Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.
Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;
Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.
Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Convertímini et ágite pæniténtiam.
R.
Fácite vobis cor novum et spíritum novum.
LECTIO PRIOR
De libro Númeri
In diébus illis: Vulgus promíscuum, quod erat in médio eius, flagrávit desidério, et sedéntes flevérunt páriter fílii Israel et dixérunt:
«Quis dabit nobis ad vescéndum carnes? Recordámur píscium, quos comedebámus in Ægýpto gratis; in mentem nobis véniunt cucúmeres et pepónes
porríque et cepæ et ália. Guttur nostrum áridum est; nihil áliud respíciunt óculi nostri nisi man».
Audívit ergo Móyses flentem pópulum per famílias, síngulos per óstia tentórii sui. Iratúsque est furor Dómini valde; quod Móysi intoleránda
res visa est, et ait ad Dóminum: «Cur afflixísti servum tuum? Quare non invénio grátiam coram te? Et cur imposuísti pondus univérsi
pópuli huius super me? Numquid ego concépi omnem hunc pópulum vel génui eum, ut dicas mihi: “Porta eum in sinu tuo, sicut portáre solet
nutrix infántulum, et defer in terram, pro qua iurásti pátribus eórum?”. Unde mihi carnes, ut dem univérso pópulo isti? Flent contra
me dicéntes: “Da nobis carnes, ut comedámus!”. Non possum ego solus sustinére omnem hunc pópulum, quia nimis gravis est mihi. Si hoc
modo agis mecum, óbsecro ut interfícias me, si invéni grátiam in óculis tuis, ne vídeam ámplius mala mea!».
Et dixit Dóminus ad Móysen: «Cóngrega mihi septuagínta viros de sénibus Israel, quos tu nosti quod senes pópuli sint ac magístri, et duces
eos ad óstium tabernáculi convéntus, stabúntque tibi tecum. Et descéndam et loquar tibi et áuferam de spíritu tuo tradámque eis, ut
susténtent tecum onus pópuli, et non tu solus gravéris. Pópulo quoque dices: Sanctificámini, cras comedétis carnes; ego enim audívi vos
flere: “Quis dabit nobis escas cárnium? Bene nobis erat in Ægýpto”. Et dabit vobis Dóminus carnes et comedétis non uno die nec duóbus
vel quinque aut decem nec vigínti quidem, sed usque ad mensem diérum, donec éxeat per nares vestras et vertátur in náuseam, eo quod
reppuléritis Dóminum, qui in médio vestri est, et flevéritis coram eo dicéntes: “Quare egréssi sumus ex Ægýpto?”». Et ait Móyses:
«Pópulus, in cuius médio sum, sescénta mília péditum sunt, et tu dicis: “Dabo eis esum cárnium mense íntegro!”. Numquid óvium et boum
multitúdo cædétur, ut possit suffícere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabúntur, ut eos sátient?». Cui respóndit Dóminus:
«Numquid manus Dómini abbreviáta est? Iam nunc vidébis utrum meus sermo ópere compleátur an non».
Venit ígitur Móyses et narrávit pópulo verba Dómini cóngregans septuagínta viros de sénibus Israel, quos stare fecit circa tabernáculum.
Descendítque Dóminus per nubem et locútus est ad eum áuferens de spíritu, qui erat in Móyse, et dans septuagínta viris sénibus. Cumque
requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra fecérunt. Remánserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabátur Eldad et
alter Medad, super quos requiévit spíritus; nam et ipsi descrípti fúerant et non exíerant ad tabernáculum. Cumque prophetárent in castris,
cucúrrit puer et nuntiávit Móysi dicens: «Eldad et Medad prophétant in castris». Statim Iósue fílius Nun miníster Móysi et eléctus eius a
iuventúte sua ait: «Dómine mi Móyses, próhibe eos!». At ille: «Quid, inquit, æmuláris pro me? Quis tríbuat, ut omnis pópulus prophétet, et
det eis Dóminus spíritum suum?». Reversúsque est Móyses et maióres natu Israel in castra.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Máximi Confessóris abbátis
Veritátis præcónes ac qui divínæ grátiæ minístri exstitére, quotquot a princípio ad nos usque suis quisque tempóribus salutárem
nobis Dei voluntátem explicuére, nihil Deo sic carum sicque amóri hábitum aiunt, quam quod hómines ex vera pæniténtia ad ipsum convertántur.
Idque reliquórum máxime divínius ut osténderet, divínum Dei ac Patris Verbum (quinímmo, primum illud solúmque infinítæ bonitátis
insígne), nulla verbórum vi explicábili demissiónis modo, inque rem nostram inclinatiónis, nobíscum per carnem versári dignátum
est; illa tum operátum, tum passum ac locútum, quibus decébat nos, cum inimíci ac hostes essémus, Deo et Patri reconciliári; ac
qui extránei a beáta vita facti erámus, ad eam rursus revocári.
Non solum enim miraculórum vi morbos nostros sanávit; nostrarúmque passiónum infirmitátibus suscéptis, ac mortis supplício, velut
ipse obnóxius esset, qui ab omni immúnis culpa erat, nostro réddito débito, a multis nos atque treméndis delíctis liberávit, verum
étiam multíplici doctrína, ut pares ei efficiámur propensióris humanitátis hábitu, perfectáque aliórum in álios caritáte, consílium dedit.
