lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 november 2023
PER ANNUM, hebd. XXXII
Hebdomada IV

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lucis largítor spléndide,
cuius seréno lúmine
post lapsa noctis témpora
dies refúsus pánditur,

Tu verus mundi lúcifer,
non is qui parvi síderis
ventúræ lucis núntius
angústo fulget lúmine,

Sed toto sole clárior,
lux ipse totus et dies,
intérna nostri péctoris
illúminans præcórdia.

Evíncat mentis cástitas
quæ caro cupit árrogans,
sanctúmque puri córporis
delúbrum servet Spíritus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

2, 26-47
Visio statuæ et lapidis. Regnum æternum Dei

     In diébus illis: Dixit rex Nabuchodónosor Daniéli, cuius nomen erat Baltássar: «Putásne vere potes mihi indicáre sómnium, quod vidi, et interpretatiónem eius?». Et respóndens Dániel coram rege ait: «Mystérium, quod rex intérrogat, sapiéntes, magi et haríoli et harúspices non queunt indicáre regi; sed est Deus in cælo revélans mystéria, qui indicávit tibi, rex Nabuchodónosor, quæ ventúra sunt in novíssimis tempóribus. Sómnium tuum et visiónes cápitis tui in cubíli tuo huiuscémodi sunt:
     Tu, rex, cogitáre cœpísti in strato tuo quid esset futúrum post hæc; et qui revélat mystéria, osténdit tibi, quæ ventúra sunt. Mihi quoque non in sapiéntia, quæ est in me plus quam in cunctis vivéntibus, sacraméntum hoc revelátum est, sed ut interpretátio regi manifésta fíeret et cogitatiónes mentis tuæ scires.
     Tu, rex, vidébas, et ecce státua una grandis: státua illa magna et statúra sublímis stabat contra te, et intúitus eius erat terríbilis. Huius státuæ caput ex auro óptimo erat, pectus autem et bráchia de argénto, porro venter et fémora ex ære, tíbiæ autem férreæ, pedum quædam pars erat férrea, quædam autem fíctilis. Vidébas ita, donec abscíssus est lapis sine mánibus et percússit státuam in pédibus eius férreis et fictílibus et commínuit eos; tunc contríta sunt páriter ferrum, testa, æs, argéntum et aurum, et fuérunt quasi follículus ex áreis æstívis, et rápuit ea ventus, nullúsque locus invéntus est eis; lapis autem, qui percússerat státuam, factus est mons magnus et implévit univérsam terram.
     Hoc est sómnium; interpretatiónem quoque eius dicémus coram te, rex. Tu rex regum es, et Deus cæli regnum et fortitúdinem et impérium et glóriam dedit tibi, et ómnia, in quibus hábitant fílii hóminum et béstiæ agri volucrésque cæli, dedit in manu tua et te dóminum universórum constítuit: tu es caput áureum. Et post te consúrget regnum áliud minus te et regnum tértium áliud ǽreum, quod imperábit univérsæ terræ. Et regnum quartum erit robústum velut ferrum; quómodo ferrum commínuit et domat ómnia, et sicut ferrum commínuens cónteret et commínuet ómnia hæc. Porro quia vidísti pedum et digitórum partem testæ fíguli et partem férream, regnum divísum erit; et robur ferri erit ei, secúndum quod vidísti ferrum mixtum testæ ex luto. Et dígitos pedum ex parte férreos et ex parte fíctiles, ex parte regnum erit sólidum et ex parte contrítum. Quod autem vidísti ferrum mixtum testæ ex luto, commiscebúntur quidem humáno sémine, sed non adhærébunt sibi, sícuti ferrum miscéri non potest testæ. In diébus autem regnórum illórum suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur, et regnum pópulo álteri non tradétur: commínuet et consúmet univérsa regna hæc, et ipsum stabit in ætérnum. Secúndum quod vidísti quod de monte abscíssus est lapis sine mánibus et commínuit testam et ferrum et æs et argéntum et aurum, Deus magnus osténdit regi, quæ ventúra sunt póstea; et verum est sómnium et fidélis interpretátio eius».
     Tunc rex Nabuchodónosor cécidit in fáciem suam et Daniélem adorávit et hóstias et incénsum præcépit, ut sacrificárent ei. Loquens ergo rex ait Daniéli: «Vere Deus vester Deus deórum est et dóminus regum et revélans mystéria, quóniam potuísti aperíre sacraméntum hoc».

RESPONSORIUM

Dan 2, 44; cf. Lc 20, 17. 18

R. Suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur; commínuet et consúmet univérsa regna, * Et ipsum Dei regnum stabit in ætérnum.
V. Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli; super quem autem cecíderit lapis ille, commínuet illum, * Et ipsum Dei regnum stabit in ætérnum.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía auctóris sǽculi secúndi

(Cap. 3, 1 – 4, 5; 7, 1-6: Funk 1, 149-153)

