Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
In commemoratione omnium fidelium defunctorum, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
AD INVITATORIUM
Ant.Regem cui ómnia vivunt, veníte, adorémus.
Quando dies 2 novembris in dominica occurrit, etsi Missa fit de Commemoratione omnium fidelium defunctorum, celebratur Officium de dominica; Officium autem defunctorum omittitur. Attamen hac die fieri potest celebratio cum populi participatione Laudum matutinarum et Vesperarum de defunctis.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Qui vivis ante sǽcula
vitǽque fons es únicus,
nos, Deus, morti obnóxios
culpǽque reos áspice.
Peccánti, Pater, hómini
pœnam sanxísti intéritum,
ut, pulvis datus púlveri,
se súbderet piáculum.
Vitále sed spiráculum
quod indidísti próvidus,
æternitátis pérmanet
germen immarcescíbile.
Hæc spes, hoc est solácium:
revirescémus, Dómine,
primúsque resurgéntium
ad te nos Christus rápiet.
Pro uno defuncto:
Hoc vitæ regno pérfrui
defúnctum præsta fámulum,
quem Christi fides ímbuit,
quem almus unxit Spíritus.
Hoc regnum nobis própera
e terris cum cessérimus,
ut concinámus ómnium
te finem, te princípium. Amen.
Pro una defuncta:
Hoc vitæ regno pérfrui
defúnctam præsta fámulam,
quam Christi fides ímbuit,
quam almus unxit Spíritus.
Hoc regnum nobis própera
e terris cum cessérimus,
ut concinámus ómnium
te finem, te princípium. Amen.
Pro pluribus:
Hoc vitæ regno pérfrui
da fratres in te mórtuos,
quos Christi fides ímbuit,
quos almus unxit Spíritus.
Hoc regnum nobis própera
e terris cum cessérimus,
ut concinámus ómnium
te finem, te princípium. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 De terra formásti me et carne induísti me: Redémptor meus, Dómine, resúscita me in novíssimo die.
hóstiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. (Hebr 10, 5)
I
2 Exspéctans exspectávi Dóminum, *
et inténdit mihi.
3 Et exaudívit clamórem meum *
et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
et státuit super petram pedes meos *
et firmávit gressus meos.
4 Et immísit in os meum cánticum novum, *
carmen Deo nostro. –
Vidébunt multi et timébunt *
et sperábunt in Dómino.
5 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam *
et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.
6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
et cogitatiónes tuas pro nobis: *
non est qui símilis sit tibi.
Si nuntiáre et éloqui volúero, *
multiplicabúntur super númerum. –
7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
aures autem fodísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *
8 tunc dixi: "Ecce vénio.
In volúmine libri scriptum est de me. *
9 Fácere voluntátem tuam,
Deus meus, vólui; *
et lex tua in præcórdiis meis."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 De terra formásti me et carne induísti me: Redémptor meus, Dómine, resúscita me in novíssimo die.
Ant. 2 Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: ad adiuvándum me réspice.
10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.
11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
Non abscóndi misericórdiam tuam *
et veritátem tuam ab ecclésia magna. –
12 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,
13 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; †
comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
et non pótui vidére.
Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
et cor meum derelíquit me. –
14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
Dómine, ad adiuvándum me festína.
17 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus", qui díligunt salutáre tuum.
18 Ego autem egénus et pauper sum; *
Dóminus sollícitus est mei.
Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
Deus meus, ne tardáveris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: ad adiuvándum me réspice.
Ant. 3 Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?
Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ. (Ap 22, 17)
2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
3 Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; *
quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? –
4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
dum dícitur mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?"
5 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; †
quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis *
usque ad domum Dei,
in voce exsultatiónis et confessiónis, *
multitúdinis festa celebrántis. –
6 Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus. –
7 In meípso ánima mea contristáta est; †
proptérea memor ero tui *
de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar.
8 Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt. –
9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
et nocte cánticum eius apud me est: *
orátio ad Deum vitæ meæ.
10 Dicam Deo: *
"Suscéptor meus es.
Quare oblítus es mei, †
et quare contristátus incédo, *
dum afflígit me inimícus?"
11 Dum confringúntur ossa mea, †
exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, *
dum dicunt mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?" –
12 Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?
V.
Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine.
R.
Secúndum verbum tuum vivífica me.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
Fratres: Si Christus prædicátur quod suscitátus est a mórtuis, quómodo quidam dicunt in vobis quóniam resurréctio mortuórum non est?
