lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 september 2027
beátæ Mariæ Virginis perdolentis, memoria



AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Stabat mater dolorósa
iuxta crucem lacrimósa,
  dum pendébat Fílius.

Cuius ánimam geméntem,
contristátam et doléntem
  pertransívit gládius.

O quam tristis et afflícta
fuit illa benedícta
  mater Unigéniti!

Quæ mærébat et dolébat
pia mater, cum vidébat
  Nati pœnas íncliti.

Quis est homo qui non fleret,
matrem Christi si vidéret
  in tanto supplício?

Quis non posset contristári,
piam matrem contemplári
  doléntem cum Fílio?

Pro peccátis suæ gentis
vidit Iesum in torméntis
  et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem Natum
moriéntem desolátum,
  cum emísit spíritum.

Christe, cum sit hinc exíre,
da per matrem me veníre
  ad palmam victóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

10, 18-22; 11, 14-25
Gloria Domini civitatem damnatam derelinquit

     In diébus illis: Egréssa est glória Dómini a límine templi et stetit super chérubim; et elevántes chérubim alas suas exaltáta sunt a terra coram me, et, illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt; et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális, et glória Dei Israel erat super ea. Ipsum est ánimal, quod vidi subter Deum Israel iuxta flúvium Chobar, et intelléxi quia chérubim essent. Quáttuor per quáttuor vultus unicuíque et quáttuor alæ unicuíque, et similitúdo manus hóminis sub alis eórum; et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quorum aspéctum víderam iuxta flúvium Chobar. Et sínguli ante fáciem suam gradiebántur.
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui et omnis domus Israel, univérsi, quibus dixérunt habitatóres Ierúsalem: “Longe sunt a Dómino; nobis data est terra in possessiónem”. Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus et quia dispérsi eos in terris, ero eis in sanctificatiónem módicam in terris, ad quas venérunt. Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis et adunábo de terris, in quibus dispérsi estis, dabóque vobis humum Israel. Et ingrediéntur illuc et áuferent omnes offensiónes cunctásque abominatiónes eius de illa. Et dabo eis cor áliud et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum; et áuferam cor lapídeum de carne eórum et dabo eis cor cárneum, ut in præcéptis meis ámbulent et iudícia mea custódiant faciántque ea et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum. Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam», dicit Dóminus Deus.
     Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Israel erat super eos; et ascéndit glória Dómini de médio civitátis, stetítque super montem, qui est ad oriéntem urbis.
     Et spíritus levávit me adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem in visióne in spíritu Dei; et subláta est a me vísio, quam víderam. Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini, quæ osténderat mihi.

RESPONSORIUM

Ez 10, 4.18; Mt 23, 37.38

R. Eleváta est glória Dómini ad limen domus, repléta est domus nube, et átrium replétum est splendóre glóriæ Dómini, * Et egréssa est glória Dómini a límine templi.
V. Ierúsalem, quótiens vólui congregáre fílios tuos, et noluísti! Ecce relínquitur vobis domus vestra desérta. *Et egréssa est glória Dómini a límine templi.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo in dom. Infra oct. Assumptionis, 14-15:
Opera omnia, Edit. Cisterc. 5 [1968], 273-274)

Stabat mater iuxta crucem

     Martýrium Vírginis, tam in Simeónis prophetía quam in ipsa domínicæ passiónis história commendátur. Pósitus est hic, ait sanctus senex de párvulo Iesu, in signum cui contradicétur, et tuam ipsíus ánimam, ad Maríam autem dicébat, pertransíbit gládius.
     Vere tuam, o beáta mater, ánimam gládius pertransívit. Alióquin nónnisi eam pertránsiens, carnem Fílii penetráret. Et quidem posteáquam emísit spíritum tuus ille Iesus, ómnium quidem sed speciáliter tuus, ipsíus plane non áttigit ánimam crudélis láncea, quæ ipsíus, nec mórtuo parcens cui nocére non posset, apéruit latus, sed tuam útique ánimam pertransívit. Ipsíus nimírum ánima iam ibi non erat, sed tua plane nequíbat avélli. Tuam ergo pertransívit ánimam vis dolóris, ut plus quam mártyrem non immérito prædicémus, in qua nimírum corpóreæ sensum passiónis excésserit compassiónis efféctus.
     An non tibi plus quam gládius fuit sermo ille, revéra pertránsiens ánimam, et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ et spíritus: Múlier, ecce fílius tuus? O commutatiónem! Ioánnes tibi pro Iesu tráditur, servus pro Dómino, discípulus pro Magístro, fílius Zebedǽi pro Fílio Dei, homo purus pro Deo vero. Quómodo non tuam affectuosíssimam ánimam pertransíret hæc audítio, quando et nostra, licet sáxea, licet férrea péctora, sola recordátio scindit?
     Non mirémini, fratres, quod María martyr in ánima fuísse dicátur. Mirétur qui non memínerit audísse se Paulum inter máxima géntium crímina memorántem quod sine affectióne fuíssent. Longe id fuit a Maríæ viscéribus, longe sit et a sérvulis suis.
     Sed forte quis dicat: «Numquid non eum præscíerat moritúrum?». Et indubitánter. «Numquid non sperábat contínuo resurrectúrum?». Et fidénter. «Super hæc dóluit crucifíxum?». Et veheménter. Alióquin, quisnam tu, frater, aut unde tibi hæc sapiéntia, ut miréris plus Maríam compatiéntem quam Maríæ Fílium patiéntem? Ille étiam córpore mori pótuit, ista cómmori corde non pótuit? Fecit illud cáritas, qua maiórem nemo hábuit; fecit et hoc cáritas, cui post illam símilis áltera non fuit.

RESPONSORIUM

Lc 23, 33; cf. Io 19, 25; cf. Lc 2, 35

R. Postquam venérunt in locum, qui vocátur Calváriæ, ibi crucifixérunt eum. * Stabat autem iuxta crucem Iesu mater eius.
V. Tunc beátam illíus ánimam dolóris gládius pertransívit. * Stabat autem iuxta crucem Iesu mater eius.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Fílio tuo in cruce exaltáto compatiéntem Matrem astáre voluísti, da Ecclésiæ tuæ, ut, Christi passiónis cum ipsa consors effécta, eiúsdem resurrectiónis párticeps esse mereátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)