lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 september 2024
S. Ioannis Chrysostomi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Antiochiæ natus est circa annum 349; optime educatus, vitam asceticam cœpit, et sacerdotio initiatus, magno cum fructu munere prædicationis functus est. Episcopus Constantinopolitanus anno 397 electus, optimum se præbuit pastorem, mores cleri et fidelium ad amussim redigere satagens. Odio aulæ imperialis et invidorum obrutus, semel et bis exsulare coactus est; ærumnis confectus, mortuus est apud Comanam in Ponto, die 14 septembris anni 407. Multa dixit et scripsit ad doctrinam catholicam explicandam et vitam christianam recte informandam, ita ut nomine Chrysostomi appellari meruerit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro Lamentatiónum

3,1-33
Planctus et spes

     Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis eius. Me minávit et addúxit in ténebras et non in lucem. Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die. Consúmpsit pellem meam et carnem meam, contrívit ossa mea. Ædificávit in gyro meo et circúmdedit me felle et labóre. In tenebrósis collocávit me quasi mórtuos sempitérnos. Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar, aggravávit cómpedem meum.
     Sed et cum clamávero et rogávero, exclúsit oratiónem meam. Conclúsit vias meas lapídibus quadris, sémitas meas subvértit. Ursus insídians factus est mihi, leo in abscónditis. Sémitas meas subvértit et confrégit me, pósuit me desolátam. Teténdit arcum suum et pósuit me quasi signum ad sagíttam. Misit in rénibus meis fílias pharétræ suæ. Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum tota die. Replévit me amaritudínibus, inebriávit me absínthio. Et fregit in glárea dentes meos, depréssit me cínere. Et repúlsa est a pace ánima mea, oblítus sum bonórum. Et dixi: «Périit splendor meus et spes mea a Dómino».
     Recordáre paupertátis et peregrinatiónis meæ, absínthii et fellis. Memória memor est et tabéscit in me ánima mea. Hæc récolam in corde meo, ídeo sperábo. Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti, quia non defecérunt miseratiónes eius. Novæ sunt omni mane, magna est fides tua. «Pars mea Dóminus, dixit ánima mea; proptérea exspectábo eum».
     Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dómini. Bonum est viro, cum portáverit iugum ab adulescéntia sua. Sedébit solitárius et tacébit, cum istud impónitur ei. Ponet in púlvere os suum, si forte sit spes. Dabit percutiénti se maxíllam, saturábitur oppróbriis. Quia non repéllet in sempitérnum Dóminus. Quia si afflíxit, et miserébitur secúndum multitúdinem misericordiárum suárum. Non enim humíliat ex corde suo et afflígit fílios hóminum.

RESPONSORIUM

Lam 3, 52. 54b. 56a. 57b. 58; Act 21, 13b

R. Venatióne venáti sunt me inimíci mei gratis; dixi: Périi; vocem meam, Dómine, audísti. * Dixísti: Ne tímeas. Iudicásti causam ánimæ meæ, redempsísti vitam meam.
V. Ego non solum alligári, sed et mori parátus sum propter nomen Dómini Iesu. * Dixísti: Ne tímeas. Iudicásti causam ánimæ meæ, redempsísti vitam meam.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Ante exsilium, nn. 1-3: PG 52, 427-430)

Mihi vivere Christus est, et mori lucrum

     Multi fluctus instant gravésque procéllæ; sed non timémus ne submergámur: nam in petra consístimus. Sǽviat mare, petram dissólvere nequit: insúrgant fluctus, Iesu navígium demérgere non possunt. Quid, quæso, timeámus? Mortémne? Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. An exsílium, dic mihi? Dómini est terra et plenitúdo eius. An facultátum publicatiónem? Nihil intúlimus in mundum, certúmque est nos nihil hinc efférre posse: terribiliáque huius mundi mihi despéctui sunt, et bona eius risu digna. Non paupertátem tímeo, non divítias concupísco; non mortem métuo, nec vívere opto, nisi ad proféctum vestrum. ídeo præséntia commémoro, rogóque caritátem vestram, ut fidúciam hábeat.
     Non audis Dóminum dicéntem: Ubi duo vel tres congregáti sunt in nómine meo, illic sum in médio eórum? Ut ubi tam numerósus pópulus caritátis vínculis constríctus, non áderit? Eius pignus hábeo: num própriis sum víribus fretus? Scriptum eius téneo. Hic mihi báculus, hæc mihi secúritas, hic mihi portus tranquíllus. Etsi conturbétur orbis totus, rescríptum téneo, eius lítteras lego, hic mihi murus, hoc præsídium. Quas lítteras? Ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
     Christus mecum, quem timébo? Etsi fluctus advérsum me conciténtur, etsi mária, etsi príncipum furor: mihi hæc ómnia aránea sunt vilióra. Ac nisi cáritas me vestra detinuísset, ne hódie quidem abnuíssem álio proficísci. Semper enim dico, Dómine, fiat volúntas tua: non quod talis et talis sed quod tu vis fáciam. Hæc mihi turris, hæc mihi petra immóbilis, hic mihi báculus non vacíllans. Si id Deus velit, fiat. Si velit me hic manére, grátias hábeo. Ubicúmque volúerit, grátias réfero.
     Atque ubi sum ego, illic et vos estis; ubi vos estis, illic et ego: unum corpus sumus, neque corpus a cápite, neque caput a córpore separátur. Loco díssiti sumus, sed caritáte iúngimur, neque mors ipsa póterit abscíndere. Etsi enim corpus meum moriátur, vivet tamen ánima, quæ pópuli recordábitur.
     Vos mihi cives, vos mihi patres, vos mihi fratres, vos fílii, vos membra, vos corpus, vos mihi lux, immo hac luce suavióres. Quid enim tale mihi confert rádius, quale vestra cáritas? Rádius mihi in præsénti vita útilis est, vestra autem cáritas corónam mihi nectit in futúro.

RESPONSORIUM

2 Tim 2, 9-10a; Ps 27, 1a

R. In evangélio labóro usque ad víncula quasi male óperans, sed verbum Dei non est alligátum! * ídeo ómnia sustíneo propter eléctos.
V. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? * ídeo ómnia sustíneo propter eléctos.

ORATIO

Orémus:
Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Ioánnem Chrysóstomum epíscopum mira eloquéntia et tribulatiónis experiménto claréscere voluísti, da nobis, quǽsumus, ut, eius doctrínis erudíti, invíctæ patiéntiæ roborémur exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)