lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 februarius 2027
Feria Quinta post Cineres

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Qui meditátur in lege Dómini.
R. Dabit fructum suum in témpore suo.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Exodi

1, 1-22
Oppressio Israel

     Hæc sunt nómina filiórum Israel, qui ingréssi sunt Ægýptum cum Iacob; sínguli cum dómibus suis introiérunt: Ruben, Símeon, Levi, Iuda, Issachar, Zábulon et Béniamin, Dan et Néphthali, Gad et Aser. Erant ígitur omnes ánimæ eórum, qui egréssi sunt de fémore Iacob, septuagínta; Ioseph autem in Ægýpto erat. Quo mórtuo et univérsis frátribus eius omníque cognatióne illa, fílii Israel crevérunt et pullulántes multiplicáti sunt ac roboráti nimis implevérunt terram.
     Surréxit intérea rex novus super Ægýptum, qui ignorábat Ioseph, et ait ad pópulum suum: «Ecce, pópulus filiórum Israel multus et fórtior nobis est: veníte, prudénter agámus cum eo, ne forte multiplicétur; et, si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis, egrediátur de terra». Præpósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus; ædificaverúntque urbes promptuárias pharaóni, Phithom et Ramésses. Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur et crescébant. Formidavérunt fílios Israel Ægýptii et in servitútem redegérunt eos atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris omníque famulátu, quo in terræ opéribus premebántur.
     Dixit autem rex Ægýpti obstetrícibus Hebræórum, quarum una vocabátur Sephra, áltera Phua, præcípiens eis: «Quando obstetricábitis Hebrǽas, et partus tempus advénerit, si másculus fúerit, interfícite eum; si fémina, reserváte». Timuérunt autem obstetríces Deum et non fecérunt iuxta præcéptum regis Ægýpti, sed conservábant mares. Quibus ad se accersítis rex ait: «Quidnam est hoc quod fácere voluístis, ut púeros servarétis?». Quæ respondérunt: «Non sunt Hebrǽæ sicut Ægýptiæ mulíeres; ipsæ enim robústæ sunt et, priúsquam veniámus ad eas, páriunt». Bene ergo fecit Deus obstetrícibus, et crevit pópulus confortatúsque est nimis; et, quia timuérunt obstetríces Deum, ædificávit illis domos.
     Præcépit ergo phárao omni pópulo suo dicens: «Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen proícite; quidquid femínei, reserváte».

RESPONSORIUM

Gen 15, 13-14a; cf. Is 49, 26c

R. Dixit Deus ad Abraham: Scito prænóscens quod peregrínum futúrum sit semen tuum in terra non sua, et subícient eos servitúti et afflígent quadringéntis annis: * Et gentem, cui servitúri sunt, ego iudicábo.
V. Ego Dóminus salvátor tuus et redémptor tuus. * Et gentem, cui servitúri sunt, ego iudicábo.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 6 de Quadragesima, 1-2: PL 54, 285-287)

Religiosa purificatio per ieiunium et misericordiam

     Semper quidem, dilectíssimi, misericórdia Dómini plena est terra; et unicuíque fidélium ad coléndum Deum ipsa rerum natúra doctrína est, dum cælum et terra, mare et ómnia quæ in eis sunt, bonitátem et omnipoténtiam sui protestántur auctóris, et famulántium elementórum mirábilis pulchritúdo iustam ab intellectuáli creatúra gratiárum éxigit actiónem.
     Sed cum ad istos recúrritur dies, quos speciálius reparatiónis humánæ sacraménta signárunt, et qui vicíno órdine atque contíguo festum paschále præcédunt, diligéntius nobis præparátio religiósæ purificatiónis indícitur.
     Paschális quippe festivitátis hoc próprium est, ut tota Ecclésia remissióne gáudeat peccatórum, quæ non in eis tantum fiat, qui sacro baptísmate renascúntur, sed étiam in eis, qui dudum in adoptivórum sorte numerántur.
     Quamvis enim principáliter novos hómines fáciat regeneratiónis ablútio, quia tamen súperest ómnibus contra rubíginem mortalitátis cotidiána renovátio, et inter proféctuum gradus nullus est qui non semper mélior esse débeat, generáliter anniténdum est ut in die redemptiónis nemo inveniátur in vítiis vetustátis.
     Quod ergo, dilectíssimi, in omni témpore unumquémque cónvenit fácere christiánum, id nunc sollicítius est et devótius exsequéndum, ut apostólica institútio quadragínta diérum ieiúniis impleátur, non cibórum tantúmmodo parcitáte, sed privatióne máxime vitiórum.
     Rationabílibus autem sanctísque ieiúniis nulla utílius quam eleemosynárum ópera copulántur, quæ uno misericórdiæ nómine multas laudábiles pietátis cóntinent actiónes, ut ómnium fidélium pares ánimi esse possint étiam inter ímpares facultátes.
     Diléctio enim, quæ simul Deo hominíque debétur, nullis umquam ita impedítur obstáculis, ut non ei semper bene velle sit líberum. Dicéntibus quippe Angelis: Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis, non solum virtúte benevoléntiæ, sed étiam pacis bono beátus effícitur, quicúmque áliis quacúmque miséria laborántibus caritáte compátitur.
     Latíssima enim sunt ópera pietátis, quæ ipsa sui varietáte id veris cónferunt christiánis, ut in distributióne eleemosynárum non solum dívites et abundántes, sed étiam medíocres et páuperes, suas hábeant portiónes; et qui largitátis sunt víribus inæquáles, mentis tamen affectióne sint símiles.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Cor 6, 4

R. Paradísi portas apéruit nobis ieiúnii tempus; suscipiámus illud, orántes et deprecántes: * Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
V. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros. * Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.

