lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 martius 2015
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. III
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Ecce nunc tempus acceptábile.
R. Ecce nunc dies salútis.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

31, 1-20

Vitulus aureus

     In diébus illis: Videns pópulus quod moram fáceret descendéndi de monte Móyses, congregátus ad Aaron dixit: «Surge, fac nobis deos, qui nos præcédant; Móysi enim, huic viro, qui nos edúxit de terra Ægýpti, ignorámus quid accíderit». Dixítque ad eos Aaron: «Tóllite ináures áureas de uxórum filiorúmque et filiárum vestrárum áuribus et afférte ad me». Fecítque omnis pópulus, quæ iússerat, déferens ináures ad Aaron. Quas cum ille accepísset, formávit stilo imáginem et fecit ex eis vítulum conflátilem. Dixerúntque: «Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxérunt de terra Ægýpti!». Quod cum vidísset Aaron, ædificávit altáre coram eo et præcónis voce clamávit dicens: «Cras sollémnitas Dómini est». Surgentésque mane áltero die obtulérunt holocáusta et hóstias pacíficas; et sedit pópulus manducáre et bíbere et surrexérunt lúdere.
     Locútus est autem Dóminus ad Móysen: «Vade, descénde; peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti. Recessérunt cito de via quam præcépi eis, fecerúntque sibi vítulum conflátilem et adoravérunt atque immolántes ei hóstias dixérunt: “Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxérunt de terra Ægýpti!”». Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: «Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit; dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos et déleam eos faciámque te in gentem magnam».
     Móyses autem orábat Dóminum Deum suum dicens: «Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti in fortitúdine magna et in manu robústa? Ne, quæso, dicant Ægýptii: “Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus et deléret e terra”. Quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui. Recordáre Abraham, Isaac et Israel servórum tuórum, quibus iurásti per temetípsum dicens: “Multiplicábo semen vestrum sicut stellas cæli et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper”». Placatúsque est Dóminus, ne fáceret malum, quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.
     Et revérsus est Móyses de monte portans duas tábulas testimónii in manu sua scriptas ex utráque parte et factas ópere Dei; scriptúra quoque Dei erat sculpta in tábulis. Audiens autem Iósue tumúltum pópuli vociferántis dixit ad Móysen: «Ululátus pugnæ audítur in castris». Qui respóndit: «Non est clamor vincéntium neque clamor fugiéntium, sed clamórem cantántium ego áudio».
     Cumque appropinquásset ad castra, vidit vítulum et choros; iratúsque valde proiécit de manu tábulas et confrégit eas ad radíces montis. Arripiénsque vítulum, quem fécerant, combússit et contrívit usque ad púlverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum fíliis Israel.

RESPONSORIUM

Ps 105 (106), 20. 21. 22; cf. Rom 1, 21. 23

R. Mutavérunt glóriam Dómini in similitúdinem tauri comedéntis fenum. * Oblíti sunt Deum qui salvávit eos, qui fecit magnália in Ægýpto, terribília in mari Rubro.
V. Obscurátum est insípiens cor eórum; mutavérunt glóriam incorruptíbilis Dei in similitúdinem imáginis corruptíbilis. * Oblíti sunt Deum qui salvávit eos, qui fecit magnália in Ægýpto, terribília in mari Rubro.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 43: PL 52, 320.322)

