lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 september 2028
S. Hieronymi, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Stridone, in Dalmatia, natus est circa annum 340; Romæ litteris studuit ibique baptizatus est. Vitam asceticam amplexus, in Orientem perrexit et presbyter ordinatus est. Romam reversus, a secretis fuit Damasi papæ, ibique cœpit vertere sacros Libros in linguam latinam et vitam monasticam promovit. Bethlehem constitutus, mirum in modum Ecclesiæ necessitatibus particeps fuit. Multa conscripsit opera, præsertim commentaria in sacram Scripturam. Mortuus est Bethlehem anno 420.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

47, 1-12
Visio fontis egredientis de templo

     In diébus illis: Convértit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebántur subter limen domus ad oriéntem; fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquæ autem descendébant a látere templi dextro a merídie altáris. Et edúxit me per viam portæ aquilónis et convértit me ad viam foras ad portam exteriórem, quæ respiciébat ad oriéntem; et ecce aquæ exeúntes a látere dextro. Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, mensus est mille cúbitos et tradúxit me per aquam usque ad talos. Rursúmque mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad génua. Et mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquæ, aquæ ad natándum; torrens, qui non póterat transvadári. Et dixit ad me: «Certe vidísti, fili hóminis»; et duxit me et convértit ad ripam torréntis.
     Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte; et ait ad me: «Aquæ istæ, quæ egrediúntur ad regiónem orientálem et descéndunt ad Arabam, intrábunt mare, aquas salsas, et sanabúntur aquæ: et omnis ánima vivens, quæ movétur, quocúmque vénerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquæ istæ, et sanabúntur et vivent ómnia, ad quæ vénerit torrens. Et stabunt super mare piscatóres; ab Engáddi usque ad Engállim siccátio sagenárum erit; plúrimæ spécies erunt píscium eius, sicut pisces maris Magni, multitúdinis nímiæ. Palústria autem eius et stagna non sanabúntur, quia in salínas dabúntur. Et super torréntem oriétur in ripis eius ex utráque parte omne lignum pomíferum; non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus eius: per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquæ eius de sanctuário egrediéntur, et erunt fructus eius in cibum et fólia eius ad medicínam».

RESPONSORIUM

Cf. Ez 47, 1. 9; cf. Io 4, 14

R. Vidi aquam egrediéntem de templo a látere dextro, * Et omnes ad quos pervéniet aqua ista salvi fient.
V. Aqua quam ego dabo eis, fiet in eis fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. *Et omnes ad quos pervéniet aqua ista salvi fient.

LECTIO ALTERA

Ex Prólogo commentariórum sancti Hierónymi presbýteri in Isaíam prophétam

(Nn. 1. 2: CCL 73, 1-3)

Ignoratio Scripturarum ignoratio Christi est

     Reddo quod débeo, obœdiens Christi præcéptis, qui ait: Scrutámini Scriptúras; et: Quǽrite, et inveniétis, ne illud áudiam cum Iudǽis: Errátis, nesciéntes Scriptúras neque virtútem Dei. Si enim iuxta apóstolum Paulum, Christus Dei virtus est Deíque sapiéntia, et qui nescit Scriptúras nescit Dei virtútem eiúsque sapiéntiam: ignorátio Scripturárum ignorátio Christi est.
     Unde imitábor patremfamílias, qui de thesáuro suo profert nova et vétera; et sponsam dicéntem in Cántico canticórum: Nova et vétera, fratruélis meus, servávi tibi; sicque expónam Isaíam, ut illum non solum prophétam, sed evangelístam et apóstolum dóceam. Ipse enim de se et de céteris evangelístis ait: Quam speciósi pedes evangelizántium bona, evangelizántium pacem. Et ad ipsum quasi ad apóstolum lóquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad pópulum istum? Et ille respóndit: Ecce ego, mitte me.
     Nullúsque putet me volúminis istíus arguméntum brevi cúpere sermóne comprehéndere, cum univérsa Dómini sacraménta præsens Scriptúra contíneat; et tam natus de Vírgine Emmánuel, quam illústrium patrátor óperum atque signórum, mórtuus ac sepúltus, et resúrgens ab ínferis, et Salvátor universárum géntium prædicétur. Quid loquar de phýsica, éthica et lógica? Quidquid sanctárum est Scripturárum, quidquid potest humána lingua proférre et mortálium sensus accípere, isto volúmine continétur. De cuius mystériis testátur ipse qui scripsit: Et erit vobis vísio ómnium, sicut verba libri signáti, quem cum déderint sciénti lítteras, dicent: Lege istum. Et respondébit: Non possum, signátus est enim. Et dábitur liber nesciénti lítteras dicetúrque ei: Lege. Et respondébit: Néscio lítteras.
     Quod si cui vidétur infírmum, illud eiúsdem Apóstoli áudiat: Prophétæ duo aut tres loquántur, et álii diiúdicent; si autem álii fúerit revelátum sedénti, prior táceat. Qua possunt ratióne reticére, cum in dicióne sit Spíritus qui lóquitur per prophétas, vel tacére vel dícere? Si ergo intellegébant quæ dicébant, cuncta sapiéntiæ rationísque sunt plena. Nec aer voce pulsátus ad aures eórum perveniébat; sed Deus loquebátur in ánimo prophetárum, iuxta illud quod álius Prophéta dicit: Angelus qui loquebátur in me, et: Clamántes in córdibus nostris, Abba, Pater, et: Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus.

RESPONSORIUM

2 Tim 3, 16-17; Prov 28, 7a

R. Omnis Scriptúra divínitus inspiráta est et útilis ad docéndum, ad erudiéndum in iustítia, * ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.
V. Qui custódit legem, fílius sápiens est. * Ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Hierónymo presbýtero suávem et vivum Scriptúræ sacræ afféctum tribuísti, da, ut pópulus tuus verbo tuo ubérius alátur, et in eo fontem vitæ invéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)