PSALMODIA

Ant. 1 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Psalmus 142 (143), 1-11
In angustiis oratio

Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi. (Gal 2, 16)

1 Dómine, exáudi oratiónem meam, †
      áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *
      exáudi me in tua iustítia.
2 Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
      quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. –

3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
      contrívit in terra vitam meam, *
      collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo.
4 Et anxiátus est in me spíritus meus, *
      in médio mei obríguit cor meum.
5 Memor fui diérum antiquórum, †
      meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
      in factis mánuum tuárum recogitábam.
6 Expándi manus meas ad te, *
      ánima mea sicut terra sine aqua tibi. –

7 Velóciter exáudi me, Dómine; *
      defécit spíritus meus.
   Non abscóndas fáciem tuam a me, *
      ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
      quia in te sperávi.
   Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *
      quia ad te levávi ánimam meam.
9 Eripe me de inimícis meis, *
      Dómine, ad te confúgi.
10 Doce me fácere voluntátem tuam, *
      quia Deus meus es tu. –

   Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; *
11   propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.
   In iustítia tua *
      edúces de tribulatióne ánimam meam.

     12  [Et in misericordia tua disperdes inimicos meos; †
          et perdes omnes, qui tribulant animam meam, *
          quóniam ego servus tuus sum.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Canticum
Consolatio et gaudium in civitate sancta
Is 66, 10-14a
Illa, quae sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

10 Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, *
       omnes, qui dilígitis eam;
    gaudéte cum ea gáudio, *
       univérsi, qui lugebátis super eam,
11 ut sugátis et repleámini *
       ab úbere consolatiónis eius,
    ut mulgeátis et delíciis affluátis *
       ex ubéribus glóriæ eius. –

12 Quia hæc dicit Dóminus: †
       «Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem, *
       et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.
    Sugétis, in ulnis portabímini, *
       et super génua blandiéntur vobis.–

13 Quómodo si quem mater consolátur, †
       ita ego consolábor vos; *
       et in Ierúsalem consolabímini.
14 Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, *
       et ossa vestra quasi herba germinábunt».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.

Psalmus 146 (147A), 1-11
Domini potentia et bonitas

Te Deum laudamus, te Dominum confitemur.

1 Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, *
      quóniam iucúndum est celebráre laudem. –

2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *
      dispérsos Israélis congregábit.
3 Qui sanat contrítos corde *
      et álligat plagas eórum;
4 qui númerat multitúdinem stellárum *
      et ómnibus eis nómina vocat.
5 Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, *
      sapiéntiæ eius non est númerus.
6 Susténtat mansuétos Dóminus, *
      humílians autem peccatóres usque ad terram. –

7 Præcínite Dómino in confessióne, *
      psállite Deo nostro in cíthara.
8 Qui óperit cælum núbibus *
      et parat terræ plúviam.
   Qui prodúcit in móntibus fenum *
      et herbam servitúti hóminum.
9 Qui dat iuméntis escam ipsórum *
      et pullis corvórum invocántibus eum.
10 Non in fortitúdine equi delectátur, *
      nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.
11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum *
      et in eis, qui sperant super misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.

LECTIO BREVIS

Cf. 1 Reg 8, 51-53a
Pópulus tuus, Dómine, et heréditas tua sumus. Sint óculi tui apérti ad deprecatiónem servi tui et pópuli tui Israel, et exáudias nos in univérsis, pro quibus invocavérimus te. Tu enim separásti nos tibi in hereditátem de univérsis pópulis terræ.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Qui vult veníre post me, dicit Dóminus, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Qui vult veníre post me, dicit Dóminus, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.

PRECES
Pietátem Dei celebrémus, qui in Christo sese revelávit. Ex corde ei supplicémus:
     Meménto nostri, Dómine, quia fílii tui sumus.

Da nos mystérium Ecclésiæ áltius percípere,
ut éadem sit nobis et ómnibus efficácius salútis sacraméntum.
Fac nos, hóminis amátor, humánæ civitátis increménta fovére,
atque in ómnibus regnum tuum inténdere.
Præsta nobis, ut ad Christum sitiéntes currámus,
qui fontem aquæ vivæ nobis se prǽbuit.
Dimítte nobis iniquitátes nostras,
et gressus nostros dírige in viam iustítiæ et sinceritátis.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo prǽveni et adiuvándo proséquere, ut cuncta nostra operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)