lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 martius 2027
IV DOMINICA Quadragesimæ

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Qua Christus hora sítiit
crucem vel in qua súbiit,
quos præstat in hac psállere
ditet siti iustítiæ.

Simul sit his esúries,
quam ipse de se sátiet,
crimen sit ut fastídium
virtúsque desidérium.

Charísma Sancti Spíritus
sic ínfluat psalléntibus,
ut carnis æstus frígeat
et mentis algor férveat.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.

Psalmus 22 (23)
Pastor bonus

Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum. (Ap 7, 17)

1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
2     in páscuis viréntibus me collocávit,
   super aquas quiétis edúxit me, *
3     ánimam meam refécit.
   Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
      propter nomen suum. –

4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
      quóniam tu mecum es.
   Virga tua et báculus tuus, *
      ipsa me consoláta sunt. –

5 Parásti in conspéctu meo mensam *
      advérsus eos, qui tríbulant me;
   impinguásti in óleo caput meum, *
      et calix meus redúndat. –

6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
      ómnibus diébus vitæ meæ,
   et inhabitábo in domo Dómini *
      in longitúdinem diérum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 75 (76)
Gratiarum actio pro victoria

Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli. (Mt 24, 30)

I

2 Notus in Iudǽa Deus, *
      in Israel magnum nomen eius.

3 Et est in Salem tabernáculum eius, *
      et habitátio eius in Sion.

4 Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
      scutum, gládium et bellum. –

5 Illúminans tu, Mirábilis, *
      a móntibus direptiónis.

6 Spoliáti sunt poténtes corde, †
      dormiérunt somnum suum, *
      et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
      dormitavérunt auríga et equus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

II

8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
      Ex tunc ira tua.

9 De cælo audítum fecísti iudícium; *
       terra trémuit et quiévit,

10 cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
       ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ. –

11 Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
       et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

12 Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
       omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

13 ei, qui aufert spíritum príncipum, *
       terríbili apud reges terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.

LECTIO BREVIS

Is 30, 15. 18
Hæc dixit Dóminus Deus, Sanctus Israel: «In conversióne et quiéte salvi éritis; in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra». Proptérea exspéctat Dóminus, ut misereátur vestri, et ídeo exaltábitur parcens vobis, quia Deus iudícii Dóminus; beáti omnes, qui exspéctant eum.


V. Avérte fáciem tuam a peccátis meis.
R. Et omnes iniquitátes meas dele.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, præsta, quǽsumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)