórum et sedéntium in ipsis et carnes ómnium liberórum ac servórum et pusillórum ac magnórum».
Et vidi béstiam et reges terræ et exércitus eórum congregátos ad faciéndum prœlium cum illo, qui sedébat super equum,
et cum exércitu eius. Et apprehénsa est béstia et cum illa pseudoprophéta, qui fecit signa coram ipsa, quibus sedúxit
eos, qui accepérunt charactérem béstiæ et qui adórant imáginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardéntis
súlphure. Et céteri occísi sunt in gládio sedéntis super equum, qui procédit de ore ipsíus, et omnes aves saturátæ sunt cárnibus eórum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nysséni epíscopi
Venit vitæ regnum, et solútum est mortis impérium. Appáruit ália generátio, ália vita, álius vivéndi modus, ipsíus
natúræ nostræ commutátio. Quænam generátio? Quæ non ex sanguínibus, neque ex voluntáte viri, neque ex voluntáte carnis, sed ex Deo facta est.
Cuínam, ínquies, hoc fíeri potest? Audi, nam paucis explicábo. Fetus hic per fidem concípitur, per baptísmatis
regeneratiónem in lucem éditur, nutrícem habet Ecclésiam, huius doctrínam et institúta sugit tamquam úbera, illi
cæléstis panis est cibus; ætátis perféctio est sublímis vivéndi rátio; núptiæ, consuetúdo sapiéntiæ; líberi, spes;
domus, regnum; heréditas et opuléntia, delíciæ paradísi; finis, non mors sed vita illa, quæ dignis paráta est, beatíssima et sempitérna.
Hæc est dies illa, quam fecit Dóminus, a diébus illis longe divérsa, qui mundi procreatiónis inítio sunt constitúti,
quos témporis cursus dimetítur. Alteríus hæc est procreatiónis inítium. In hac enim die cælum novum facit Deus et
terram novam, ut ait Prophéta. Ecquod cælum? Firmaméntum eius quæ in Christo est fídei. Ecquam terram? Cor bonum,
inquam, ut dixit Dóminus, terram quæ bibit super se veniéntem imbrem, et spicam multíplicem parit.
In hac creatióne, sol quidem est vita munda; stellæ, virtútes; aer, præclára conversátio; mare, altitúdo divitiárum
sapiéntiæ et sciéntiæ! herbæ et gérmina, bona doctrína, divináque documénta, quæ pópulus páscuæ, hoc est, Dei grex
carpit, atque depáscitur; árbores feréntes fructum, mandatórum observátio.
In hac die verus homo procreátur ad imáginem et similitúdinem Dei. Annon mundus tibi fit hoc princípium, Hæc dies,
quam fecit Dóminus? Quam neque diem esse dicit prophéta diébus áliis, neque noctem áliis nóctibus símilem?
Sed quod in hac grátia præstantíssimum est, nondum explicávimus. Hæc mortis dolóres dissólvit. Hæc mortuórum primogénitum édidit.
Ascéndo, inquit, ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. O núntium præclárum et bonum! Qui
pro nobis factus est homo, is cum sit Unigénitus, quo nos fratres effíciat suos, se hóminem ad verum Patrem addúcit,
ut per se ipsum omnes cognátos secum trahat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis,
ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)