Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
S. Ioannis Mariæ Vianney, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)
I
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias. –
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea. –
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt. –
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt. -
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: "Deus meus es tu, *
16 in mánibus tuis sortes meæ."
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
V.
Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R.
Quia tu es Deus salútis meæ.
LECTIO PRIOR
De libro Amos prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Iudæ et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod abiécerint legem Dómini et mandáta eius non custodíerint, — decepérunt enim eos idóla sua — post quæ abíerant patres eórum: mittam ignem in Iudam, et devorábit ædes Ierúsalem». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Israel et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod vendíderint pro argénto iustum et páuperem pro calceaméntis; qui contríverint super púlverem terræ cápita páuperum et viam humílium declináverint, et fílius ac pater eius íverint ad puéllam, ut violárent nomen sanctum meum; et super vestiméntis pignorátis accubúerint iuxta omne altáre, et vinum damnatórum bíberint in domo Dei sui. Ego autem extermináveram Amorrǽum a fácie eórum, cuius altitúdo sicut altitúdo cedrórum et fortitúdo quasi quércuum; extermináveram fructum eius désuper et radíces eius subter. Ego ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis, ut possiderétis terram Amorrǽi; et suscitávi de fíliis vestris prophétas et de iuvénibus vestris nazarǽos. Numquid non ita est, fílii Israel?, dicit Dóminus. Et propinástis nazarǽis vinum, et prophétis mandástis dicéntes: “Ne prophetétis”. Ecce ego cómprimam vos ad solum, sicut cómprimit plaustrum onústum feno; déerit fuga a velóce, et fortis non firmábit virtútem suam, et robústus non salvábit ánimam suam; tenens arcum non stabit, et velox pédibus suis non salvábitur; ascénsor equi non salvábit ánimam suam, et fortíssimus corde inter robústos nudus fúgiet in illa die», dicit Dóminus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex catechési sancti Ioánnis Maríæ Vianney presbýteri
Consideráte, filíoli mei: thesáurus hóminis christiáni non in terris est, sed in cælis. Cogitátio ígitur nostra illuc convérti debet ubi est thesáurus noster.
Hoc pulchrum est hóminis munus et offícium: ut oret ac díligat. Si vos orátis ac dilígitis, ecce, hæc est beatitúdo hóminis super terram.
Orátio nihil áliud est nisi únio cum Deo. Quando cor mundum áliquis habet et cum Deo coniúnctum, suavitáte quadam et dulcédine affícitur
quæ inébriat, lúmine quod mire circumfúlget. In hac íntima unióne, Deus et ánima velut duæ ceræ sunt simul conflátæ, quas nemo ámplius separáre
potest. Res pulchérrima est hæc Dei coniúnctio cum parva creatúra sua; felícitas hæc est, quæ comprehéndi non potest.
Nos indígni evaserámus qui orarémus; Deus vero, ut bonus est, permísit nobis ut cum ipso loquerémur. Orátio nostra incénsum est quod máxime illi placet.
Filíoli mei, cor vobis est exíguum, sed orátio illud dilátat et hábile facit ad amándum Deum. Orátio éfficit ut cælum prægustémus, ut quid e
paradíso ad nos descéndat. Numquam ipsa nos sine dulcédine derelínquit; mel enim est quod in ánimam prófluit et facit ut dulcéscant ómnia.
In oratióne quæ rite fiat, dolóres dissolvúntur sicut coram sole nives.
Hoc quoque cómparat orátio, ut tempus magna velocitáte procédat tantáque hóminis delectatióne, qua eius diutúrnitas non animadvertátur. Audíte:
quando párochus in loco Bresse fui, cum aliquándo omnes fere collégæ mei ægróti essent, longas ego vias confíciens bonum Dóminum orábam, neque
tempus — certi estóte — mihi longum videbátur.
Sunt étiam qui se pénitus in oratiónem immérgant sicut piscis in undas, eo quod toti sunt Deo bono déditi. Nihil divisiónis est in corde eórum.
O quantum has ánimas díligo generósas! Sanctus Francíscus Assisiénsis et sancta Coléta Dóminum nostrum vidébant et cum illo colloquebántur eo
modo quo nos ad ínvicem collóquimur.
Nos e contrário quóties ad ecclésiam venímus ignorántes quid faciéndum nobis sit vel peténdum! Attamen, quotiescúmque ad quémlibet hóminem imus,
probe nóvimus cuius rei causa eámus. Quinímmo sunt qui videántur sic Deo bono dícere: «Duo tantum verba tibi sum prolatúrus, ut me a te
absólvam...». Hoc sæpe quidem cógito: cum ad Dóminum adorándum venímus, ómnia postuláta consequerémur, si vívida prorsus fide ac corde mundíssimo peterémus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Ioánnem Maríam presbýterum pastoráli stúdio mirábilem effecísti, da, quǽsumus, ut, eius exémplo et
intercessióne, fratres in caritáte Christi tibi lucrémur, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)