lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 februarius 2023
I DOMINICA Quadragesimæ

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Precémur omnes cérnui,
clamémus atque sínguli,
plorémus ante iúdicem,
flectámus iram víndicem:

Nostris malis offéndimus
tuam, Deus, cleméntiam;
effúnde nobis désuper,
remíssor, indulgéntiam.

Meménto quod sumus tui,
licet cadúci, plásmatis;
ne des honórem nóminis
tui, precámur, álteri.

Laxa malum quod fécimus,
auge bonum quod póscimus,
placére quo tandem tibi
possímus hic et pérpetim.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis

Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt. (Ex auctore quodam II sǽculi)

1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum †
      et in via peccatórum non stetit *
      et in convéntu derisórum non sedit,
2 sed in lege Dómini volúntas eius, *
      et in lege eius meditátur die ac nocte. –

3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
      quod fructum suum dabit in témpore suo;
  et fólium eius non défluet, *
      et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. –

4 Non sic ímpii, non sic, *
      sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.
5 ídeo non consúrgent ímpii in iudício *
      neque peccatóres in concílio iustórum. –

6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
      et iter impiórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus

Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quóniam Dominus suscepit eum. (S. Irenæus)

2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? *
      Multi insúrgunt advérsum me,

3 multi dicunt ánimæ meæ: *
      „Non est salus ipsi in Deo.“ –

4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
      glória mea et exáltans caput meum.

5 Voce mea ad Dóminum clamávi, *
      et exaudívit me de monte sancto suo. –

6 Ego obdormívi et soporátus sum, *
      exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

7 Non timébo mília pópuli *
      circumdántis me. –

8 Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus; †
      quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
      dentes peccatórum contrivísti.

9 Dómini est salus, *
      et super pópulum tuum benedíctio tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Non in solo pane vivit homo.
R. Sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

5, 1 – 6, 1
Oppressio populi

     In diébus illis: Ingréssi sunt Móyses et Aaron et dixérunt pharaóni: «Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto». At ille respóndit: «Quis est Dóminus ut áudiam vocem eius et dimíttam Israel? Néscio Dóminum et Israel non dimíttam». Dixerúntque: «Deus Hebræórum occúrrit nobis; eámus, quæso, viam trium diérum in solitúdinem et sacrificémus Dómino Deo nostro, ne forte áccidat nobis pestis aut gládius». Ait ad eos rex Ægýpti: «Quare, Móyses et Aaron, sollicitátis pópulum ab opéribus suis? Ite ad ónera vestra». Dixítque phárao: «Multus nimis iam est pópulus terræ; vidétis quod turba succréverit; quanto magis si dedéritis eis réquiem ab opéribus?».
     Præcépit ergo in die illo exactóribus pópuli et præféctis eius dicens: «Nequáquam ultra dábitis páleas pópulo ad conficiéndos láteres sicut prius, sed ipsi vadant et cólligant stípulas. Et mensúram láterum, quam prius faciébant, imponétis super eos; nec minuétis quidquam. Vacant enim et idcírco vociferántur dicéntes: “Eámus et sacrificémus Deo nostro”. Opprimántur opéribus et éxpleant ea, ut non acquiéscant verbis mendácibus».
     Igitur egréssi exactóres pópuli et præfécti eius dixérunt ad pópulum: «Sic dicit phárao: “Non do vobis páleas. Ite et collígite, sícubi inveníre potéritis, nec minuétur quidquam de ópere vestro”». Dispersúsque est pópulus per omnem terram Ægýpti ad colligéndas páleas. Exactóres quoque instábant dicéntes: «Compléte opus vestrum quotídie, ut prius fácere solebátis, quando dabántur vobis páleæ». Flagellatíque sunt præfécti filiórum Israel, quos constitúerant super eos exactóres pharaónis dicéntes: «Quare non impléstis mensúram láterum sicut prius, nec heri nec hódie?».
     Venerúntque præfécti filiórum Israel et vociferáti sunt ad pharaónem dicéntes: «Cur ita agis contra servos tuos? Páleæ non dantur nobis, et láteres simíliter imperántur; en fámuli tui flagéllis cǽdimur, et pópulus tuus est in culpa». Qui ait: «Vacátis ótio et idcírco dícitis: “Eámus et sacrificémus Dómino”. Ite ergo et operámini; páleæ non dabúntur vobis, et reddétis consuétum númerum láterum».
     Videbántque se præfécti filiórum Israel in malo, eo quod dicerétur eis: «Non minuétur quidquam de latéribus per síngulos dies»; occurrerúntque Móysi et Aaron, qui stabant ex advérso egrediéntibus a pharaóne, et dixérunt ad eos: «Vídeat Dóminus et iúdicet, quóniam fetére fecístis odórem nostrum coram pharaóne et servis eius; et præbuístis ei gládium, ut occíderet nos». Reversúsque est Móyses ad Dóminum et ait: «Dómine, cur afflixísti pópulum istum? Quare misísti me? Ex eo enim quo ingréssus sum ad pharaónem, ut lóquerer in nómine tuo, afflíxit pópulum tuum; et non liberásti eos».
     Dixítque Dóminus ad Móysen: «Nunc vidébis quæ factúrus sim pharaóni; per manum enim fortem dimíttet eos et in manu robústa eíciet illos de terra sua».

