Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Invitatorium locum suum habet initio totius cursus orationis cotidianæ,
scilicet præponitur aut Officio lectionis, aut Laudibus matutinis, prout ab alterutra actione liturgica dies incipit.
Psalmo 94 (95) substitui potest psalmus 99 (100), vel 66 (67), vel 23 (24),
qui, si occurrit in Officio, eius loco dicitur psalmus 94 (95).
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
1 Veníte, exsultémus Dómino; *
iubilémus Deo salutári nostro.
2 Præoccupémus fáciem eius in confessióne *
et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
3 Quóniam Deus magnus Dóminus *
et rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu eius sunt profúnda terræ, *
et altitúdines móntium ipsíus sunt.
5 Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, *
et siccam manus eius formavérunt.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
6 Veníte, adorémus et procidámus *
et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,
7 quia ipse est Deus noster, *
et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
Utinam hódie vocem eius audiátis: *
8 «Nolíte obduráre corda vestra,
sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, †
9 ubi tentavérunt me patres vestri: *
probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
10 Quadragínta annis tǽduit me generatiónis illíus, *
et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.
11 Et ipsi non cognovérunt vias meas; †
ídeo iurávi in ira mea: *
Non introíbunt in réquiem meam».
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
Vel:
(Psalmus sequens in psalterio currente adhibitur feria VI hebd. I atque feria VI hebd. III)
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
in exsultatióne. –
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
pópulus eius et oves páscuæ eius. –
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
4 Introíte portas eius in confessióne, †
átria eius in hymnis, *
confitémini illi, benedícite nómini eius. –
5 Quóniam suávis est Dóminus; †
in ætérnum misericórdia eius, *
et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
Vel:
(Psalmus sequens in psalterio currente adhibitur feria IV hebd. II atque feria III hebd. III)
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
illúminet vultum suum super nos,
3 ut cognoscátur in terra via tua, *
in ómnibus géntibus salutáre tuum. –
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
confiteántur tibi pópuli omnes.
5 Læténtur et exsúltent gentes, †
quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
et gentes in terra dírigis. –
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
7 Terra dedit fructum suum; *
benedícat nos Deus, Deus noster,
8 benedícat nos Deus, *
et métuant eum omnes fines terræ.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
Vel:
(Psalmus sequens in psalterio currente adhibitur feria III hebd. I atque dominica hebd. IV)
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)