lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 aprilis 2021
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Hebdomada IV

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius. Allelúia.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius. Allelúia.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se. Allelúia.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se. Allelúia.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius. Allelúia.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius. Allelúia.

V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

14, 14 – 15, 4
Messis ultimi temporis

     Ego Ioánnes vidi: et ecce nubem cándidam, et supra nubem sedéntem quasi Fílium hóminis, habéntem super caput suum corónam áuream et in manu sua falcem acútam. Et alter ángelus exívit de templo clamans voce magna ad sedéntem super nubem: «Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metátur, quóniam áruit messis terræ». Et misit, qui sedébat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra.
     Et álius ángelus exívit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acútam. Et álius ángelus de altári, habens potestátem supra ignem, et clamávit voce magna ad eum, qui habébat falcem acútam dicens: «Mitte falcem tuam acútam et vindémia botros víneæ terræ, quóniam matúræ sunt uvæ eius». Et misit ángelus falcem suam in terram et vindemiávit víneam terræ et misit in lacum iræ Dei magnum. Et calcátus est lacus extra civitátem, et exívit sanguis de lacu usque ad frenos equórum per stádia mille sescénta.
     Et vidi áliud signum in cælo magnum et mirábile: ángelos septem habéntes plagas septem novíssimas, quóniam in illis consummáta est ira Dei.
     Et vidi tamquam mare vítreum mixtum igne, et eos, qui vicérunt béstiam et imáginem illíus et númerum nóminis eius, stantes supra mare vítreum, habéntes cítharas Dei. Et cantant cánticum Móysis servi Dei et cánticum Agni dicéntes: «Magna et mirabília ópera tua, Dómine Deus omnípotens; iustæ et veræ viæ tuæ, Rex géntium! Quis non timébit, Dómine, et glorificábit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, quóniam iudícia tua manifestáta sunt».

RESPONSORIUM

Ap 15, 3; Ex 15, 11

R. Cantant cánticum Agni dicéntes: Magna et mirabília ópera tua, Dómine Deus omnípotens; * iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex géntium! Allelúia.
V. Quis símilis tui in diis, Dómine? Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, fáciens mirabília? * Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex géntium! Allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte

(Lib. 8, 13-16: PL 10, 246-249)

Unitas naturalis fidelium in Deo per Verbi incarnationem et Eucharistiæ sacramentum

     Si vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo domínico súmimus; quómodo non naturáliter manére in nobis existimándus est, qui et natúram carnis nostræ iam inseparábilem sibi homo natus assúmpsit, et natúram carnis suæ ad natúram æternitátis sub sacraménto nobis communicándæ carnis admíscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo; dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est.
     Quam autem in eo per sacraméntum communicátæ carnis et sánguinis simus, ipse testátur dicens: Et hic mundus me iam non videt; vos autem me vidébitis, quóniam ego vivo, et vos vivétis; quóniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Si voluntátis tantum unitátem intéllegi vellet, cur gradum quendam atque órdinem consummándæ unitátis expósuit, nisi ut, cum ille in Patre per natúram divinitátis esset, nos contra in eo per corporálem eius nativitátem, et ille rursum in nobis per sacramentórum inésse mystérium crederétur; ac sic perfécta per Mediatórem únitas docerétur, cum nobis in se manéntibus ipse manéret in Patre, et in Patre manens manéret in nobis; et ita ad unitátem Patris proficerémus, cum, qui in eo naturáliter secúndum nativitátem inest, nos quoque in eo naturáliter inessémus, ipso in nobis naturáliter permanénte?
     Quam autem naturális in nobis hæc únitas sit, ipse ita testátus est: Qui edit carnem meam, et bibit sánguinem meum, in me manet, et ego in eo. Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fúerit: eius tantum in se assúmptam habens carnem, qui suam súmpserit.
     Perféctæ autem huius unitátis sacraméntum supérius iam docúerat, dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem; et qui manducáverit meam carnem, et ipse vivet per me. Vivit ergo per Patrem; et quo modo per Patrem vivit, eódem modo nos per carnem eius vívimus.
     Omnis enim comparátio ad intellegéntiæ formam præsúmitur, ut id, de quo ágitur, secúndum propósitum exémplum assequámur. Hæc ergo vitæ nostræ causa est, quod in nobis carnálibus manéntem per carnem Christum habémus; victúris nobis per eum ea condicióne, qua vivit ille per Patrem.