RESPONSORIUM

Cf. Ex 5, 1.3

R. Stetit Móyses coram pharaóne, et dixit: Hæc dicit Dóminus: * Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto.
V. Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, dicens. * Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 60, 2-3: CCL 39, 766)

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

     Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, inténde oratióni meæ. Quis dicit? Quasi unus. Vide si unus: A fínibus terræ ad te clamávi, dum angerétur cor meum. Iam ergo non unus; sed ídeo unus, quia Christus unus, cuius omnes membra sumus. Nam quis unus homo clamat a fínibus terræ? Non clamat a fínibus terræ, nisi heréditas illa, de qua dictum est ipsi Fílio: Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.
     Hæc ergo Christi posséssio, hæc Christi heréditas, hoc Christi corpus, hæc una Christi Ecclésia, hæc únitas, quæ nos sumus, clamat a fínibus terræ. Quid autem clamat? Quod supra dixi: Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, inténde oratióni meæ; a fínibus terræ ad te clamávi. Id est, hoc ad te clamávi, a fínibus terræ; id est, úndique.
     Sed quare clamávi hoc? Dum angerétur cor meum. Osténdit se esse per omnes gentes toto orbe terrárum non in magna glória, sed in magna tentatióne.
     Namque vita nostra in hac peregrinatióne non potest esse sine tentatióne; quia provéctus noster per tentatiónem nostram fit, nec sibi quisque innotéscit nisi tentátus, nec potest coronári nisi vícerit, nec potest víncere nisi certáverit, nec potest certáre nisi inimícum et tentatiónes habúerit.
     Angitur ergo iste a fínibus terræ clamans, sed tamen non relínquitur. Quóniam nos ipsos, quod est corpus suum, vóluit præfiguráre et in illo córpore suo, in quo iam et mórtuus est et resurréxit et in cælum ascéndit, ut, quo caput præcéssit, illuc se membra secutúra confídant.
     Ergo nos transfigurávit in se, quando vóluit tentári a Sátana. Modo legebátur in Evangélio quia Dóminus Iesus Christus in erémo tentabátur a diábolo. Prorsus Christus tentabátur a diábolo. In Christo enim tu tentabáris, quia Christus de te sibi habébat carnem, de se tibi salútem; de te sibi mortem, de se tibi vitam; de te sibi contumélias, de se tibi honóres; ergo de te sibi tentatiónem, de se tibi victóriam.
     Si in illo nos tentáti sumus, in illo nos diábolum superámus. Atténdis quia Christus tentátus est, et non atténdis quia vicit? Agnósce te in illo tentátum, et te in illo agnósce vincéntem. Póterat a se diábolum prohibére; sed, si non tentarétur, tibi tentándo vincéndi magistérium non præbéret.

RESPONSORIUM

Cf. Ier 1, 19; 39, 18

R. Bellábunt advérsum te, et non prævalébunt; * quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.
V. Gládio non cades, sed erit tibi ánima tua in salútem. * Quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.

PSALMODIA

Ant. 1 Benedícam te in vita mea, Dómine, et in nómine tuo levábo manus meas.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Benedícam te in vita mea, Dómine, et in nómine tuo levábo manus meas.

Ant. 2 Hymnum dícite, et superexaltáte Deum in sǽcula.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Hymnum dícite, et superexaltáte Deum in sǽcula.

Ant. 3 Beneplácitum est Dómino in pópulo suo, et honorábit mansuétos in salútem.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Beneplácitum est Dómino in pópulo suo, et honorábit mansuétos in salútem.

LECTIO BREVIS

Neh 8, 9.10
Dies iste sanctificátus est Dómino Deo nostro! Nolíte lugére et nolíte flere. Quia sanctus dies Dómini nostri est; et nolíte contristári, gáudium étenim Dómini est fortitúdo vestra.

RESPONSORIUM BREVE
V. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
V. Qui attrítus es propter scélera nostra.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.

PRECES
Redemptórem nostrum, qui hoc tempus salútis nobis benígne méruit, benedicámus, eúmque súpplices exorémus:
     Spíritum novum crea in nobis, Dómine.

Christe, vita nostra, qui per baptísmum nos mýstice tecum sepelíri donásti ac per eúndem tecum resuscitári voluísti,
tríbue nos hódie in novitáte vitæ ambuláre.
Dómine, qui ómnibus benefecísti,
fac nos étiam de commúni ómnium bono esse sollícitos.
Tríbue nobis ad terrénam civitátem ædificándam concórditer operári,
et simul cæléstem inquírere.
Médice córporum et animárum, sana nostri vúlnera cordis,
ut contínua capiámus subsídia sanctitátis.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Concéde nobis, omnípotens Deus, ut, per ánnua quadragesimális exercítia sacraménti, et ad intellegéndum Christi proficiámus arcánum, et efféctus eius digna conversatióne sectémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)