lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 martius 2010
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III
Hebdomada III

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Dei fide, qua vívimus,
qua spe perénni crédimus,
per caritátis grátiam
Christi canámus glóriam,

Qui ductus hora tértia
ad passiónis hóstiam,
crucis ferens suspéndia
ovem redúxit pérditam.

Precémur ergo súbditi,
redemptióne líberi,
ut éruat a sǽculo
quos solvit a chirógrapho.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.

Psalmus 118 (119), 97-104
XIII (Mem)

97 Quómodo diléxi legem tuam, Dómine; *
      tota die meditátio mea est.

98 Super inimícos meos sapiéntem me fecit præcéptum tuum, *
      quia in ætérnum mihi est. –

99 Super omnes docéntes me prudens factus sum, *
      quia testimónia tua meditátio mea est.

100 Super senes intelléxi, *
        quia mandáta tua servávi.

101 Ab omni via mala prohíbui pedes meos, *
         ut custódiam verba tua.

102 A iudíciis tuis non declinávi, *
         quia tu legem posuísti mihi. –

103 Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, *
         super mel ori meo.

104 A mandátis tuis intelléxi; *
         proptérea odívi omnem viam mendácii.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 73 (74)
Lamentatio propter templum vastatum

Nolite timere eos, qui occidunt corpus. (Mt 10, 28)

I

1 Ut quid, Deus, reppulísti in finem, *
      irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?

2 Memor esto congregatiónis tuæ, *
      quam possedísti ab inítio.
   Redemísti virgam hereditátis tuæ, *
      mons Sion, in quo habitásti.

3 Leva gressus tuos in ruínas sempitérnas: *
      ómnia vastávit inimícus in sancto. –

4 Rugiérunt, qui odérunt te, in médio congregatiónis tuæ; *
      posuérunt signa sua in signa.

5 Visi sunt quasi in altum secúrim vibrántes *
      in silva condénsa.

6 Excidérunt iánuas eius in idípsum; *
      in secúri et áscia deiecérunt. –

7 Incendérunt igni sanctuárium tuum, *
      in terram polluérunt tabernáculum nóminis tui;

8 dixérunt in corde suo: "Opprimámus eos simul." *
      Combussérunt omnes congregatiónes Dei in terra.

9 Signa nostra non vídimus, †
       iam non est prophéta, *
       et apud nos non est qui cognóscat ámplius. –

10 Usquequo, Deus, improperábit inimícus, *
       spernet adversárius nomen tuum in finem?

11 Ut quid avértis manum tuam *
       et tenes déxteram tuam in médio sinu tuo?

12 Deus autem rex noster ante sǽcula, *
       operátus est salútes in médio terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

13 Tu conscidísti in virtúte tua mare, *
       contribulásti cápita dracónum in aquis.

14 Tu confregísti cápita Levíathan, *
       dedísti eum escam monstris maris.

15 Tu dirupísti fontes et torréntes; *
       tu siccásti flúvios perénnes.

16 Tuus est dies et tua est nox, *
       tu fabricátus es luminária et solem.

17 Tu statuísti omnes términos terræ, *
       æstátem et híemem, tu plasmásti ea. –

18 Memor esto huius: †
       inimícus improperávit Dómino, *
       et pópulus insípiens sprevit nomen tuum.

19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi *
       et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.

20 Réspice in testaméntum, *
       quia repléta sunt latíbula terræ tentóriis violéntiæ. –

21 Ne revertátur húmilis factus confúsus; *
       pauper et inops laudábunt nomen tuum.

22 Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam; †
       memor esto improperiórum tuórum, *
       quæ ab insipiénte fiunt tota die.

23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum; *
       tumúltus adversariórum tuórum ascéndit semper.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Advenérunt nobis dies pæniténtiæ ad rediménda peccáta, ad salvándas ánimas.

LECTIO BREVIS

Ioel 2, 17
Inter vestíbulum et altáre plorent sacerdótes minístri Dómini et dicant: «Parce, Dómine, pópulo tuo et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes».


V. Cor mundum crea in me, Deus.
R. Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

ORATIO

Orémus:

Grátia tua ne nos, quǽsumus, Dómine, derelínquat, quæ et sacræ nos déditos fáciat servitúti, et tuam nobis opem semper acquírat. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)