Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.
Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;
Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.
Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
V.
Pænitémini et crédite Evangélio.
R.
Appropinquávit enim regnum Dei.
LECTIO PRIOR
De libro Levítici
In diébus illis: Præcépit Dóminus Móysi, dicens: «Lóquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni témpore ingrediátur sanctuárium, quod est
intra velum coram propitiatório, quo tégitur arca, ut non moriátur, quia in nube apparébo super propitiatórium; sed hoc modo
ingrediátur: vítulum ófferet pro peccáto et aríetem in holocáustum; subúcula línea sancta vestiétur, feminálibus líneis verecúnda
celábit, accingétur zona línea, cídarim líneam impónet cápiti: hæc enim vestiménta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fúerit, induétur.
Suscipiétque a cœtu filiórum Israel duos hircos in sacrifícium pro peccáto et unum aríetem in holocáustum. Cumque obtúlerit vítulum
in sacrifícium suum pro peccáto et expiáverit se et domum suam, duos hircos stare fáciet coram Dómino in óstio tabernáculi convéntus,
mittens super utrúmque sortem unam Dómino et álteram Azazel. Cuius sors exíerit Dómino, ófferet illum pro peccáto; cuius autem in
Azazel, státuet eum vivum coram Dómino in expiatiónem, ut emíttat illum ad Azazel in solitúdinem.
Afferet ergo Aaron vítulum pro peccáto et éxpians se et domum suam immolábit eum; assumptóque turíbulo, quod de prunis altáris coram
Dómino impléverit, et háuriens manu compósitum thymiáma in incénsum ultra velum intrábit in sancta, ut, pósitis super ignem aromátibus
coram Dómino, nébula eórum et vapor opériat propitiatórium, quod est super testimónium, et non moriátur. Tollet quoque de sánguine
vítuli et aspérget dígito sépties contra frontem propitiatórii.
Cumque mactáverit hircum pro peccáto pópuli, ínferet sánguinem eius intra velum, sicut præcéptum est de sánguine vítuli, ut aspérgat e
regióne propitiatórii et éxpiet sanctuárium ab immundítiis filiórum Israel et a prævaricatiónibus eórum cunctísque peccátis. Iuxta hunc
ritum fáciet tabernáculo convéntus, quod fixum est inter eos in médio sórdium habitatiónis eórum. Nullus hóminum sit in tabernáculo
convéntus, quando póntifex ingréditur sanctuárium, ut éxpiet se et domum suam et univérsam congregatiónem Israel, donec egrediátur. Cum
autem exíerit ad altáre, quod coram Dómino est, expiábit illud et sumptum sánguinem vítuli atque hirci fundet super córnua eius per
gyrum; aspergénsque de sánguine dígito sépties mundábit sanctificabítque illud ab immundítiis filiórum Israel.
Et postquam compléverit expiatiónem sanctuárii et tabernáculi convéntus et altáris, tunc áfferat hircum vivéntem; et, pósita utráque
manu super caput eius, confiteátur Aaron super eum omnes iniquitátes filiórum Israel et univérsa delícta atque peccáta eórum; quæ ponens
super caput eius emíttet illum per hóminem parátum in desértum.
Cumque portáverit hircus super se omnes iniquitátes eórum in terram solitáriam et dimíssus fúerit in desértum, ingrediétur Aaron in
tabernáculum convéntus; et, depósitis véstibus líneis, quibus prius indútus erat, cum intráret sanctuárium, relictísque ibi, lavábit
carnem suam aqua in loco sancto induetúrque vestiméntis suis. Et postquam egréssus obtúlerit holocáustum suum ac plebis, expiábit se
et pópulum; et ádipem sacrifícii pro peccáto adolébit super altáre. Ille vero, qui dimíserit caprum emissárium ad Azazel, lavábit
vestiménta sua et corpus aqua et póstea ingrediétur in castra.
Vítulum autem et hircum, qui pro peccáto fúerant immoláti et quorum sanguis illátus est, ut in sanctuário expiátio complerétur,
asportábunt foras castra et combúrent igni tam pelles quam carnes eórum et fimum; et quicúmque combússerit ea, lavábit vestiménta sua
et carnem aqua et póstea ingrediétur in castra».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis Orígenis presbýteri in Levíticum
Semel in anno póntifex, pópulum derelínquens, ingréditur ad illum locum ubi est repropitiatórium, et super repropitiatórium
chérubim, ubi est arca testaménti, et altáre incénsi quo nulli introíre fas est, nisi pontífici soli.
