lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 aprilis 2010
Feria Sexta in Passione Domini

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Crux, mundi benedíctio,
spes cértaque redémptio,
olim gehénnæ báiula,
nunc clara cæli iánua,

In te levátur hóstia
ad se qui traxit ómnia,
quam mundi princeps ímpetit
suúmque nihil ínvenit.

Patri, tibi, Paráclito
sit æqua, Iesu, glória,
qui nos crucis victória
concédis usque pérfrui. Amen.

PSALMODIA

Ant. Hora sexta ténebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.

Psalmus 39 (40), 2-14. 17-18
Gratiarum actio et auxilii petitio

hóstiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. (Hebr 10, 5)

2 Exspéctans exspectávi Dóminum, *
      et inténdit mihi.

3 Et exaudívit clamórem meum *
      et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
   et státuit super petram pedes meos *
      et firmávit gressus meos.

4 Et immísit in os meum cánticum novum, *
      carmen Deo nostro. –

   Vidébunt multi et timébunt *
      et sperábunt in Dómino.

5 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam *
      et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.

6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
      et cogitatiónes tuas pro nobis: *
      non est qui símilis sit tibi.
   Si nuntiáre et éloqui volúero, *
      multiplicabúntur super númerum. –

7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
      aures autem fodísti mihi.
  Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *

8    tunc dixi: "Ecce vénio.
  In volúmine libri scriptum est de me. *

9    Fácere voluntátem tuam,
  Deus meus, vólui; *
      et lex tua in præcórdiis meis."

10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
       ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.

11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
       veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
    Non abscóndi misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam ab ecclésia magna. –

12 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
       misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,

13 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; †
       comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
       et non pótui vidére.
    Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
       et cor meum derelíquit me. –

14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
       Dómine, ad adiuvándum me festína.

17 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te *
       et dicant semper: "Magnificétur Dóminus", qui díligunt salutáre tuum.
18 Ego autem egénus et pauper sum; *
       Dóminus sollícitus est mei.
    Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
       Deus meus, ne tardáveris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 53 (54), 3-6. 8-9
Imploratio auxilii

Orat propheta, ut in nomine Domini a persequentium malignitate liberetur. (Cassiodorus)

3 Deus, in nómine tuo salvum me fac *
      et in virtúte tua iúdica me.

4 Deus, exáudi oratiónem meam, *
      áuribus pércipe verba oris mei! –

5 Quóniam supérbi insurrexérunt advérsum me, †
      et fortes quæsiérunt ánimam meam *
      et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.

6 Ecce enim Deus ádiuvat me, *
      et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. –

8 Voluntárie sacrificábo tibi, *
      confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est;

9 quóniam ex omni tribulatióne erípuit me, *
      et super inimícos meos despéxit óculus meus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 87 (88)
Hominis graviter ægrotantis oratio

Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum. (Lc 22, 53)

2 Dómine, Deus salútis meæ, *
      in die clamávi et nocte coram te.
3 Intret in conspéctu tuo orátio mea; *
      inclína aurem tuam ad precem meam. –

4 Quia repléta est malis ánima mea, *
      et vita mea inférno appropinquávit.
5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
      factus sum sicut homo sine adiutório.
6 Inter mórtuos liber, *
      sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
   quorum non es memor ámplius, *
      et ipsi de manu tua abscíssi sunt. –

7 Posuísti me in lacu inferióri, *
      in tenebrósis et in umbra mortis.
8 Super me gravátus est furor tuus, *
      et omnes fluctus tuos induxísti super me.

9 Longe fecísti notos meos a me, *
       posuísti me abominatiónem eis;
    conclúsus sum et non egrédiar. *
10    Oculi mei languérunt præ afflictióne.
    Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
       expándi ad te manus meas.

11 Numquid mórtuis fácies mirabília, *
       aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *
       et veritátem tuam in loco perditiónis?
13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *
       et iustítia tua in terra obliviónis? –

14 Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
       et mane orátio mea prævéniet te.
15 Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
       abscóndis fáciem tuam a me?
16 Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
       portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
17 Super me transiérunt iræ tuæ, *
       et terróres tui excidérunt me.
18 Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
       circumdedérunt me simul.
19 Elongásti a me amícum et próximum, *
       et noti mei sunt ténebræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Hora sexta ténebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.

LECTIO BREVIS

Is 53, 4-5
Vere languóres nostros ipse tulit et dolóres nostros ipse portávit; et nos putávimus eum quasi plagátum, percússum a Deo et humiliátum. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra; disciplína pacis nostræ super eum, et livóre eius sanáti sumus.


V. Meménto mei, Dómine.
R. Dum véneris in regnum tuum.

ORATIO

Orémus:

Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium et crucis subíre torméntum. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)