Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
S. Turibii de Mogroveio, episcopi, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.
Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;
Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.
Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.
Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)
I
1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
inclináte aurem vestram in verba oris mei.
2 Apériam in parábolis os meum, *
éloquar arcána ætátis antíquæ. –
3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
et patres nostri narravérunt nobis, *
4 non occultábimus a fíliis eórum,
generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
et mirabília eius, quæ fecit. –
5 Constítuit testimónium in Iacob *
et legem pósuit in Israel;
quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *
6 ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *
7 ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscántur óperum Dei *
et mandáta eius custódiant.
8 Ne fiant sicut patres eórum, *
generátio rebéllis et exásperans;
generátio, quæ non firmávit cor suum, *
et non fuit fidélis Deo spíritus eius.
9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
convérsi sunt in die belli. –
10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
et in lege eius renuérunt ambuláre.
11 Et oblíti sunt factórum eius *
et mirabílium eius, quæ osténdit eis.
12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
in terra Ægýpti, in campo Táneos.
13 Scidit mare et perdúxit eos, *
et státuit aquas quasi in utre.
14 Et dedúxit eos in nube per diem *
et per totam noctem in illuminatióne ignis.
15 Scidit petram in erémo *
et adaquávit eos velut abýssus multa.
16 Et edúxit rívulos de petra *
et dedúxit tamquam flúmina aquas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.
Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.
17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
peténtes escas animábus suis;
19 et contra Deum locúti sunt, *
dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"
20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
et torréntes inundavérunt.
"Numquid et panem póterit dare *
aut paráre carnes pópulo suo?"
21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
et ira ascéndit in Israel.
22 Quia non credidérunt in Deo, *
nec speravérunt in salutári eius. –
23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
et iánuas cæli apéruit;
24 et pluit illis manna ad manducándum *
et panem cæli dedit eis:
25 panem angelórum manducávit homo; *
cibária misit eis ad abundántiam.
26 Excitávit austrum in cælo, *
et indúxit in virtúte sua áfricum;
27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
et sicut arénam maris volatília pennáta:
28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
circa tabernácula eórum.
29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
et desidérium eórum áttulit eis.
30 Nondum recésserant a desidério suo, *
adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,
31 et ira Dei ascéndit super eos, †
et occídit pingues eórum *
et eléctos Israel prostrávit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.
Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.
32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
et non credidérunt in mirabílibus eius;
33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
et annos eórum cum festinatióne.
34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
et convérsi veniébant dilúculo ad eum;
35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
et Deus Excélsus redémptor eórum est.
36 Et suasérunt ei in ore suo *
et lingua sua mentíti sunt ei;
37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
nec fidéles erant in testaménto eius.
38 Ipse autem est miséricors *
et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
Sæpe avértit iram suam *
et non accéndit omnem furórem suum.
39 Et recordátus est quia caro sunt, *
spíritus vadens et non rédiens.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.
V.
Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R.
Quia benígnus et miséricors est.
LECTIO PRIOR
De libro Númeri
In diébus illis: Vocíferans omnis turba flevit nocte illa, et murmuráti sunt contra Móysen et Aaron cuncti fílii Israel dicéntes:
«Utinam mórtui essémus in Ægýpto vel in hac vasta solitúdine! Cur indúcit nos Dóminus in terram istam, ut cadámus gládio, et uxóres
ac líberi nostri ducántur captívi? Nonne mélius est revérti in Ægýptum?». Dixerúntque alter ad álterum: «Constituámus nobis ducem et revertámur in Ægýptum!».
Quo audíto, Móyses et Aaron cecidérunt proni in terram coram omni congregatióne filiórum Israel. At vero Iósue fílius Nun et Chaleb
fílius Iephónne, qui et ipsi lustráverant terram, scidérunt vestiménta sua et ad omnem congregatiónem filiórum Israel locúti sunt:
«Terra, quam circuívimus, valde bona est. Si propítius fúerit Dóminus, indúcet nos in eam et tradet humum lacte et melle manántem.
Nolíte rebélles esse contra Dóminum neque timeátis pópulum terræ huius, quia sicut panem ita eos póssumus devoráre. Recéssit ab eis
omne præsídium; Dóminus nobíscum est, nolíte metúere».
Cumque clamáret omnis congregátio et lapídibus eos vellet opprímere, appáruit glória Dómini super tabernáculum convéntus cunctis fíliis
Israel, et dixit Dóminus ad Móysen: «Usquequo détrahet mihi pópulus iste? Quoúsque non credent mihi in ómnibus signis, quæ feci coram
eis? Fériam ígitur eos pestiléntia atque consúmam; te autem fáciam in gentem magnam et fortiórem quam hæc est».
Et ait Móyses ad Dóminum: «Audient Ægýptii, de quorum médio eduxísti pópulum istum in virtúte tua et dicent ad habitatóres terræ huius,
quia audiérunt quod tu, Dómine, in pópulo isto sis et fácie videáris ad fáciem, et nubes tua prótegat illos, et in colúmna nubis præcédas
eos per diem et in colúmna ignis per noctem. Et occidísti hunc pópulum quasi unum hóminem, et dicent gentes, quæ audiérunt audítum tuum:
“Non póterat Dóminus introdúcere pópulum in terram, pro qua iuráverat, idcírco occídit eos in solitúdine!”. Magnificétur ergo fortitúdo
Dómini, sicut iurásti dicens: “Dóminus pátiens et multæ misericórdiæ, áuferens iniquitátem et scélera nullúmque innóxium derelínquens,
qui vísitas peccáta patrum in fílios in tértiam et quartam generatiónem”. Dimítte óbsecro peccátum pópuli huius secúndum magnitúdinem
misericórdiæ tuæ, sicut propítius fuísti pópulo huic de Ægýpto usque ad locum istum».
