lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 maius 2010
Sanctissimæ Trinitatis, sollemnitas

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Imménsa et una, Trínitas,
cuius potéstas ómnia
facit regítque témpora
et exstat ante sǽcula,

Tu sola pleno súfficis
tibi beáta gáudio;
tu pura, simplex, próvida
cælos et orbem cóntines.

Omnis, Pater, fons grátiæ,
Lumen patérnæ glóriæ,
Sancte utriúsque Spíritus
intermináta cáritas,

Ex te supréma orígine,
Trias benígna, prófluit
creáta quicquid sústinet,
quicquid decóre pérficit.

Quos et coróna múneras
adoptiónis íntimæ,
nos templa fac niténtia
tibi placére iúgiter.

O viva lux, nos ángelis
da iungi in aula cǽlica,
ut grati amóris láudibus
te concinámus pérpetim. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 O vera summa sempitérna Trínitas, Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 O vera summa sempitérna Trínitas, Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.

Ant. 2 Líbera nos, salva nos, vivífica nos, o beáta Trínitas.

Psalmus 113A (114)
Israel ex Ægypto liberatur

Cognoscite étiam vos exiisse ab Ægýpto, qui huic sǽculo renuntiastis. (S. Augustinus)

1 In éxitu Israel de Ægýpto, *
      domus Iacob de pópulo bárbaro,

2 factus est Iuda sanctuárium eius, *
      Israel potéstas eius. –

3 Mare vidit et fugit, *
      Iordánis convérsus est retrórsum;

4 montes saltavérunt ut aríetes, *
      et colles sicut agni óvium. –

5 Quid est tibi, mare, quod fugísti? *
      Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?

6 Montes, quod saltástis sicut aríetes, *
      et colles, sicut agni óvium? –

7 A fácie Dómini contremísce, terra, *
      a fácie Dei Iacob,

8 qui convértit petram in stagna aquárum *
      et sílicem in fontes aquárum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Líbera nos, salva nos, vivífica nos, o beáta Trínitas.

Ant. 3 Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

   Allelúia.
1 Salus et glória et virtus Deo nostro, *
   (R.  Allelúia.)
2 quia vera et iusta iudícia eius.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
5 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
   (R.  Allelúia.)
   et qui timétis eum, pusílli et magni!
   R.  Allelúia (allelúia).

   Alléluia.
6 Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens *
   (R.  Allelúia.)
7 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
   Quia venérunt núptiæ Agni, *

   (R.  Allelúia.)
   et uxor eius præparávit se.
   R.  Allelúia (allelúia).

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est.

LECTIO BREVIS

Eph 4, 3-6
Sollíciti estóte serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. * Laudémus eum in sǽcula.
R. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. * Laudémus eum in sǽcula.
V. Soli Deo honor et glória.
R. Laudémus eum in sǽcula.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. * Laudémus eum in sǽcula.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Te Deum Patrem ingénitum, te Fílium unigénitum, te Spíritum Sanctum Paráclitum, sanctam et indivíduam Trinitátem, toto corde et ore confitémur, laudámus atque benedícimus: Tibi glória in sǽcula.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Te Deum Patrem ingénitum, te Fílium unigénitum, te Spíritum Sanctum Paráclitum, sanctam et indivíduam Trinitátem, toto corde et ore confitémur, laudámus atque benedícimus: Tibi glória in sǽcula.

PRECES
Pater per Spíritum Sanctum carnem Christi Fílii sui vivificávit et vivificántem pro nobis constítuit. Ad Deum unum et trinum hanc vocem glóriæ dirigámus:
     Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Pater, omnípotens ætérne Deus, Paráclitum Spíritum Sanctum in nómine Fílii tui super Ecclésiam mitte,
ut servet eam in unitáte caritátis et veritátis perféctæ.
Mitte, Dómine, operários in messem tuam, ut dóceant omnes gentes et baptízent eas in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti,
et eas confírment in fide.
Dómine, ádiuva omnes, qui persecutiónem patiúntur propter nomen Fílii tui,
quia ipse promísit te Spíritum veritátis datúrum, ut loquátur in illis.
Pater omnípotens, te, Verbum et Spíritum Sanctum unum esse omnes agnóscant,
ut unum Deum credant, sperent et díligant.
Pater vivéntium, fac defúnctos consórtes glóriæ tuæ,
in qua Fílius tuus et Spíritus Sanctus tecum in unitáte coætérni regnant.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)