lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 aprilis 2024
Feria Quarta infra Octavam Paschæ

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter, allelúia.

Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
    Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
  Maiestátem et decórem induísti, *

2   amíctus lúmine sicut vestiménto. –

  Exténdens cælum sicut velum, *
3   qui éxstruis in aquis cenácula tua.
  Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
    qui ámbulas super pennas ventórum.

4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
      et minístros tuos ignem uréntem. –

5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
      non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
      super montes stabant aquæ. –

7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
      a voce tonítrui tui formídant.

8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
      in locum, quem statuísti eis.

9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
      neque converténtur operíre terram. –

10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
      inter médium móntium pertransíbunt,

11 potábunt omnes béstias agri, *
      exstínguent ónagri sitim suam.

12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
      de médio ramórum dabunt voces.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter, allelúia.

Ant. 2 De fructu óperum tuórum, Dómine, sátias terram, allelúia.

II

13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
      de fructu óperum tuórum sátias terram.

14 Prodúcis fenum iuméntis *
      et herbam servitúti hóminum,
  edúcens panem de terra *

15   et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
  exhílarans fáciem in óleo, *
      panis autem cor hóminis confírmat. –

16 Saturabúntur ligna Dómini *
      et cedri Líbani, quas plantávit.

17 Illic pásseres nidificábunt, *
      eródii domus in vértice eárum.

18 Montes excélsi cervis, *
      petræ refúgium hyrácibus. –

19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
      sol cognóvit occásum suum.

20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
      in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
      et quǽrant a Deo escam sibi.

22 Oritur sol, et congregántur, *
      et in cubílibus suis recúmbunt.

23 Exit homo ad opus suum *
      et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 De fructu óperum tuórum, Dómine, sátias terram, allelúia.

Ant. 3 Sit glória Dómini in sǽculum, allelúia.

III

24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
      Omnia in sapiéntia fecísti, *
      impléta est terra creatúra tua.

25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
      illic reptília, quorum non est númerus, *
      animália pusílla cum magnis;

26 illic naves pertransíbunt, *
      Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –

27 Omnia a te exspéctant, *
      ut des illis escam in témpore suo.

28 Dante te illis, cólligent, *
      aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
      áuferes spíritum eórum, et defícient *
      et in púlverem suum reverténtur.

30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
      et renovábis fáciem terræ. –

31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
      lætétur Dóminus in opéribus suis.

32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
      qui tangit montes, et fúmigant.

33 Cantábo Dómino in vita mea, *
      psallam Deo meo quámdiu sum.

34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
      ego vere delectábor in Dómino. –

35 Defíciant peccatóres a terra †
      et iníqui, ita ut non sint. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sit glória Dómini in sǽculum, allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
O. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Petri apóstoli

2, 11-25
Christiani advenæ in mundo

     Caríssimi, óbsecro tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam; conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam, ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus considerántes gloríficent Deum in die visitatiónis.
     Subiécti estóte omni humánæ creatúræ propter Dóminum: sive regi quasi præcellénti sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum; quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam, quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei.
     Omnes honoráte, fraternitátem dilígite, Deum timéte, regem honorificáte.
     Servi, súbditi estóte in omni timóre dóminis, non tantum bonis et modéstis sed étiam pravis. Hæc est enim grátia, si propter consciéntiam Dei sústinet quis tristítias, pátiens iniúste. Quæ enim glória est, si peccántes et colaphizáti sustinétis? Sed si benefaciéntes et patiéntes sustinétis, hæc est grátia apud Deum. In hoc enim vocáti estis, quia et Christus passus est pro vobis vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia eius: qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ipsíus; qui cum maledicerétur, non remaledicébat, cum paterétur, non comminabátur, commendábat autem iuste iudicánti; qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum, ut peccátis mórtui iustítiæ viverémus; cuius livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 21. 24

R. Christus passus est pro vobis vobis relínquens exémplum, * ut sequámini vestígia eius, allelúia.
V. Qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo, ut, peccátis mórtui, iustítiæ viverémus. * Ut sequámini vestígia eius, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía pascháli Auctóris antíqui

(Sermo 35, 6-9: PL 17 ed. 1879, 696-697)