Si autem resurréctio mortuórum non est, neque Christus suscitátus est! Si autem Christus non suscitátus est, inánis est ergo
prædicátio nostra, inánis est et fides vestra, invenímur autem et falsi testes Dei, quóniam testimónium díximus advérsus Deum quod
suscitáverit Christum, quem non suscitávit, si revéra mórtui non resúrgunt. Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit;
quod si Christus non resurréxit, stulta est fides vestra, adhuc estis in peccátis vestris. Ergo et, qui dormiérunt in Christo,
periérunt. Si in hac vita tantum in Christo sperántes sumus, miserabilióres sumus ómnibus homínibus.
Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium. Quóniam enim per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum:
sicut enim in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur. Unusquísque autem in suo órdine: primítiæ Christus;
deínde hi, qui sunt Christi, in advéntu eius; deínde finis, cum tradíderit regnum Deo et Patri, cum evacuáverit omnem principátum
et omnem potestátem et virtútem. Opórtet autem illum regnáre, donec ponat omnes inimícos sub pédibus eius. Novíssima autem inimíca
destruétur mors; ómnia enim subiécit sub pédibus eius. Cum autem dicat: «Omnia subiécta sunt», sine dúbio præter eum, qui subiécit
ei ómnia. Cum autem subiécta fúerint illi ómnia, tunc ipse Fílius subiéctus erit illi, qui sibi subiécit ómnia, ut sit Deus ómnia in ómnibus.
Alióquin quid fácient, qui baptizántur pro mórtuis? Si omníno mórtui non resúrgunt, ut quid et baptizántur pro illis? Ut quid et
nos periclitámur omni hora? Cotídie mórior, útique per vestram gloriatiónem, fratres, quam hábeo in Christo Iesu Dómino nostro!
Si secúndum hóminem ad béstias pugnávi Ephesi, quid mihi prodest? Si mórtui non resúrgunt, manducémus et bibámus, cras enim moriémur.
Nolíte sedúci: «Corrúmpunt mores bonos collóquia mala». Evigiláte iuste et nolíte peccáre! Ignorántiam enim Dei quidam habent; ad reveréntiam vobis loquor.
RESPONSORIUM
Vel alia:
De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
Fratres: Dicet áliquis: «Quómodo resúrgunt mórtui? Quali autem córpore véniunt?». Insípiens! Tu, quod séminas, non vivificátur,
nisi prius moriátur; et quod séminas, non corpus, quod futúrum est, séminas, sed nudum granum, ut puta trítici aut alicúius ceterórum.
Deus autem dat illi corpus sicut vóluit, et unicuíque séminum próprium corpus. Non omnis caro éadem caro, sed ália hóminum, ália caro
pécorum, ália caro vólucrum, ália autem píscium. Et córpora cæléstia et córpora terréstria, sed ália quidem cæléstium glória, ália
autem terréstrium. Alia cláritas solis, ália cláritas lunæ et ália cláritas stellárum; stella enim a stella differt in claritáte. Sic
et resurréctio mortuórum: seminátur in corruptióne, resúrgit in incorruptióne; seminátur in ignobilitáte, resúrgit in glória; seminátur
in infirmitáte, resúrgit in virtúte; seminátur corpus animále, resúrgit corpus spiritále.
Si est corpus animále, est et spiritále. Sic et scriptum est: «Factus est primus homo Adam in ánimam vivéntem»; novíssimus Adam in
Spíritum vivificántem. Sed non prius, quod spiritále est, sed quod animále est; deínde quod spiritále. Primus homo de terra terrénus,
secúndus homo de cælo. Qualis terrénus, tales et terréni, et qualis cæléstis, tales et cæléstes; et sicut portávimus imáginem terréni,
portábimus et imáginem cæléstis. Hoc autem dico, fratres, quóniam caro et sanguis regnum Dei possidére non possunt, neque corrúptio
incorruptélam possidébit.
Ecce mystérium vobis dico: Non omnes quidem dormiémus, sed omnes immutábimur, in moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba; canet
enim, et mórtui suscitabúntur incorrúpti, et nos immutábimur. Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptélam, et mortále indúere
immortalitátem. Cum autem corruptíbile hoc indúerit incorruptélam, et mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui
scriptus est: «Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus?».
Stímulus autem mortis peccátum est, virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.
RESPONSORIUM
Vel alia:
De Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
Fratres: Licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, noster renovátur de die in diem. Id enim, quod
in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem ætérnum glóriæ pondus operátur nobis, non contemplántibus
nobis, quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur; quæ enim vidéntur, temporália sunt, quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.