Quod oratio pulsat, impetrat ieiunium, misericordia accipit

     Tria sunt, tria, fratres, per quæ stat fides, constat devótio, manet virtus. Orátio, ieiúnium misericórdia. Quod orátio pulsat, ímpetrat ieiúnium, misericórdia áccipit. Orátio, misericórdia, ieiúnium, sunt hæc tria unum, dant hæc sibi ínvicem vitam.
     Est namque oratiónis ánima ieiúnium, ieiúnii vita misericórdia est. Hæc nemo rescíndat, nésciunt separári. Horum qui unum tantum habet, vel ista qui simul non habet, nihil habet. Ergo qui orat ieiúnet; qui ieiúnat, misereátur; áudiat peténtem, qui petens optat audíri; audítum Dei áperit sibi, qui suum supplicánti non claudit audítum.
     Ieiúnium ieiunátor intéllegat; esuriéntem séntiat, qui vult Deum sentíre quod ésurit; misereátur qui misericórdiam sperat; pietátem qui quærit, fáciat; qui præstári sibi vult, præstet. Improbus petítor est qui, quod álii negat, sibi póstulat.
     Homo, esto tibi misericórdiæ forma; sic quómodo vis, quantum vis, quam cito vis, misericórdiam tibi fíeri; tam cito áliis tantum, táliter ipse miserére.
     Ergo orátio, misericórdia, ieiúnium, sint unum patrocínium pro nobis ad Deum, pro nobis hæc advocátio sint una, una hæc pro nobis orátio sint trifórmis.
     Quod ergo contémptu perdídimus, ieiúniis conquirámus; ánimas nostras ieiúniis immolémus, quia nihil est quod Deo præstántius offérre possímus probánte Prophéta, cum dicit: Sacrifícium Deo spíritus contribulátus; cor contrítum et humiliátum Deus non spernit.
     Homo, offer Deo ánimam tuam, et offer oblatiónem ieiúnii, ut sit pura hóstia, sacrifícium sanctum, vivens víctima, quæ et tibi máneat, et data sit Deo. Hoc qui non déderit Deo, excusátus non erit, quia datúrus se non potest non habére.
     Sed accépta ut sint ista, misericórdia subsequátur; ieiúnium non gérminat, si de misericórdia non rigétur, siccátur ieiúnium misericórdiæ siccitáte; quod imber terris, hoc ieiúnio misericórdia est. Quamvis cor éxcolat, carnem mundet, eradícet vítia, virtútes serat, si misericórdiæ fluénta non déderit, fructum non cólligit ieiunátor.
     Ieiunátor, ager tuus misericórdia ieiunánte ieiúnat; ieiunátor, quod tu in misericórdia fúderis, tibi in hórreo hoc redúndat. Homo, ergo, ne servándo perdas, cóllige prorogándo; homo, dando páuperi, da tibi; quia, quod tu álteri non relíqueris, non habébis.

RESPONSORIUM

Cf. Tob 12, 8.9

R. Bona est orátio cum ieiúnio et eleemósyna cum iustítia * quóniam ipsa est quæ a morte líberat et purgat omne peccátum.
V. Qui fáciunt eleemósynam saturabúntur vita. * Quóniam ipsa est quæ a morte líberat et purgat omne peccátum.

PSALMODIA

Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Psalmus 84 (85)
Propinqua est salus nostra

In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)

2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
      convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
      operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
      revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –

5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
      et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
      aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
      et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
      et salutáre tuum da nobis. –

9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
       quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
       et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
       ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
       iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
       et iustítia de cælo prospéxit. –

13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
       et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
       et ponet in via gressus suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Canticum
Hymnus post victoriam de hostibus
Is 26, 1-4. 7-9. 12
Murus civitatis habet fundamenta duodecim (Cf. Ap 21, 14).

1 Urbs fortis nobis in salútem; *
      pósuit muros et antemurále.
2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
      quæ servat fidem. –

3 Propósitum eius est firmum; *
      servábis pacem, quia in te sperávit.
4 Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
      Dóminus est petra ætérna. –

7 Sémita iusti recta est; *
      rectum callem iusti complánas.
8 Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
      ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
9 ánima mea desíderat te in nocte, *
       sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
    Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
       iustítiam discent habitatóres orbis. –

12 Dómine, dabis pacem nobis; *
       ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 66 (67)
Omnes gentes Domino confiteantur

Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
      illúminet vultum suum super nos,

3 ut cognoscátur in terra via tua, *
      in ómnibus géntibus salutáre tuum. –

4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

5 Læténtur et exsúltent gentes, †
      quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
      et gentes in terra dírigis. –

6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

7 Terra dedit fructum suum; *
      benedícat nos Deus, Deus noster,

8 benedícat nos Deus, *
      et métuant eum omnes fines terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

LECTIO BREVIS

Ioel 2, 12-13
Convertímini ad me in toto corde vestro, in ieiúnio et in fletu et in planctu; et scíndite corda vestra et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum Deum vestrum, quia benígnus et miséricors est, pátiens et multæ misericórdiæ, et placábilis super malítia.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non dico tibi, Petre, ut dimíttas sépties, sed usque septuágies sépties, dicit Dóminus.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non dico tibi, Petre, ut dimíttas sépties, sed usque septuágies sépties, dicit Dóminus.

PRECES
Benedicámus Christo, qui se nobis dedit ut panem de cælo descendéntem, atque ad eum oratiónem nostram dirigámus:
     Christe, panis et medéla animárum, róbora nos.

Dómine, fac ut, eucharístico satiáti convívio,
dona sacrifícii paschális plene participémus.
Tríbue nobis verbum tuum in corde bono et óptimo retinére,
ut fructum afferámus in patiéntia.
Fac ut in perficiéndo órdine mundi tibi álacres cooperémur,
ut per Ecclésiam tuam præcónium pacis facílius diffundátur.
Peccávimus, Dómine, peccávimus,
dele iniquitátes nostras grátia tua salutári.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Grátia tua ne nos, quǽsumus, Dómine, derelínquat, quæ et sacræ nos déditos fáciat servitúti, et tuam nobis opem semper acquírat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)