lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 iunius 2029
S. Antonii de Padova, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Ulisippone (Lisboa) in Lusitania natus est circa finem sǽculi XII. Inter canonicos regulares sancti Augustini adscitus, paulo post adeptum sacerdotium ad Fratres Minores transgressus est, ut fidei propagationi incumberet inter Africæ populos. In Gallia tamen et in Italia munere prædicationis magno cum fructu fungens, multos hæreticos convertit et primus in suo Ordine theologiam Fratres docuit. Sermones scripsit doctrina et suavitate perfusos. Mortuus est Patavii anno 1231.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Iósue

3,1-17; 4,14-19; 5,10-12
Populus transit per Iordanem et celebrat Pascha

     In diébus illis: Iósue de nocte consúrgens movit castra. Egredientésque de Settim venérunt ad Iordánem, ipse et omnes fílii Israel; et moráti sunt ibi, ántequam transírent. Tribus diébus evolútis, transiérunt præfécti per castrórum médium et præcepérunt pópulo: «Quando vidéritis arcam fœderis Dómini Dei vestri et sacerdótes stirpis levíticæ portántes eam, vos quoque consúrgite et sequímini eam — sitque inter vos et arcam spátium cubitórum duum fere mílium, et cavéte, ne appropinquétis ad eam — ut sciátis per quam viam ingrediámini, quia prius non ambulástis per eam». Dixítque Iósue ad pópulum: «Sanctificámini; cras enim fáciet Dóminus inter vos mirabília». Et ait ad sacerdótes: «Tóllite arcam fœderis et præcédite pópulum». Qui tulérunt et ambulavérunt ante eos.
     Dixítque Dóminus ad Iósue: «Hódie incípiam exaltáre te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Móyse fui, ita et tecum sim. Tu autem prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis: Cum venéritis ad oram aquæ Iordánis, state in Iordáne». Dixítque Iósue ad fílios Israel: «Accédite huc et audíte verba Dómini Dei vestri». Et rursum: «In hoc, inquit, sciétis quod Deus vivens in médio vestri est et dispérdet in conspéctu vestro Chananǽum et Hetthǽum, Hevǽum et Pherezǽum, Gergesǽum quoque et Amorrǽum et Iebusǽum. Ecce arca fœderis Dómini omnis terræ antecédet vos per Iordánem. Paráte duódecim viros de tríbubus Israel, síngulos per síngulas tribus; et cum posúerint vestígia pedum suórum sacerdótes, qui portant arcam Dómini Dei univérsæ terræ, in aquis Iordánis, aquæ, quæ inferióres sunt, decúrrent, quæ autem désuper véniunt, in una mole consístent».
     Igitur egréssus est pópulus de tabernáculis suis, ut transíret Iordánem; et sacerdótes, qui portábant arcam fœderis, pergébant ante eum. Venerúntque usque ad Iordánem et, pédibus eórum in ora aquæ tinctis — Iordánis autem omnes ripas álvei sui toto témpore messis impléverat — stetérunt aquæ désuper descendéntes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quæ vocátur Adam, ex látere Sarthan; quæ autem inferióres erant in mare Arabæ, quod est mare Salsíssimum, descendérunt, úsquequo omníno defícerent. Pópulus autem incedébat contra Iéricho, et sacerdótes qui portábant arcam fœderis Dómini, stabant super siccam humum in médio Iordánis fírmiter, donec omnis Israel compléret per aréntem álveum tránsitum Iordánis.
     In illo die magnificávit Dóminus Iósue coram omni Israel, ut timérent eum, sicut timúerant Móysen, ómnibus diébus vitæ suæ. Dixítque ad eum: «prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam testimónii, ut ascéndant de Iordáne». Qui præcépit eis dicens: «Ascéndite de Iordáne». Cumque ascendíssent portántes arcam fœderis Dómini et siccam humum calcáre cœpíssent, revérsæ sunt aquæ in álveum suum et fluébant sicut ante super omnes ripas suas.
     Pópulus autem ascéndit de Iordáne décimo die mensis primi, et castrametáti sunt in Gálgalis, in término orientáli Iéricho.
     Manserúntque fílii Israel in Gálgalis et fecérunt Pascha quarta décima die mensis ad vésperum in campéstribus Iéricho; et comedérunt de frúgibus terræ a die áltero, ázymos panes et poléntam hoc ipso die. Defecítque manna a die sequénti, postquam comedérunt de frúgibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo fílii Israel, sed comedérunt de frúgibus terræ Chánaan in anno illo.

RESPONSORIUM

Ios 4, 22-25; Ps 113 A (114), 5

R. Transívit Israel Iordánem, siccánte Deo aquas eius, sicut fécerat prius in mari Rubro, * Ut cognóscant omnes terrárum pópuli fortíssimam Dómini manum.
V. Quid est tibi, mare, quod fugísti? et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum? * Ut cognóscant omnes terrárum pópuli fortíssimam Dómini manum.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Antónii de Pádova presbýteri

(Sermones Dominicales et in Solemnitatibus: Ed. A. M. Loca-telli, Padova 1895, I, 226b)

Viva est loquela, cum loquuntur ópera

     Qui Spíritu Sancto replétur, váriis linguis lóquitur. Váriæ linguæ sunt vária de Christo testimónia, útpote humílitas, paupértas, patiéntia et obœdiéntia, quibus tunc lóquimur, cum eas in nobis ipsis áliis osténdimus. Viva est loquéla cum loquúntur ópera. Cessent, óbsecro, verba, loquántur ópera. Verbis sumus pleni, sed opéribus vácui, et ídeo a Dómino maledícti, quia ipse maledíxit ficúlneæ in qua non invénit fructum sed fólia tantum. «Lex, inquit Gregórius, prædicatóri pósita est, ut ea quæ prǽdicat operétur». Frustra iactat legis notítiam, qui opéribus déstruit doctrínam.
     Sed Apóstoli loquebántur prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Beátus qui lóquitur prout dat Spíritus Sanctus, non prout suus ánimus! Sunt enim quidam qui ex suo spíritu loquúntur, verba aliórum furántur et ea ut sua propónunt et sibi attríbuunt. De tálibus et iis simílibus dicit Dóminus in Ieremía: Ecce ego ad prophétas, qui furántur verba mea unusquísque a próximo suo. Ecce ego ad prophétas, dicit Dóminus, qui assúmunt linguas suas et aiunt: Dicit Dóminus; ecce ego ad prophétas somniántes mendácium, ait Dóminus, qui narravérunt ea et seduxérunt pópulum meum in mendácio suo et in miráculis suis; cum ego non misíssem eos nec mandássem eis, qui nihil profuérunt pópulo huic, dicit Dóminus.
     Loquámur ergo prout Spíritus Sanctus déderit éloqui nobis, ipsum humíliter et devóte postulántes, quátenus grátiam suam infúndat, ut diem Pentecóstes in quinque sénsuum perfectióne et decálogi observatióne compleámus, et spíritu veheménti contritiónis repleámur, et linguis ígneis confessiónis accendámur, ut accénsi et illumináti in splendóribus sanctórum, Deum trinum et unum vidére mereámur.

RESPONSORIUM

Cf. Os 14, 6b; cf. Ps 91 (92), 13; Sir 24, 4a

R. Iustus germinábit sicut lílium, * et florébit in ætérnum ante Dóminum.
V. In multitúdine electórum habébit laudem. * Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátum Antónium prædicatórem insígnem dedísti, eúmque in necessitátibus intercessórem, concéde, ut, eius auxílio, christiánæ vitæ documénta sectántes, in ómnibus adversitátibus te subveniéntem sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)