lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 maius 2022
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
Hebdomada IV

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

13, 1-18
Duæ bestiæ

     Ego Ioánnes vidi de mari béstiam ascendéntem habéntem córnua decem et cápita septem, et super córnua eius decem diadémata, et super cápita eius nómina blasphémiæ. Et béstiam, quam vidi, símilis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leónis. Et dedit illi draco virtútem suam et thronum suum et potestátem magnam. Et unum de capítibus suis quasi occísum in mortem, et plaga mortis eius curáta est.
     Et admiráta est univérsa terra post béstiam, et adoravérunt dracónem, quia dedit potestátem béstiæ, et adoravérunt béstiam dicéntes: «Quis símilis béstiæ, et quis potest pugnáre cum ea?».
     Et datum est ei os loquens magna et blasphémias, et data est illi potéstas fácere menses quadragínta duos. Et apéruit os suum in blasphémias ad Deum, blasphemáre nomen eius et tabernáculum eius, eos, qui in cælo hábitant. Et datum est illi bellum fácere cum sanctis et víncere illos, et data est ei potéstas super omnem tribum et pópulum et linguam et gentem. Et adorábunt eum omnes, qui inhábitant terram, cuiuscúmque non est scriptum nomen in libro vitæ Agni, qui occísus est, ab orígine mundi. Si quis habet aurem, áudiat: Si quis in captivitátem, in captivitátem vadit; si quis in gládio debet occídi, opórtet eum in gládio occídi.
     Hic est patiéntia et fides sanctórum.
     Et vidi áliam béstiam ascendéntem de terra, et habébat córnua duo simília agni, et loquebátur sicut draco. Et potestátem prióris béstiæ omnem facit in conspéctu eius. Et facit terram et inhabitántes in ea adoráre béstiam primam, cuius curáta est plaga mortis. Et facit signa magna, ut étiam ignem fáciat de cælo descéndere in terram in conspéctu hóminum. Et sedúcit habitántes terram propter signa, quæ data sunt illi fácere in conspéctu béstiæ, dicens habitántibus in terra, ut fáciant imáginem béstiæ, quæ habet plagam gládii et vixit. Et datum est illi, ut daret spíritum imágini béstiæ, ut et loquátur imágo béstiæ et fáciat, ut quicúmque non adoráverint imáginem béstiæ, occidántur. Et facit omnes pusíllos et magnos et dívites et páuperes et líberos et servos accípere charactérem in déxtera manu sua aut in fróntibus suis, et ne quis possit émere aut véndere, nisi qui habet charactérem, nomen béstiæ aut númerum nóminis eius. Hic sapiéntia est: qui habet intelléctum, cómputet númerum béstiæ; númerus enim hóminis est: et númerus eius est sescénti sexagínta sex.

RESPONSORIUM

Ap 3, 5; Mt 10, 22

R. Qui vícerit, vestiétur vestiméntis albis; et non delébo nomen eius de libro vitæ,* et confitébor nomen eius coram Patre meo et ángelis eius, allelúia.
V. Qui perseveráverit in finem, hic salvus erit. * Et confitébor nomen eius coram Patre meo et ángelis eius, allelúia.

LECTIO ALTERA

E Libro sancti Basilíi Magni epíscopi De Spíritu Sancto

(Cap. 15, 35-36: PG 32, 130-131)

Spiritus vivificat

     Qui nostram vitam dispénsat Dóminus, baptísmatis pactum nobis státuit, mortis ac vitæ typum habens: mortis quidem imáginem explénte aqua, Spíritu vero vitæ arrham præbénte. Hinc ítaque nobis perspícuum est quod quærebátur, quámobrem aqua coniúncta fúerit Spirítui. Cum enim duo scopi propósiti sint in baptísmo, vidélicet ut aboleátur corpus peccáti, ne póstea fructíficet morti, tum ut vivátur Spíritu, et fructus habeátur in sanctificatióne; aqua, mortis éxhibet imáginem, corpus velut in sepúlcro recípiens; Spíritus vero vim vivíficam immíttit, a morte peccáti rénovans ánimas nostras in prístinam vitam. Hoc ígitur est dénuo nasci ex aqua et Spíritu: quippe quia mors perfícitur in aqua, vitam vero nostram operátur Spíritus.
     Tribus ígitur demersiónibus, ac tótidem invocatiónibus, magnum baptísmatis mystérium perágitur, ut et mortis figúra exprimátur, et per traditiónem divínæ sciéntiæ ánimus illustrétur eórum qui baptizántur. Itaque si qua est grátia in aqua, non est ex ipsíus aquæ natúra, sed ex Spíritus præséntia. Non enim est baptísmus deposítio sórdium córporis, sed consciéntiæ bonæ interrogátio apud Deum. Itaque ad eam vitam, quæ est ex resurrectióne, præparans nos Dóminus, totam evangélicam conversatiónem propónit; ut non irascámur, ut malórum tolerántes simus et a voluptátum amóre puri, ut a stúdio pecúniæ mores sint líberi, præscríbens, ita ut quæ illud sǽculum iuxta natúram póssidet, ea nos præcipiéntes ex ánimi inductióne peragámus.
     Per Spíritum Sanctum datur in paradísum restitútio, ad regnum cælórum ascénsus, in adoptiónem filiórum réditus; datur fidúcia Deum appellándi Patrem suum, consórtem fíeri grátiæ Christi, fílium lucis appellári, ætérnæ glóriæ partícipem esse, et ut semel ómnia dicam, esse in omni benedictiónis plenitúdine, tum in præsénti hoc sǽculo, tum in futúro: repositórum nobis in promíssis bonórum, quæ per fidem fruénda exspectámus, perínde quasi iam adsint, grátiam velut in spéculo contemplántes. Nam si talis est árrhabo, quale est illud quod perféctum est? et si tantæ sunt primítiæ, quæ erit totíus consummátio?

