lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 ianuarius 2013
S. Agnetis, virginis et martyris, memoria


Altera medietate sæculi III, vel probabilius initio sæculi IV, Romæ martyr occubuit. Papa Damasus eius sepulcrum carmine ornavit, multique Patres, post Sanctum Ambrosium, eam laudationibus prosecuti sunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Igne divíni rádians amóris
córporis sexum superávit Agnes,
et super carnem potuére carnis
  claustra pudícæ.

Spíritum celsæ cápiunt cohórtes
cándidum, cæli super astra tollunt;
iúngitur Sponsi thálamis pudíca
  sponsa beátis.

Virgo, nunc nostræ miserére sortis
et, tuum quisquis célebrat tropǽum,
ímpetret sibi véniam reátus
  atque salútem.

Redde pacátum pópulo precánti
príncipem cæli dominúmque terræ,
donet ut pacem pius et quiétæ
  témpora vitæ.

Láudibus mitem celebrémus Agnum,
casta quem sponsum sibi legit Agnes,
astra qui cæli moderátur atque
  cuncta gubérnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

4, 1-8. 32-40
Oratio Moysis ad populum

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Nunc, Israel, audi præcépta et iudícia, quæ ego dóceo vos, ut faciéntes ea vivátis et ingrediéntes possideátis terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum datúrus est vobis. Non addétis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferétis ex eo; custodíte mandáta Dómini Dei vestri, quæ ego præcípio vobis. Oculi vestri vidérunt ómnia, quæ fecit Dóminus contra Beélphegor, quómodo contríverit omnes cultóres eius de médio vestri; vos autem, qui adhærétis Dómino Deo vestro, vívitis univérsi usque in præséntem diem. En dócui vos præcépta atque iudícia, sicut mandávit mihi Dóminus Deus meus, ut facerétis ea in terra, quam possessúri estis, et observarétis et implerétis ópere. Hæc est enim vestra sapiéntia et intelléctus coram pópulis, ut audiéntes univérsa præcépta hæc dicant: “En pópulus sápiens et intéllegens, gens magna hæc!”. Quæ est enim ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Dóminus Deus noster adest cunctis obsecratiónibus nostris? Et quæ est ália gens sic ínclita, ut hábeat præcépta iustáque iudícia, sicut est univérsa lex hæc, quam ego propónam hódie ante óculos vestros?
     Intérroga de diébus antíquis, qui fuérunt ante te ex die, quo creávit Deus hóminem super terram, a summo cæli usque ad summum eius, si facta est aliquándo huiuscémodi res magna, aut umquam cógnitum est, num audívit pópulus vocem Dei loquéntis de médio ignis, sicut tu audísti et vixísti? Aut tentávit Deus, ut ingrederétur et tólleret sibi gentem de médio natiónis per tentatiónes, signa atque porténta, per pugnam et robústam manum extentúmque bráchium et terróres magnos, iuxta ómnia, quæ fecit pro vobis Dóminus Deus vester in Ægýpto, vidéntibus óculis tuis? Tibi monstrátum est, ut scires quóniam Dóminus ipse est Deus et non est álius præter eum. De cælo te fecit audíre vocem suam, ut docéret te, et in terra osténdit tibi ignem suum máximum; et audísti verba illíus de médio ignis, quia diléxit patres tuos et elégit semen eórum post eos. Eduxítque te vultu suo in virtúte sua magna ex Ægýpto, ut expélleret natiónes maióres et fortióres te in intróitu tuo et introdúceret te darétque tibi terram eárum in possessiónem, sicut cernis in præsénti die.
     Scito ergo hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie, ut bene sit tibi et fíliis tuis post te et permáneas multo témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi».
     Scito ergo hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie, ut bene sit tibi et fíliis tuis post te et permáneas multo témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi».

RESPONSORIUM

Deut 4, 1; 31, 19.20; Žl 81, 9

R. Audi, Israel, præcépta Dómini, et ea in corde tuo quasi in libro scribe; * Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel.
V. Audi, pópulus meus et contestábor te; Israel, útinam áudias me* Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De virgínibus

(Lib. 1, cap. 2. 5. 7-9; PL 16 [edit. 1845], 189-191)

Nondum idonea pœnæ et iam matura victoriæ

     Natális est vírginis, integritátem sequámur; natális est mártyris, hóstias immolémus. Natális est sanctæ Agnétis. Hæc duódecim annórum martýrium fecísse tráditur. Quo detestabílior crudélitas, quæ nec minúsculæ pepércit ætáti, immo magna vis fídei, quæ étiam ab illa testimónium invénit ætáte.
     Fuítne in illo corpúsculo vúlneri locus? Et quæ non hábuit quo ferrum recíperet, hábuit quo ferrum vínceret. At istíus ætátis puéllæ torvos étiam vultus paréntum ferre non possunt, et acu distrícta solent puncta flere quasi vúlnera.
     Hæc inter cruéntas carníficum impávida manus, hæc stridéntium grávibus immóbilis tráctibus catenárum, nunc furéntis mucróni mílitis totum offérre corpus, mori adhuc néscia, sed paráta; vel si ad aras invíta raperétur, téndere Christo inter ignes manus atque in ipsis sacrílegis focis trophǽum Dómini signáre victóris; nunc ferrátis colla manúsque ambas insérere néxibus, sed nullus tam ténuia membra póterat nexus inclúdere.
     Novum martýrii genus? Nondum idónea pœnæ et iam matúra victóriæ; certáre diffícilis, fácilis coronári; magistérium virtútis implévit, quæ præiudícium vehébat ætátis. Non sic ad thálamum nupta properáret, ut ad supplícii locum læta succéssu, gradu festína virgo procéssit, non intórto crine caput compta sed Christo; non flósculis redimíta, sed móribus.
     Flere omnes, ipsa sine fletu. Mirári pleríque quod tam fácile vitæ suæ pródiga, quam nondum háuserat, iam quasi perfúncta donáret. Stupére univérsi quod iam Divinitátis testis exsísteret, quæ adhuc árbitra sui per ætátem esse non posset. Effécit dénique ut ei de Deo crederétur cui de hómine adhuc non crederétur, quia quod ultra natúram est, de Auctóre natúræ est.
     Quanto terróre egit cárnifex ut timerétur, quantis blandítiis ut suadéret, quantórum vota ut sibi ad núptias perveníret. At illa: «Et hæc Sponsi iniúria est exspectáre placitúrum; qui me sibi prior elégit, accípiet. Quid, percússor, moráris? Péreat corpus, quod amári potest óculis, quibus nolo». Stetit, orávit, cervícem infléxit.
     Cérneres trepidáre carníficem, quasi ipse addíctus fuísset; trémere percussóris déxteram, pallére ora aliéno timéntis perículo, cum puélla non timéret suo. Habétis ígitur in una hóstia duplex martýrium, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit et martýrium obtínuit.

RESPONSORIUM


R. Diem festum beátæ Agnétis celebrémus, quáliter passa sit ad memóriam revocémus; * in iuventúte sua mortem pérdidit et vitam invénit.
V. Solum enim vitæ diléxit Auctórem. * In iuventúte sua mortem pérdidit et vitam invénit.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis ut fórtia quæque confúndas, concéde propítius, ut, qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, eius in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)