lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 februarius 2016
PER ANNUM, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Thessalonicénses

2, 13 – 3, 13
Amicitia Pauli et Thessalonicensium

     Fratres: Grátias ágimus Deo sine intermissióne, quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operátur in vobis, qui créditis. Vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Iudǽa in Christo Iesu, qui éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Iudǽis, qui et Dóminum occidérunt Iesum et prophétas et nos persecúti sunt et Deo non placent et ómnibus homínibus adversántur, prohibéntes nos géntibus loqui, ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper. Pervénit autem ira Dei super illos usque in finem.
     Nos autem, fratres, desoláti a vobis ad tempus horæ fácie non corde, abundántius festinávimus fáciem vestram vidére cum multo desidério. Propter quod volúimus veníre ad vos, ego quidem Paulus et semel et íterum, et impedívit nos Sátanas. Quæ est enim nostra spes aut gáudium aut coróna glóriæ — nonne et vos — ante Dóminum nostrum Iesum in advéntu eius? Vos enim estis glória nostra et gáudium.
     Propter quod non sustinéntes ámplius, plácuit nobis, ut relinquerémur Athénis soli, et mísimus Timótheum, fratrem nostrum et cooperatórem Dei in evangélio Christi, ad confirmándos vos et exhortándos pro fide vestra, ut nemo turbétur in tribulatiónibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus; nam et cum apud vos essémus, prædicebámus vobis passúros nos tribulatiónes, sicut et factum est et scitis. Proptérea et ego ámplius non sústinens misi ad cognoscéndam fidem vestram, ne forte tentáverit vos is, qui tentat, et inánis fiat labor noster.
     Nunc autem veniénte Timótheo ad nos a vobis et annuntiánte nobis fidem et caritátem vestram et quia memóriam nostri habétis bonam semper, desiderántes nos vidére, sicut nos quoque vos, ídeo consoláti sumus, fratres, propter vos in omni necessitáte et tribulatióne nostra per vestram fidem, quóniam nunc vívimus, si vos statis in Dómino. Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum, nocte et die abundántius orántes ut videámus fáciem vestram et compleámus ea, quæ desunt fídei vestræ?
     Ipse autem Deus et Pater noster et Dóminus noster Iesus dírigat viam nostram ad vos; vos autem Dóminus abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, quemádmodum et nos in vos, ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu cum ómnibus sanctis eius. Amen.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Th 3, 12. 13a; 2 Th 2, 16a. 17a

R. Multíplicet vos Dóminus et abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, * ad confirmánda corda vestra in sanctitáte.
V. Ipse Dóminus noster consolétur corda vestra. * Ad confirmánda corda vestra in sanctitáte.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus Pseudo-Hilárii in psalmos

(Ps 132: PLS 1, 224-245)

Erat omnium credentium cor unum et ánima una

     Ecce quam bonum est et iucúndum habitáre fratres in unum. Bonum et iucúndum est in unum fratres habitáre, quia, cum in uno hábitant, convéntu Ecclésiæ congregántur; cum fratres nuncupántur, únicæ voluntátis caritáte concórdes sunt.Ad primam enim Apostolórum prædicatiónem hoc magnum præcéptum fuísse légimus, quod dícitur: Erat enim ómnium credéntium cor et ánima una. Hoc ítaque pópulo Dei cóngruit sub uno Patre fratres esse, sub uno Spíritu unum esse, sub una domo unánimes incédere, sub uno córpore uníus córporis membra esse.
     Comparatiónem vero huius boni iucundíque Prophéta constítuit dicens: Sicut unguéntum de cápite, quod descéndit in barbam Aaron, quod descéndit in oram vestiménti eius. Aaron unguéntum compósitum fuit ex odóribus, unde úngitur in sacerdótem. Hanc consecratiónem primum sacerdóti suo Deo esse complácuit; Dóminum quoque nostrum invisibíliter unctum esse a consórtibus suis. Unctio ista terréna non est; non cornu, ut reges ungebántur, sed óleo lætítiæ unctus est. Dénique post hanc unctiónem Aaron secúndum legem christus est nuncupátus.
     Ut ígitur hoc unguéntum immúndos córdium spíritus, quocúmque infúsum fúerit, exstínguit, ita et per unctiónem caritátis, concórdiam Deo iam quod est suáve spirámus, Apóstolo dicénte: Christi bonus odor sumus. Ut ergo plácitum hoc in primo Deo est Aaron sacerdóte unguéntum, ita bonum et iucúndum est habitáre fratres in unum.
     Descéndit autem únctio a cápite in barbam. Barba autem virílis ætátis ornátus est. Neque enim nos párvulos esse in Christo opórtet, nisi ad id tantum quod dictum est, ut simus párvuli malítia, non sensu. Infidéles autem omnes Apóstolus párvulos esse dicit, quod infírmi sint ad cibum firmum, adhuc lacte égeant, Apóstolo dicénte: Lacte vos potávi, non cibo; nondum enim poterátis, sed nec adhuc potéstis.

RESPONSORIUM

Rom 12, 5; Eph 4, 7; 1 Cor 12, 13

R. Multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. * Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi.
V. In uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, et omnes unum Spíritum potáti sumus. * Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi.

ORATIO

Orémus:
Concéde nobis, Dómine Deus noster, ut te tota mente venerémur, et omnes hómines rationábili diligámus afféctu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)