RESPONSORIUM

_

R. Carni nostræ, emergénti de lavácro post vétera delícta, * colúmba Sancti Spíritus ádvolat, pacem Dei ófferens, emíssa de cælis, ubi Ecclésia est arca figuráta, allelúia.
V. Felix sacraméntum aquæ, quo in vitam ætérnam liberámur. * Colúmba Sancti Spíritus ádvolat, pacem Dei ófferens, emíssa de cælis, ubi Ecclésia est arca figuráta, allelúia.

PSALMODIA

Ant. 1 Sit splendor Dómini Dei nostri super nos, allelúia.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Sit splendor Dómini Dei nostri super nos, allelúia.

Ant. 2 Ponam ténebras coram eis in lucem, allelúia.

Canticum
Hymnus de Deo victore et salvatore
Is 42, 10-16
Cantant quasi canticum novum ante thronum (Ap 14, 3).

10 Cantáte Dómino cánticum novum, *
       laus eius ab extrémis terræ;
    qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
       ínsulæ et habitatóres eárum. –

11 Exsúltent desértum et civitátes eius, *
       vici, quos hábitat Cedar.
    Iúbilent habitatóres Petræ, *
       de vértice móntium clament.
12 Ponant Dómino glóriam *
       et laudem eius in ínsulis núntient. –

13 Dóminus sicut fortis egrediétur *
       sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
    vociferábitur et conclamábit, *
       super inimícos suos prævalébit. –

14 «Tácui semper, sílui, pátiens fui;†
       sicut partúriens ululábo *
       gemam et fremam simul.
15 Desértos fáciam montes et colles *
       et omne gramen eórum exsiccábo;
    et ponam flúmina in ínsulas *
       et stagna arefáciam.
16 Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
       et in sémitis, quas ignoravérunt, ambuláre eos fáciam;
    ponam ténebras coram eis in lucem*
       et prava in recta».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ponam ténebras coram eis in lucem, allelúia.

Ant. 3 Omnia quæcúmque vóluit Dóminus fecit, allelúia.

Psalmus 135, 1–12
Laus Domini mirabilia operantis

Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)

1 Laudáte nomen Dómini, *
      laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
      in átriis domus Dei nostri. –

3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
      psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
      Israel in pecúlium sibi. –

5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
      et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
      Dóminus fecit in cælo et in terra, *
      in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
      fúlgura in plúviam facit, *
      prodúcit ventos de thesáuris suis. –

8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
      ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
      in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
      et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
      et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      hereditátem Israel pópulo suo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnia quæcúmque vóluit Dóminus fecit, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 10, 8b-10
Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo; hoc est verbum fídei, quod prædicámus. Quia si confiteáris in ore tuo: «Dóminum Iesum!», et in corde tuo credíderis quod Deus illum excitávit ex mórtuis, salvus eris. Corde enim créditur ad iustítiam, ore autem conféssio fit in salútem.

RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas, et pro óvibus meis pono ánimam meam, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas, et pro óvibus meis pono ánimam meam, allelúia.

PRECES

Deum Patrem, qui in morte et resurrectióne Fílii sui clarificátus est, fidénter precémur:
     Illúmina, Dómine, mentes nostras.

Pater lúminum, Deus, qui lúmine Christi glorióse resurgéntis mundum clarificásti,
nostras hódie mentes fídei luce collústra.
Tu, qui per Fílium tuum resurgéntem homínibus æternitátis áditum reserásti,
nobis hódie operántibus spem vitæ ætérnæ concéde.
Tu, qui per Fílium tuum resuscitátum Spíritum Sanctum in mundum misísti,
corda nostra spiritális igne caritátis accénde.
Tu, qui pro nobis liberándis Fílium tuum morti tradidísti,
fac ut ipse sit nobis hódie salus et redémptio.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, ut, quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)