In operibus Deum confiteamur

     Cum tantam misericórdiam erga nos Dóminus fécerit: primo quidem, quod nos, qui vívimus, diis mórtuis non sacrificámus nec adorámus eos, sed per Christum cognóvimus Patrem veritátis; quænam est cognítio ad eum perdúcens, nisi ut non negémus illum, per quem eum cognóvimus? Ait vero étiam ipse: Qui me conféssus fúerit, confitébor eum coram Patre. Hæc est ítaque merces nostra, si eum confitémur, per quem serváti sumus. In quonam autem illum confitébimur? Faciéndo quæ dicit et mandáta illíus non spernéndo, nec solum lábiis eum honorándo, sed ex toto corde et ex tota mente. Dicit enim in Isaía: Pópulus iste lábiis me honórat, cor autem eórum longe abest a me.
     Non solum ígitur ipsum vocémus Dóminum; id enim non salvábit nos. Dicit enim: Non omnis qui dicit mihi: Dómine Dómine, salvábitur, sed qui facit iustítiam. Itaque, fratres, in opéribus ipsum confiteámur, in diligéndo altérutrum, in non adulterándo neque obtrectándo ínvicem neque æmulándo, sed vivéndo in continéntia, misericórdia, bonitáte; et compassióne mútua duci debémus, non pecúniæ cupiditáte. In his opéribus confiteámur eum, non autem in contráriis; nec timéndi nobis sunt hómines, sed Deus. Idcírco vobis hæc faciéntibus dixit Dóminus: Si fuéritis mecum congregáti in sinu meo et non fecéritis mandáta mea, abíciam vos et dicam vobis: Discédite a me, néscio vos unde sitis, operárii iniquitátis.
     Quocírca, fratres mei, certémus, sciéntes præ mánibus esse certámen et ad corruptibília certámina multos appéllere, sed non omnes coronári, nisi qui plúrimum laboráverint et præcláre certárint. Nos ígitur certémus, ut omnes coronémur. Itaque currámus viam rectam, certámen incorruptíbile, et multi ad ipsum navigémus atque certémus, ut et coronémur; et si non póssumus omnes coronári, saltem prope corónam simus. Scire autem nos opórtet, quod qui certámen corruptíbile certat, si inveniátur corrúmpens, flagellátus aufértur et extra stádium proícitur.
     Quid vobis vidétur? Qui incorruptiónis certámen corrúperit, quid patiétur? De iis enim, qui sigíllum non serváverint, ait: Vermis eórum non moriétur, et ignis eórum non exstinguétur, et erunt in visiónem omni carni.

RESPONSORIUM

1 Th 1, 9b-10; 1 Io 2, 28

R. Convérsi estis servíre Deo vivo et vero et exspectáre Fílium eius de cælis, quem suscitávit ex mórtuis, * Qui éripit nos ab ira ventúra.
V. Et nunc, filíoli, manéte in eo, ut, cum apparúerit, habeámus fidúciam et non confundámur in advéntu eius. * Qui éripit nos ab ira ventúra.

PSALMODIA

Ant. 1 Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.

Ant. 2 Laus Dómini ab extrémis terræ.

Canticum
Hymnus de Deo victore et salvatore
Is 42, 10-16
Cantant quasi canticum novum ante thronum (Ap 14, 3).

10 Cantáte Dómino cánticum novum, *
       laus eius ab extrémis terræ;
    qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
       ínsulæ et habitatóres eárum. –

11 Exsúltent desértum et civitátes eius, *
       vici, quos hábitat Cedar.
    Iúbilent habitatóres Petræ, *
       de vértice móntium clament.
12 Ponant Dómino glóriam *
       et laudem eius in ínsulis núntient. –

13 Dóminus sicut fortis egrediétur *
       sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
    vociferábitur et conclamábit, *
       super inimícos suos prævalébit. –

14 «Tácui semper, sílui, pátiens fui;†
       sicut partúriens ululábo *
       gemam et fremam simul.
15 Desértos fáciam montes et colles *
       et omne gramen eórum exsiccábo;
    et ponam flúmina in ínsulas *
       et stagna arefáciam.
16 Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
       et in sémitis, quas ignoravérunt, ambuláre eos fáciam;
    ponam ténebras coram eis in lucem*
       et prava in recta».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Laus Dómini ab extrémis terræ.

Ant. 3 Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.

Psalmus 135, 1–12
Laus Domini mirabilia operantis

Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)

1 Laudáte nomen Dómini, *
      laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
      in átriis domus Dei nostri. –

3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
      psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
      Israel in pecúlium sibi. –

5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
      et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
      Dóminus fecit in cælo et in terra, *
      in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
      fúlgura in plúviam facit, *
      prodúcit ventos de thesáuris suis. –

8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
      ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
      in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
      et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
      et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      hereditátem Israel pópulo suo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.

LECTIO BREVIS

Iudt 8, 25b-26a. 27
Grátias agámus Dómino Deo nostro, qui temptat nos sicut et patres nostros. Mémores estóte quanta fécerit cum Abraham et Isaac, et quanta facta sint Iacob. Quia non sicut illos combússit in inquisitiónem cordis illórum et in nos non ultus est, sed in monitiónem flagéllat Dóminus appropinquántes sibi.

RESPONSORIUM BREVE
V. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
R. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.
V. Cantáte ei cánticum novum.
R. Rectos decet collaudátio.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Exsultáte, iusti, in Dómino; * rectos decet collaudátio.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia visitávit et liberávit nos.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia visitávit et liberávit nos.

PRECES
Christum, qui exáudit et salvos facit sperántes in se, precémur acclamántes:
     Te laudámus, in te sperámus, Dómine.

Grátias ágimus tibi, qui dives es in misericórdia,
propter nímiam caritátem, qua dilexísti nos.
Qui omni témpore in mundo cum Patre operáris,
nova fac ómnia per Spíritus Sancti virtútem.
Aperi óculos nostros et fratrum nostrórum,
ut videámus hódie mirabília tua.
Qui nos hódie ad tuum servítium vocas,
nos erga fratres multifórmis grátiæ tuæ fac minístros.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui custodiéndam colendámque terram homínibus commisísti, ac solem fecísti eórum úsui deservíre, concéde nos hódie in tuam glóriam et proximórum bonum, te donánte, fidéliter operári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)