Idcírco clamábat: Non veni vocáre iustos, sed peccatóres ad pæniténtiam. Et: Non opus est valéntibus médico, sed male habéntibus.
Item, venísse ad quæréndam ovem quæ períerat. Prætérea, missum se esse ad oves quæ períerant domus Israel. Item, per drachmæ
parábolam, venísse se ad recuperándam imáginem, quæ vitiórum fetidíssimo stércore óbruta erat, paulo obscúrius significávit. Et:
Amen dico vobis, gáudium est in cælo super uno peccatóre pæniténtiam agénte.
Ad hæc, eum, qui in latrónes incíderat, omníque induménto nudátus, atque ex plagis semivívus relíctus fúerat, vino et óleo
alligaturísque refocillávit; inque iuméntum suum impósitum, in stábulo curándum depónit; erogatísque quæ ad curam illíus suffícerent,
étiam si quid supererogátum esset, datúrum se redeúndo promísit.
Idcírco étiam reverténti fílio pródigo inclinátum patrem óptimum ait, amplexúmque per pæniténtiam ad se redeúntem, patérnæ rursus
glóriæ decóre perornásse, nec eórum, quæ prius commíserat, ei quidquam exprobrásse.
Eam ob rem, ovículam quæ ex divíno centenário recésserat, in móntibus ac cóllibus errántem invéntam, non impéllens ac minans,
nec labóre confíciens ad caulam redúxit; sed úmeris ipse suis impósitam, reliquárum gregi incólumem miseránter réddidit.
Idcírco clamávit: Veníte ad me, omnes qui laborátis, et corde oneráti estis, et ego refíciam vos. Et: Tóllite iugum meum super
vos; nempe iugum vocans mandáta, sive vitam evangélicis ratiónibus institútam: onus vero, quod pæniténtia grave habére vidétur
paulóque moléstius: Iugum enim meum, inquit, suáve est, et onus meum leve.
Rursúsque divínam iustítiam ac bonitátem docens, iubet, dicens: Estóte sancti, estóte perfécti, estóte misericórdes, sicut Pater
vester cæléstis. Et: Dimíttite, et dimittétur vobis. Et: Quæcúmque vultis ut fáciant vobis hómines, simíliter et vos fácite eis.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.†
Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur. (Arnobius)
2 Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum, *
cantábo et psallam. Euge, glória mea!
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram. –
4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psallam tibi in natiónibus,
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *
et usque ad nubes véritas tua.
8 Exaltáre super cælos, Deus, *
et super omnem terram glória tua.
7 Ut liberéntur dilécti tui, *
salvum fac déxtera tua et exáudi me. –
8 Deus locútus est in sancto suo: †
„Exsultábo et dívidam Síchimam *
et convállem Succoth dimétiar;
9 meus est Gálaad et meus est Manásses †
et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavácri mei; †
super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
super Philistǽam vociferábor.“ –
11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
14 In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit inimícos nostros.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.†
Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
61,10 Gaudens gaudébo in Dómino, *
et exsultábit ánima mea in Deo meo,
quia índuit me vestiméntis salútis *
et induménto iustítiæ circúmdedit me,
quasi sponsum decorátum coróna *
et quasi sponsam ornátam monílibus suis.. –
11 Sicut enim terra profert germen suum †
et sicut hortus semen suum gérminat, *
sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. –
62,1 Propter Sion non tacébo, *
et propter Ierúsalem non quiéscam,
donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
et salus eius ut lampas accendátur. –
2 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
et cuncti reges glóriam tuam;
et vocáberis nómine novo, *
quod os Dómini nominábit.
3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
et diadéma regni in manu Dei tui. –
4 Non vocáberis ultra Derelícta, *
et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
et terra tua Nupta.
quia complácuit Dómino in te, *
et terra tua erit nupta. –
5 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
ita ducent te fílii tui;
ut gaudet sponsus super sponsam, *
ita gaudébit super te Deus tuus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.
Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)
1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2 laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero. –
3 Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –
5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia, quæ in eis sunt;
qui custódit veritátem in sǽculum, †
7 facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus. –
Dóminus solvit compedítos, *
8 Dóminus illúminat cæcos,
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
pupíllum et víduam susténtat *
et viam peccatórum dispérdit. –
10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam, dicit Dóminus.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam, dicit Dóminus.
PRECES
Grátias agámus Deo Patri, qui per infusiónem et operatiónem Spíritus Sancti corda nostra puríficat et in caritáte
confírmat. Ei súpplici prece dicámus:
Da nobis, Dómine, Spíritum Sanctum tuum.
Præsta nobis, ut bona de manu tua semper grati suscipiámus,
— et mala quoque cum patiéntia accipiámus.
Concéde nobis non in magnis tantum rebus caritátem sectári,
— sed étiam in sólitis vitæ adiúnctis prótenus exercére.
Tríbue nobis a supérfluis abstinére,
— ut frátribus indigéntibus opem ferre valeámus.
Da nobis mortificatiónem Fílii tui in córpore nostro circumférre,
— qui nos vivificásti in córpore eius.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui et iustis prǽmia meritórum et peccatóribus véniam per pæniténtiam præbes, tuis supplícibus miserére, ut reátus
nostri conféssio indulgéntiam váleat percípere delictórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)