RESPONSORIUM

Io 6, 56; cf. Deut 4, 7

R. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, * in me manet, et ego in illo, allelúia.
V. Non est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest nobis. * In me manet, et ego in illo, allelúia.

PSALMODIA

Ant. 1 Exaltáre super omnes cælos, Deus, allelúia.

Psalmus 107 (108)
Laus Domini et imploratio auxilii

Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur. (Arnobius)

2 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum, *
      cantábo et psallam. Euge, glória mea!
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
      excitábo auróram. –

4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
      et psallam tibi in natiónibus,
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *
      et usque ad nubes véritas tua.
8 Exaltáre super cælos, Deus, *
      et super omnem terram glória tua.
7 Ut liberéntur dilécti tui, *
      salvum fac déxtera tua et exáudi me. –

8 Deus locútus est in sancto suo: †
      „Exsultábo et dívidam Síchimam *
      et convállem Succoth dimétiar;
9 meus est Gálaad et meus est Manásses †
      et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
      Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavácri mei; †
      super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
      super Philistǽam vociferábor.“ –

11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
      Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
      Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
      quia vana salus hóminis.
14 In Deo faciémus virtútem, *
      et ipse conculcábit inimícos nostros.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exaltáre super omnes cælos, Deus, allelúia.

Ant. 2 Dóminus germinávit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus, allelúia.

Canticum
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem
Is 61, 10 – 62, 5
Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi ... paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Cf. Ap 21, 2).

61,10 Gaudens gaudébo in Dómino, *
          et exsultábit ánima mea in Deo meo,
       quia índuit me vestiméntis salútis *
          et induménto iustítiæ circúmdedit me,
       quasi sponsum decorátum coróna *
          et quasi sponsam ornátam monílibus suis.. –

   11 Sicut enim terra profert germen suum †
          et sicut hortus semen suum gérminat, *
          sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. –

 62,1 Propter Sion non tacébo, *
          et propter Ierúsalem non quiéscam,
       donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
          et salus eius ut lampas accendátur. –

    2 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
          et cuncti reges glóriam tuam;
       et vocáberis nómine novo, *
          quod os Dómini nominábit.
    3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
          et diadéma regni in manu Dei tui. –

    4 Non vocáberis ultra Derelícta, *
          et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
       sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
         et terra tua Nupta.
       quia complácuit Dómino in te, *
          et terra tua erit nupta. –

    5 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
         ita ducent te fílii tui;
       ut gaudet sponsus super sponsam, *
          ita gaudébit super te Deus tuus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus germinávit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus, allelúia.

Ant. 3 Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, Allelúia.

Psalmus 145 (146)
Sperantium in Dominum beatitudo

Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)

1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2     laudábo Dóminum in vita mea, *
      psallam Deo meo, quámdiu fúero. –

3 Nolíte confídere in princípibus, *
      in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
      in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –

5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
      cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
      mare et ómnia, quæ in eis sunt;
   qui custódit veritátem in sǽculum, †
7     facit iudícium oppréssis, *
      dat escam esuriéntibus. –

   Dóminus solvit compedítos, *
8     Dóminus illúminat cæcos,
   Dóminus érigit depréssos, *
      Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
      pupíllum et víduam susténtat *
      et viam peccatórum dispérdit. –

10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
      Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, Allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 6, 8-11
Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum eo; sciéntes quod Christus suscitátus ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominátur. Quod enim mórtuus est, peccáto mórtuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo in Christo Iesu.

RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me in ténebris non máneat, dicit Dóminus, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me in ténebris non máneat, dicit Dóminus, allelúia.

PRECES

Ad Deum, qui Christum resuscitátum dedit maniféstum fíeri Apóstolis, has preces dirigámus:
     Glória Christi clarífica nos, Dómine.

Pater lúminum, Deus, grato ánimo hódie te laudámus, qui vocásti nos in admirábile lumen tuum,
ad misericórdiam consequéndam.
Nisus, quibus família humána suam ipsíus vitam humaniórem réddere sátagit,
per virtútem Spíritus tui purífica et róbora.
Da nos ita esse hóminum servítio déditos,
ut ipsum genus humánum fiat oblátio tibi accépta.
Illucescénte iam die, tua nos reple misericórdia,
ut per totum diem exsultántes in tuis láudibus iúgiter delectémur.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, vita fidélium, glória humílium, beatitúdo iustórum, ad preces súpplicum benígnus inténde, ut, qui promíssa tuæ sítiunt largitátis, de tua semper abundántia repleántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)