lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 martius 2014
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Qui meditátur in lege Dómini.
R. Dabit fructum suum in témpore suo.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

34, 10-28

Codex fœderis alter

     In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: «Ego iníbo pactum coram univérso pópulo tuo; mirabília fáciam, quæ numquam visa sunt super totam terram nec in ullis géntibus, ut cernat cunctus pópulus, in cuius es médio, opus Dómini terríbile, quod factúrus sum tecum.
     Obsérva cuncta, quæ hódie mando tibi: ego ipse eíciam ante fáciem tuam Amorrǽum et Chananǽum et Hetthǽum, Pherezǽum quoque et Hevǽum et Iebusǽum. Cave, ne umquam cum habitatóribus terræ, quam intráveris, iungas amicítias, quæ tibi sint in ruínam; sed aras eórum déstrue, confrínge lápides palósque succíde.
     Noli adoráre deum aliénum: Dóminus Zelótes nomen eius, Deus est æmulátor. Ne íneas pactum cum homínibus illárum regiónum, ne, cum fornicáti fúerint cum diis suis et sacrificáverint eis, vocet te quíspiam, et cómedas de immolátis. Nec uxórem de filiábus eórum accípies fíliis tuis, ne, postquam ipsæ fúerint fornicátæ cum diis suis, fornicári fáciant et fílios tuos in deos suos.
     Deos conflátiles non fácies tibi.
     Sollemnitátem Azymórum custódies: septem diébus vescéris ázymis, sicut præcépi tibi, in témpore constitúto mensis Abib; mense enim verni témporis egréssus es de Ægýpto.
     Omne, quod áperit vulvam géneris masculíni, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de óvibus meum erit. Primogénitum ásini rédimes ove, sin autem nec prétium pro eo déderis, franges cervícem eius. Primogénitum filiórum tuórum rédimes, nec apparébis in conspéctu meo vácuus.
     Sex diébus operáberis, die séptimo cessábis étiam aráre et métere.
     Sollemnitátem Hebdomadárum fácies tibi in primítiis frugum messis tuæ tritíceæ et sollemnitátem Colléctæ, quando, redeúnte anni témpore, cuncta condúntur.
     Tribus tempóribus anni apparébit omne masculínum tuum in conspéctu omnipoténtis Dómini Dei Israel. Cum enim túlero gentes a fácie tua et dilatávero términos tuos, nullus insidiábitur terræ tuæ, ascendénte te et apparénte in conspéctu Dómini Dei tui ter in anno.
     Non immolábis super ferménto sánguinem hóstiæ meæ; neque residébit mane de víctima sollemnitátis Paschæ.
     Primítias frugum terræ tuæ áfferes in domum Dómini Dei tui.
     Non coques hædum in lacte matris suæ».
     Dixítque Dóminus ad Móysen: «Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israel pépigi fœdus».
     Fuit ergo ibi cum Dómino quadragínta dies et quadragínta noctes; panem non comédit et aquam non bibit et scripsit in tábulis verba fœderis, decem verba.

RESPONSORIUM

Io 1, 17. 18; 2 Cor 3, 18

R. Lex per Móysen data est, grátia et véritas per Iesum Christum facta est. * Deum nemo vidit umquam; unigénitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.
V. Nos vero omnes reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur, a claritáte in claritátem. * Deum nemo vidit umquam; unigénitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu Tertulliáni presbýteri De oratióne

(Cap. 28-29: CCL 1, 273-274)

Hostia spiritalis

     Orátio est hóstia spiritális, quæ prístina sacrifícia delévit. Quo mihi, inquit, multitúdinem sacrificiórum vestrórum? Plenus sum holocautómatum aríetum, et ádipem agnórum et sánguinem taurórum et hircórum nolo. Quis enim requisívit ista de mánibus vestris?
     Quæ ergo quæsíerit Deus, Evangélium docet. Véniet hora, inquit, cum veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Deus enim Spíritus est, et adoratóres ítaque tales requírit.
     Nos sumus veri adoratóres et veri sacerdótes, qui, spíritu orántes, spíritu sacrificámus oratiónem, hóstiam Dei própriam et acceptábilem, quam scílicet requisívit, quam sibi prospéxit.
     Hanc de toto corde devótam, fide pastam, veritáte curátam, innocéntia íntegram, castitáte mundam, ágape coronátam, cum pompa óperum bonórum inter psalmos et hymnos dedúcere ad Dei altáre debémus, ómnia nobis a Deo impetratúram.
     Quid enim oratióni de spíritu et veritáte veniénti negábit Deus, qui eam éxigit? Légimus et audímus et crédimus, quanta documénta efficáciæ eius!
     Vetus quidem orátio et ab ígnibus et a béstiis et ab inédia liberábat, et tamen non a Christo accéperat formam.
     Céterum quanto ámplius operátur orátio christiána! Non roris ángelum in médiis ígnibus sistit nec ora leónibus óbstruit nec esuriéntibus rusticórum prándium transfert, nullum sensum passiónis delegáta grátia avértit, sed patiéntes et sentiéntes et doléntes sufferéntia ínstruit, virtúte ámpliat grátiam, ut sciat fides quid a Dómino consequátur, intéllegens quid pro Dei nómine patiátur.
     Sed et retro orátio plagas irrogábat, fundébat hóstium exércitus, ímbrium utília prohibébat. Nunc vero orátio iustítiæ omnem iram Dei avértit, pro inimícis éxcubat, pro persequéntibus súpplicat. Mirum si aquas cæléstes extorquére novit, quæ pótuit et ignes impetráre? Sola est orátio, quæ Deum vincit; sed Christus eam nihil mali vóluit operári, omnem illi virtútem de bono cóntulit.
     Itaque nihil novit, nisi defunctórum ánimas de ipso mortis itínere revocáre, débiles reformáre, ægros remediáre, dæmoníacos expiáre, claustra cárceris aperíre, víncula innocéntium sólvere. Eadem díluit delícta, tentatiónes repéllit, persecutiónes exstínguit, pusillánimos consolátur, magnánimos obléctat, peregrinántes dedúcit, fluctus mítigat, latrónes obstupefácit, alit páuperes, regit dívites, lapsos érigit, cadéntes suspéndit, stantes cóntinet.
     Orant étiam ángeli omnes, orat omnis creatúra, orant pécudes et feræ, et génua declínant et egrediéntes de stábulis ac spelúncis ad cælum non otióso ore suspíciunt, vibrántes spíritum suo more. Sed et aves tunc exsurgéntes erigúntur ad cælum et alárum crucem pro mánibus expándunt et dicunt áliquid quod orátio videátur.
     Quid ergo ámplius de offício oratiónis? étiam ipse Dóminus orávit, cui sit honor et virtus in sǽcula sæculórum.

RESPONSORIUM

Io 4, 23-24

R. Veri adoratóres adorábunt Patrem in Spíritu et veritáte; * nam et Pater tales quærit, qui adórent eum.
V. Spíritus est Deus; et eos, qui adórant eum, in Spíritu et veritáte opórtet adoráre. * Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum.

ORATIO

Orémus:
Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter implorámus, ut, quanto magis dies salutíferæ festivitátis accédit, tanto devótius ad eius celebrándum proficiámus paschále mystérium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)