Si ergo consíderem verum pontíficem meum, Dóminum Iesum Christum, quómodo, in carne quidem pósitus, per totum annum erat cum
pópulo, annum illum de quo ipse dicit: Evangelizáre paupéribus misit me, et vocáre annum Dómini accéptum, et diem remissiónis,
advérte quómodo semel in anno isto, in die repropitiatiónis intrat in sancta sanctórum, hoc est, cum impléta dispensatióne
pénetrat cælos, et intrat ad Patrem, ut eum propítium humáno géneri fáciat, et exóret pro ómnibus credéntibus in se.
Hanc repropitiatiónem eius, qua homínibus repropítiat Patrem, sciens Ioánnes apóstolus, dicit: Hæc dico, filíoli, ut non
peccémus. Quod et si peccavérimus, advocátum habémus apud Patrem, Iesum Christum, iustum, et ipse est repropitiátio pro peccátis nostris.
Sed et Paulus simíliter de hac repropitiatióne commémorat, cum dicit de Christo: Quem pósuit Deus propitiatiónem in sánguine
ipsíus per fidem. Igitur dies propitiatiónis manet nobis úsquequo finem mundus accípiat.
Ait elóquium divínum: Et impónet incénsum super ignem in conspéctu Dómini, et opériet fumus incénsi propitiatórium quod
est super testimónia, et non moriétur, et sumet de sánguine vítuli, et respérget dígito suo super propitiatórium contra oriéntem.
Ritus quidem apud véteres propitiatiónis pro homínibus, qui fiébat ad Deum, quáliter celebrarétur edócuit: sed tu qui ad
Christum venísti, pontíficem verum, qui sánguine suo Deum tibi propítium fecit et reconciliávit te Patri, non hǽreas in
sánguine carnis; sed disce pótius sánguinem Verbi, et audi ipsum tibi dicéntem, quia hic sanguis meus est, qui pro vobis
effundétur in remissiónem peccatórum.
Quod autem contra oriéntem respérgit, non otióse accípias. Ab oriénte tibi propitiátio venit. Inde est enim vir, cui Oriens
nomen est, qui mediátor Dei et hóminum factus est.
Invitáris ergo per hoc, ut ad oriéntem semper aspícias, unde tibi óritur sol iustítiæ, unde semper tibi lumen náscitur:
ut numquam in ténebris ámbules, neque dies ille novíssimus te in ténebris comprehéndat: ne tibi ignorántiæ nox et calígo
subrépat, sed ut semper in sciéntiæ luce verséris, semper hábeas diem fídei, semper lumen caritátis et pacis obtíneas.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.
Ant. 2 Laus Dómini ab extrémis terræ.
10 Cantáte Dómino cánticum novum, *
laus eius ab extrémis terræ;
qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *
ínsulæ et habitatóres eárum. –
11 Exsúltent desértum et civitátes eius, *
vici, quos hábitat Cedar.
Iúbilent habitatóres Petræ, *
de vértice móntium clament.
12 Ponant Dómino glóriam *
et laudem eius in ínsulis núntient. –
13 Dóminus sicut fortis egrediétur *
sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
vociferábitur et conclamábit, *
super inimícos suos prævalébit. –
14 «Tácui semper, sílui, pátiens fui;†
sicut partúriens ululábo *
gemam et fremam simul.
15 Desértos fáciam montes et colles *
et omne gramen eórum exsiccábo;
et ponam flúmina in ínsulas *
et stagna arefáciam.
16 Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
et in sémitis, quas ignoravérunt,
ambuláre eos fáciam;
ponam ténebras coram eis in lucem*
et prava in recta».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Laus Dómini ab extrémis terræ.
Ant. 3 Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.
Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)
1 Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri. –
3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi. –
5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
Dóminus fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis. –
8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Erat quidam régulus, cuius fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset quia Iesus veníret in Galilǽam, rogábat eum ut sanáret fílium eius.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Erat quidam régulus, cuius fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset quia Iesus veníret in Galilǽam, rogábat eum ut sanáret fílium eius.
PRECES
Benedicámus Deo Patri, qui nobis largítur ut hoc quadragesimáli die sacrifícium laudis ei offerámus. Eum deprecémur, invocántes:
Cæléstibus, Dómine, nos ínstrue disciplínis.
Omnípotens et miséricors Deus, concéde nobis spíritum oratiónis et pæniténtiæ,
— ut caritáte tui et hóminum ardeámus.
Da nos tibi cooperári, ut ómnia instauréntur in Christo,
— atque iustítia et pax in terris abúndent.
Intimam totíus creatúræ natúram et prétium áperi nobis,
— ut, te celebrántes, eam in cármine laudis nobis consociémus.
Ignósce nobis, qui Christi tui præséntiam in paupéribus, míseris et moléstis ignorávimus,
— nec vériti sumus Fílium tuum in his frátribus nostris.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui ineffabílibus mundum rénovas sacraméntis, præsta, quǽsumus, ut Ecclésia tua et ætérnis profíciat institútis,
et temporálibus non destituátur auxíliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)