lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 iunius 2020
PER ANNUM, hebd. XII
Hebdomada IV

AD TERTIAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, Dómine.

Psalmus 118 (119), 129-136
XVII (Phe)
Meditatio verbi Domini in lege

Plenitudo legis est dilectio. (Rom 13, 10)

129 Mirabília testimónia tua, *
         ídeo servávit ea ánima mea.

130 Declarátio sermónum tuórum illúminat *
         et intelléctum dat párvulis. –

131 Os meum apérui et attráxi spíritum, *
         quia præcépta tua desiderábam.

132 Convértere in me et miserére mei *
         secúndum iudícium tuum cum diligéntibus nomen tuum. –

133 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, *
         et non dominétur mei omnis iníquitas.

134 Rédime me a calúmniis hóminum, *
         ut custódiam mandáta tua. –

135 Fáciem tuam illúmina super servum tuum *
         et doce me iustificatiónes tuas.

136 Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, *
         quia non custodiérunt legem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, Dómine.

Ant. 2 Unus est legislátor et iudex; tu autem quis es, qui iúdicas próximum?

Psalmus 81 (82)
Contra iudices iniquos

Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus. (1 Cor 4, 5)

1 Deus stetit in concílio divíno, *
      in médio deórum iúdicat. –

2 „Usquequo iudicábitis iníque *
      et fácies peccatórum sumétis?

3 Iudicáte egéno et pupíllo, *
      húmilem et páuperem iustificáte.

4 Erípite páuperem *
      et egénum de manu peccatóris liberáte.“ –

5 Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant; *
      movebúntur ómnia fundaménta terræ.

6 Ego dixi: „Dii estis *
      et fílii Excélsi omnes.“

7 Vos autem sicut hómines moriémini *
      et sicut unus de princípibus cadétis. –

8 Surge, Deus, iúdica terram, *
      quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Unus est legislátor et iudex; tu autem quis es, qui iúdicas próximum?

Ant. 3 Clamávi, et Dóminus exaudívit me.

Psalmus 119 (120)
Desiderium pacis

In tribulatione patientes, orationi instantes. (Rom 12, 12)

1 Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *
      et exaudívit me.

2 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *
      a lingua dolósa.

3 Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *
      lingua dolósa?

4 Sagíttæ poténtis acútæ *
      cum carbónibus iuniperórum.

5 Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *
      habitávi ad tabernácula Cedar!

6 Multum íncola fuit ánima mea *
      cum his, qui odérunt pacem.

7 Ego eram pacíficus; *
      cum loquébar, illi impugnábant me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Clamávi, et Dóminus exaudívit me.

LECTIO BREVIS

Lev 20, 26
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dóminus et separávi vos a céteris pópulis, ut essétis mei.


V. Beáta gens, cuius Dóminus est Deus.
R. Pópulus quem elégit in hereditátem sibi.

ORATIO

Orémus:

Deus, Pater óptime, qui labórem homínibus ita dedísti, ut mútua semper arte ad altióra profícerent, præsta, quǽsumus, sic nos iúgiter operári, ut filiórum in te spíritu et fratérna in omnes caritáte vivámus. Per Christum, Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)