Dixítque Dóminus: «Dimísi iuxta verbum tuum. Vivo ego, et implébit glória Dómini univérsam terram! Attamen omnes hómines, qui vidérunt
maiestátem meam et signa, quæ feci in Ægýpto et in solitúdine, et tentavérunt me iam per decem vices, nec obœdiérunt voci meæ, non
vidébunt terram, pro qua iurávi pátribus eórum; nec quisquam ex illis, qui detráxit mihi, intuébitur eam. Servum meum Chaleb, qui plenus
álio spíritu secútus est me, indúcam in terram hanc, quam circuívit, et semen eius possidébit eam. Quóniam Amalecítes et Chananǽus
hábitant in vállibus, cras movéte castra et revertímini in solitúdinem per viam maris Rubri».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis paschálibus sancti Athanásii epíscopi
Præclárum est, fratres mei, ab uno ad áliud festum perveníre, ab una ad áliam transíre oratiónem ab una dénique ad áliam
sollemnitátem. Adest vidélicet illud tempus, quod nobis novum inítium affert, beáti nempe notítiam Páschatis, in quo Dóminus
fuit immolátus. Nos útique véscimur, tamquam vitæ cibo, animámque nostram pretióso illíus sánguine semper oblectámus, ceu
fonte quodam: et nihilóminus semper sitímus, sempérque ardémus. Ipse vero sitiéntibus adest, et ob suam benignitátem diéi
festáli ádmovet illos qui sitiéntia víscera habent, iuxta eiúsdem Salvatóris nostri effátum: Si quis sitit, véniat ad me et bibat.
Non tunc tantúmmodo cum quisque accédit, sitim suam exstínguit; sed quotiescúmque étiam áliquis petit, libénter ei concéditur,
ut ad Salvatórem accédat. Grátia festi haud uno témpore coarctátur, neque spléndidus eius rádius occásum pátitur, sed semper
in promptu est illórum menti illuminándæ qui cúpiunt. Pollet autem contínua virtúte erga illos qui illuminátam mentem gerunt,
et divínis libris atténdunt diu noctúque; velut homo ille qui beátus appellátur, prout in sancto psalmo scriptum est: Beátus
vir, qui non ábiit in consílium impiórum et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntium non sedit; sed in lege
Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.
Porro ille Deus, dilécti mei, qui inítio festum hoc nobis instítuit, ut id quotánnis peragátur concédit. Ipse qui Fílium suum
morti trádidit, propter nostram salútem, eádem de causa sanctum festum largítur, quod in anni cursu notátur. Festum hoc regit
nos per occurréntes nobis in hoc mundo ærúmnas: et nunc lætítiam nobis salútis confert Deus ex hoc festo emicántem, dum nos
ad unum conséssum addúcit, cunctos spiritáliter ubíque cópulans, nobísque commúniter oráre concédens, communésque gratiárum
actiónes persólvere, prout in festo factitáre opus est. Hoc est benignitátis eius miráculum: ipse scílicet ad hoc festum
longínquos cóngregat, et eos qui forte córpore remóti sunt, fídei unitáte próximos facit.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, *
et omnes laudáte maiestátem illíus.
Agite dies lætítiæ *
et confitémini illi. –
9 Ierúsalem, cívitas sancta, *
flagellábit te in opéribus mánuum tuárum. –
10 Confitére Dómino in bono ópere *
et bénedic regem sæculórum,
ut íterum tabernáculum tuum ædificétur in te cum gáudio *
et lætos fáciat in te omnes captívos
et díligat in te omnes míseros *
in ómnia sǽcula sæculórum. –
11 Lux spléndida fulgébit *
in ómnibus fínibus terræ;
natiónes multæ vénient tibi ex longínquo †
et a novíssimis pártibus terræ ad nomen sanctum tuum *
et múnera sua in mánibus suis habéntes regi cæli.
Generatiónes generatiónum dabunt in te lætítiam, *
et nomen eléctæ erit in sǽcula sæculórum. –
13 Tunc gaude et lætáre in fíliis iustórum, †
quóniam omnes colligéntur *
et benedícent Dómino ætérno. –
14 Felíces, qui díligunt te, *
et felíces, qui gaudébunt in pace tua. –
15 ánima mea, bénedic Dómino regi magno, *
quia in Ierúsalem civitáte ædificábitur
16 domus illíus *
in ómnia sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Et me scitis, et unde sim, scitis; et a meípso non veni, sed Pater meus misit me, dicit Dóminus.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Et me scitis, et unde sim, scitis; et a meípso non veni, sed Pater meus misit me, dicit Dóminus.
PRECES
Christum salvatórem, qui per mortem et resurrectiónem suam nos redémit, implorémus:
Dómine, miserére nostri.
Qui Ierúsalem ascendísti ad passiónem subeúndam, ut intráres in glóriam,
— perduc Ecclésiam tuam in Pascha æternitátis.
Qui, in cruce exaltátus, láncea mílitis transfígi voluísti,
— sana vúlnera nostra.
Qui crucem tuam árborem vitæ constituísti,
— fructus eiúsdem baptísmate renátis largíre.
Qui, in ligno pendens, latróni pæniténti pepercísti,
— nobis peccatóribus ignósce.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui fragilitáti nostræ cóngrua subsídia præparásti, concéde, quǽsumus, ut suæ reparatiónis efféctum et cum exsultatióne suscípiat,
et pia conversatióne recénseat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)