lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 december 2020
S. Francisci Xavier, presbyteri, memoria


Natus est in Hispania anno 1506; cum Parisiis litteris studeret, sancto Ignatio sese iunxit. Venetiis sacerdotio initiatus est anno 1537 et in opera caritatis incubuit. Anno 1541 in Orientem profectus, Indiam et Iaponiam per decem annos strenue evangelizavit multosque ad fidem convertit. Mortuus est anno 1552 in Sinarum insula Sanciana.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R. Et annuntiáte illud in fínibus terræ.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

16, 1-5; 17, 4-8
Sion refugium Moabitarum. Conversio Ephraim

     Emíttite agnum dominatóri terræ, de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. Et erit: sicut avis fúgiens et pulli de nido avolántes, sic erunt fíliae Moab ad vada Arnon.
     Affer consílium, fac iudícium; pone quasi noctem umbram tuam in merídie, abscónde fugiéntes et vagos ne prodas. Hábitent apud te prófugi Moab; esto latíbulum eórum a fácie vastatóris; finítus est enim exáctor, consummáta est devastátio, defécit calcátor a terra. Et firmábitur in misericórdia sólium; et sedébit super illud in veritáte, in tabernáculo David, iúdicans et quǽrens iudícium et velóciter reddens, quod iustum est.
     Et erit in die illa: attenuábitur glória Iacob et pinguédo carnis eius marcéscet; et erit, sicut cum messor árripit culmos, et brácchium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quærit spicas in valle Ráphaim. Et relinquétur in eo racémus, et sicut cum excútitur ólea: duæ vel tres olívæ in summitáte rami, sive quáttuor aut quinque in cacumínibus árboris fructíferæ, dicit Dóminus Deus Israel.
     In die illa atténdet homo ad factórem suum, et óculi eius ad Sanctum Israel respícient; et non atténdet ad altária, quæ fecérunt manus eius, et quæ operáti sunt dígiti eius; non respíciet lucos et thymiatéria.

RESPONSORIUM

Ier 33, 15. 16; Is 16, 5

R. Germináre fáciam David germen iustítiæ et fáciet iudícium et iustítiam in terra: * Et hoc est nomen quod vocábunt eum, Dóminus iustítia nostra.
V. Firmábitur in misericórdia sólium, et sedébit super illud in veritáte, iúdicans et quǽrens iudícium. * Et hoc est nomen quod vocábunt eum, Dóminus iustítia nostra.

LECTIO ALTERA

E Lítteris sancti Francísci Xavier presbýteri ad sanctum Ignátium

(H. Tursellini: Vita Francisci Xaverii, Romae 1596, lib. 4, epist. 4 [1542] et 5 [1544])

Væ mihi, si non evangelizavero!

     Obíimus neophytórum vicos, qui paucis abhinc annis christiána sacra suscéperant. Hæc terra nequáquam a Lusitánis incólitur, útpote quæ summe et stérilis est et pauper: christiáni autem indígenæ, destitúti a sacerdótibus, nihil áliud norunt nisi se esse christiános. Nemo est qui eis rem divínam fáciat; nemo est qui sýmbolum, Pater et Ave divinǽque legis præcépta tradat.
     Ex quo ígitur huc veni, haudquáquam cessávi: vicos sédulo circumíbam, púeros omnes nondum baptizátos sacra abluébam aqua. Itaque permágnum infántium númerum expiávi, qui, ut dici solet, plane ignorárent quid interésset inter déxteram et sinístram. Púeri autem me neque divínum offícium persólvere neque cibum súmere neque quiétem cápere sinébant, quoad áliquam precatiónem eos docuíssem; tum vero sentíre cœpi tálium esse regnum cælórum.
     Proínde cum tam pium postulátum non possem nisi ímpie repudiáre, inítio facto a confessióne Patris, Fílii et Spíritus Sancti, sýmbolum Apostolórum, oratiónes Pater noster et Ave María eis inculcábam. Animadvérti magna in illis ingénia; ac si foret qui christiánis eos præcéptis informáret, non dúbito quin perbóni christiáni essent futúri.
     Complúres his locis ob id unum modo christiáni non fiunt, quod desint, qui eos fáciant christiános. Mihi vero persǽpe venit in mentem circum Európæ academías, ac præcípue Parisiénsem, cursáre et insáni ritu passim vociferáre, eósque qui doctrínæ plus habent quam caritátis his compéllere verbis: «Heu, quam ingens animórum númerus, vestro vítio exclúsus cælo, deturbátur ad ínferos!».
     Utinam illi quemádmodum in lítteras, ita in hanc quoque curam incúmberent, ut réddere Deo possent doctrínæ creditorúmque talentórum ratiónem!
     Enimvéro istórum plúrimi, hac cogitatióne commóti, appósitis rerum divinárum meditatiónibus, exercérent sese ut audírent quid in eis loquerétur Dóminus, suísque cupiditátibus ac rebus humánis posthábitis, se totos ad Dei nutum atque arbítrium fígerent. Clamárent útique ex ánimo: Dómine, ecce adsum; quid me vis fácere? Mitte me quocúmque tibi cordi est, vel usque in Indiam.

RESPONSORIUM

Lc 10, 2; Act 1, 8

R. Messis quidem multa, operárii autem pauci; * rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.
V. Accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ. * Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáti Francísci prædicatióne multos tibi pópulos acquisísti, da ut fidélium ánimi eódem fídei zelo férveant, et ubérrima ubíque prole Ecclésia sancta lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)