Christus auctor resurrectionis et vitæ

     Felicitátem reparátæ salútis Paulus récolens clamat: Sícuti per Adam mors intrávit in hunc mundum, ita et per Christum salus restitúta est mundo; et íterum: Primus homo de terra terrénus, secúndus homo de cælo, cæléstis.
     Et adíciens ait: Sicut portávimus imáginem terréni, id est, vetústi hóminis in crímine, sic portémus imáginem cæléstis, id est, suscépti, redémpti, reparáti, ac purificáti hóminis salútem teneámus in Christo, quia idem ipse Apóstolus ait: Inítium Christus, id est, auctor resurrectiónis et vitæ; deínde hi Christi, id est, qui in forma puritátis eius vivéntes, de spe resurrectiónis eius secúri erunt, cum ipso cæléstis promíssi glóriam possessúri, sicut ipse Dóminus in Evangélio ait: Qui, inquit, me secútus fúerit, non períbit, sed tránsiet de morte ad vitam.
     Ita Salvatóris pássio, vitæ humánæ salus est. Ad hoc enim pro nobis mori vóluit, ut nos in eum credéntes perpétuo viverémus. Vóluit pro témpore fíeri quod nos sumus, ut nos, æternitátis eius promissiónem adépti, cum eódem perpétuo viverémus.
     Hæc, inquam, illa est cæléstium mysteriórum grátia, hoc Paschæ donum, hæc optábilis anni festívitas, hæc exórdia gignéntium rerum.
     Hinc vitális lavácri sacræ Ecclésiæ éditi puerpério infántes, parvulórum simplicitáte renáti, balátu innocéntis pérstrepunt consciéntiæ. Hinc casti patres, pudícæ étiam matres novéllam per fidem stirpem prosequúntur innúmeram.
     Hinc sub fídei árbore ab útero fontis innócui cereórum splendet ornátus. Hinc cæléstis mériti sanctificántur múnere, et sacraménti spiritális célebri mystério saginántur.
     Hinc uníus plebis grémio beátæ Ecclésiæ nutríta fratérnitas, únicæ divinitátis substántiam ac virtútis trium nomen adorántes, psalmum ánnuæ festivitátis cum Prophéta concélebrant: Hic est dies quem fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in eo.
     Quis, inquam, dies? Namque ille qui attríbuit vivéndi princípium, lucis exórdium, auctor lúminis, id est, ipse Dóminus Iesus Christus, qui de semetípso ait: Ego sum, inquit, dies; qui per diem ámbulat, non offéndit, id est: qui Christum in ómnibus séquitur, per eius vestígia usque ad ætérnæ lucis sólium transmeábit; sicut ipse Patrem pro nobis adhuc in córpore constitútus orat dicens: Pater, volo ut, ubi ego sum, ibi sint et hi qui in me credidérunt; ut sicut tu in me et ego in te, ita et illi máneant in nobis.

RESPONSORIUM

1 Cor 15, 47. 49. 22

R. Primus homo de terra, terrénus; secúndus homo de cælo: * Igitur, sicut portávimus imáginem terréni, portábimus et imáginem cæléstis, allelúia.
V. Qualis terrénus, tales et terréni; et qualis cæléstis, tales et cæléstes. * Igitur, sicut portávimus imáginem terréni, portábimus et imáginem cæléstis, allelúia.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Surréxit Christus et illúxit pópulo suo, quem redémit sánguine suo, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Surréxit Christus et illúxit pópulo suo, quem redémit sánguine suo, allelúia.

Ant. 2 Redémptor noster surréxit de sepúlcro: hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Redémptor noster surréxit de sepúlcro: hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Ant. 3 Allelúia, resurréxit Dóminus sicut dixit vobis, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Allelúia, resurréxit Dóminus sicut dixit vobis, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 6, 8-11
Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum eo; sciéntes quod Christus suscitátus ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominátur. Quod enim mórtuus est, peccáto mórtuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo in Christo Iesu.

RESPONSORIUM BREVE
    Loco responsorii dicitur:

Ant. Hæc dies quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Incípiens Iesus a Móyse et ómnibus prophétis, interpretabátur illis Scriptúras quæ de ipso erant, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Incípiens Iesus a Móyse et ómnibus prophétis, interpretabátur illis Scriptúras quæ de ipso erant, allelúia.

PRECES

Christum rogántes, qui tráditus est propter delícta nostra et resurréxit propter iustificatiónem nostram, ad eum clamémus:
     Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Christe salvátor, qui mortem devíncens nos lætificásti, resúrgens nos exaltásti et donis nos large replésti,
éxcita corda nostra et hanc diem Spíritus Sancti dono sanctífica.
Qui in cælis ab ángelis glorificáris et in terra ab homínibus adoráris, te hoc resurrectiónis tuæ témpore deprecámur,
ut accípias adoratiónem nostram in spíritu et veritáte.
Dómine Christe, salva nos et effúnde misericórdiam tuam super pópulum tuum, qui resurrectiónem præstolátur;
miserére nostri atque nos die isto ab omni malo custódi.
Rex glóriæ, vita nostra, da nobis ut cum apparúeris,
tunc et nos appareámus tecum in glória.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui nos resurrectiónis domínicæ ánnua sollemnitáte lætíficas, concéde propítius, ut, per temporália festa quæ ágimus, perveníre ad gáudia ætérna mereámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)