Scimus enim quóniam si terréstris domus nostra huius tabernáculi dissolvátur, ædificatiónem ex Deo habémus domum non manufáctam,
ætérnam in cælis. Nam et in hoc ingemíscimus habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes, si tamen et exspoliáti,
non nudi inveniámur. Nam et, qui sumus in tabernáculo, ingemíscimus graváti, eo quod nólumus exspoliári sed supervestíri, ut
absorbeátur, quod mortále est, a vita. Qui autem effécit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabónem Spíritus.
Audéntes ígitur semper et sciéntes quóniam, dum præséntes sumus in córpore, peregrinámur a Dómino; per fidem enim ambulámus et
non per spéciem. Audémus autem et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore et præséntes esse ad Dóminum. Et ídeo
conténdimus sive præséntes sive abséntes placére illi. Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat
unusquísque pro eis, quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Libro sancti Ambrósii epíscopi De excéssu fratris sui Sátyri
Vidémus quod et mors lucrum est, et vita pœna est. Unde et Paulus ait: Mihi vívere Christus est et
mori lucrum. Quid est Christus, nisi mors córporis, spíritus vitæ? Et ídeo commoriámur cum eo, ut vivámus cum eo.
Sit quidam cotidiánus in nobis usus effectúsque moriéndi, ut per illam segregatiónem a corpóreis cupiditátibus ánima
nostra se discat extráhere, et tamquam in sublími locáta, quo terrénæ adíre libídines, et eam sibi glutináre non possint,
suscípiat mortis imáginem, ne pœnam mortis incúrrat. Repúgnat enim lex carnis legi mentis, et eam legi erróris addícit.
Sed quod remédium? Quis me liberábit de córpore mortis? Grátia Dei per Iesum Christum Dóminum nostrum.
Habémus médicum, sequámur remédium. Remédium nostrum Christi grátia est, et corpus mortis corpus est nostrum. Ergo
peregrinémur a córpore, ne peregrinémur a Christo; etsi in córpore sumus, tamen quæ sunt córporis non sequámur nec
deserámus iura natúræ, sed dona grátiæ præoptémus.
Quid plura? Uníus morte mundus redémptus est. Pótuit enim Christus non mori, si noluísset; sed neque refugiéndam mortem
quasi ignávam putávit, neque mélius nos quam moriéndo servásset. Itaque mors eius vita est ómnium. Morte eius signámur,
mortem eius orántes annuntiámus, mortem eius offeréntes prædicámus; mors eius victória est, mors eius sacraméntum est,
mors eius ánnua sollémnitas mundi est.
Quid prætérea de eius morte dicámus, cum divíno probémus exémplo, quia immortalitátem mors sola quæsívit, atque ipsa se mors
redémit? Non ígitur mærénda mors, quæ causa salútis est públicæ; non fugiénda mors, quam Dei Fílius non dedignátus est, non refúgit.
Et mors quidem in natúra non fuit, sed convérsa in natúram est; non enim a princípio Deus mortem instítuit, sed pro remédio
dedit. Prævaricatióne enim damnáta in labóre diutúrno, gemitúque intolerándo vita hóminum cœpit esse miserábilis: débuit dari
finis malórum, ut mors restitúeret, quod vita amíserat. Immortálitas enim óneri pótius quam úsui est, nisi aspíret grátia.
Habet ánimus ex hoc iam vitæ anfráctu et terréni córporis colluvióne discédere et ad illa concília supérna conténdere, etsi
sanctórum sit perveníre, laudem dícere Deo, quam citharizántes illos dícere, prophética lectióne comperímus, quia magna et
mirabília ópera tua, Dómine Deus omnípotens: iustæ et veræ viæ tuæ, Rex géntium. Quis non timébit et magnificábit nomen tuum?
Quia solus sanctus es, quia omnes gentes vénient et adorábunt ante te; vidére quoque tuas, Iesu, núptias, in quibus de terrénis
ad cæléstia, concinéntibus ómnium gáudiis sponsa dedúcitur — ad te omnis caro véniet — iam non sǽculo obnóxia, sed spirítui copuláta.
Hoc sibi præ céteris David sanctus optávit, ut hæc spectáret et cérneret. Dénique ait: Unam pétii a Dómino, hanc requíram:
ut inhábitem in domo Dómini omnes dies vitæ meæ, et vídeam voluptátem Dómini.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum extóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in
famulórum tuórum præstolánda resurrectióne spes quoque nostra firmétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)