lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 aprilis 2021
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me. Allelúia.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me. Allelúia.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium. Allelúia.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium. Allelúia.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli. Allelúia.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli. Allelúia.

V. Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R. Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

14, 1-13
Agnus iam victor

     Ego Ioánnes vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadragínta quáttuor mília, habéntes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cælo tamquam vocem aquárum multárum et tamquam vocem tonítrui magni, et vox, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. Et cantant quasi cánticum novum ante thronum et ante quáttuor animália et senióres. Et nemo póterat díscere cánticum nisi illa centum quadragínta quáttuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum muliéribus non sunt coinquináti, vírgines enim sunt. Hi qui sequúntur Agnum, quocúmque abíerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno; et in ore ipsórum non est invéntum mendácium: sine mácula sunt.
     Et vidi álterum ángelum volántem per médium cælum, habéntem evangélium ætérnum, ut evangelizáret super sedéntes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et pópulum dicens magna voce: «Timéte Deum et date illi glóriam, quia venit hora iudícii eius, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram et mare et fontes aquárum».
     Et álius ángelus secútus est dicens: «Cécidit, cécidit Bábylon illa magna, quæ a vino iræ fornicatiónis suæ potionávit omnes gentes!».
     Et álius ángelus tértius secútus est illos dicens voce magna: «Si quis adoráverit béstiam et imáginem eius et accéperit charactérem in fronte sua aut in manu sua, et hic bibet de vino iræ Dei, qui mixtus est mero in cálice iræ ipsíus, et cruciábitur igne et súlphure in conspéctu angelórum sanctórum et ante conspéctum Agni. Et fumus tormentórum eórum in sǽcula sæculórum ascéndit, nec habent réquiem die ac nocte, qui adoravérunt béstiam et imáginem eius, et si quis accéperit charactérem nóminis eius».
     Hic patiéntia sanctórum est, qui custódiunt mandáta Dei et fidem Iesu. Et audívi vocem de cælo dicéntem: «Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur ámodo. étiam, dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis; ópera enim illórum sequúntur illos».

RESPONSORIUM

Cf. Ap 14, 7. 6. 7

R. Audívi vocem in cælo angelórum multórum dicéntium: * Timéte Dóminum, et date illi glóriam, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram, mare et fontes aquárum, allelúia.
V. Vidi ángelum Dei fortem, volántem per médium cæli, voce magna clamántem et dicéntem. * Timéte Dóminum, et date illi glóriam, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram, mare et fontes aquárum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 108: PL 52, 499-500)

Esto Dei sacrificium et sacerdos

     Obsecro vos per misericórdiam Dei. Rogat Paulus, immo per Paulum rogat Deus, quia plus amári vult quam timéri. Rogat Deus quia non tam Dóminus esse vult quam pater. Rogat Deus per misericórdiam, ne víndicet per rigórem.
     Audi rogántem Dóminum: Vidéte, vidéte in me corpus vestrum, membra vestra, vestra víscera, ossa vestra, vestrum sánguinem. Et si quod Dei est timétis, quare vel quod vestrum est non amátis? Si Dóminum fúgitis, quare non recúrritis ad paréntem?
     Sed forte vos passiónis meæ, quam fecístis, magnitúdo confúndit. Nolíte timére. Crux hæc non meus sed mortis est acúleus. Clavi isti non mihi infígunt dolórem, sed vestram mihi infígunt áltius caritátem. Vúlnera hæc non edúcunt gémitus meos, sed magis vos meis viscéribus introdúcunt. Exténsio córporis mei vos dilátat in grémium, non meam crescit in pœnam. Sanguis meus non mihi déperit, sed vestrum prorogátur in prétium.
     Veníte ergo, redíte et vel sic probáte patrem, quem vidétis pro malis bona, pro iniúriis amórem, pro vulnéribus tantis tantam réddere caritátem.
     Sed iam quid óbsecret Apóstolus audiámus: Obsecro, inquit, vos, ut exhibeátis córpora vestra. Apóstolus, rogándo sic, omnes hómines ad sacerdotále fastígium provéxit: Ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivam.
     O inaudítum christiáni pontificátus offícium, quando homo sibi ipse est et hóstia et sacérdos; quando homo non extrínsecus quod Deo est immolatúrus inquírit; quando homo secum, et in se, et quod pro se est, Deo sacrificatúrus appórtat; quando et éadem manet hóstia, idem pérmanet et sacérdos; quando hóstia mactátur et vivit, sacérdos nescit occídere qui litábit.
     Mirum sacrifícium, ubi corpus sine córpore, sine sánguine sanguis offértur. Obsecro, inquit, vos per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivam.
     Fratres, hoc sacrifícium Christi descéndit ex forma, qua corpus suum pro vita sǽculi vitáliter immolávit; et vere corpus suum fecit hóstiam vivam, quia vivit occísus. In tali ergo víctima mors expénditur, hóstia pérmanet, vivit hóstia, mors punítur. Hinc mártyres morte nascúntur, fine ínchoant, occisióne vivunt, et in cælis lucent, qui in terris putabántur exstíncti.
     Obsecro, inquit, vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivam, sanctam. Hoc est illud quod Prophéta cécinit: Sacrifícium et oblatiónem noluísti, corpus autem perfecísti mihi.
     Esto, homo, esto Dei sacrifícium et sacérdos; non amíttas quod tibi divína dedit et concéssit auctóritas; indúere sanctitátis stolam, præcíngere bálteum castitátis; sit in velaménto cápitis tui Christus; crux in frontis tui munímine persevéret; péctori tuo appóne divínæ sciéntiæ sacraméntum; in odórem thymiáma semper oratiónis accénde; árripe gládium Spíritus; altáre cor tuum pone; et sic corpus tuum ádmove Dei secúrus ad víctimam.
     Deus fidem, non mortem quærit; votum, non sánguinem sitit; placátur voluntáte, non nece.

RESPONSORIUM

Ap 5, 9bcd. 10a

R. Dignus es, Dómine, accípere librum et aperíre signácula eius, quóniam occísus es * et redemísti nos Deo in sánguine tuo, allelúia.
V. Fecísti enim nos Deo nostro regnum et sacerdótes. * Et redemísti nos Deo in sánguine tuo, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui resurrectiónis domínicæ mystéria cólimus, redemptiónis nostræ suscípere lætítiam mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)