lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 september 2028
PER ANNUM, hebd. XXIV
Hebdomada IV

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Deus, qui cæli lumen es
satórque lucis, qui polum
patérno fultum brácchio
præclára pandis déxtera,

Auróra stellas iam tegit
rubrum sustóllens gúrgitem,
uméctis atque flátibus
terram baptízans róribus.

Iam noctis umbra línquitur,
polum calígo déserit,
typúsque Christi, lúcifer
diem sopítum súscitat.

Dies diérum tu, Deus,
lucísque lumen ipse es,
Unum potens per ómnia,
potens in unum Trínitas.

Te nunc, Salvátor, quǽsumus
tibíque genu fléctimus,
Patrem cum Sancto Spíritu
totis laudántes vócibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

16, 3. 5b-7a. 8-15. 35. 37a. 40-43. 59-63
Ierusalem sponsa Dei adultera

     Hæc dicit Dóminus Deus ad Ierúsalem: «Radix tua et generátio tua de terra Chánaan, pater tuus Amorrǽus et mater tua Hetthǽa. Proiécta es super fáciem terræ in abiectióne ánimæ tuæ in die, qua nata es.
     Prætériens autem te vidi te palpitáre in sánguine tuo et dixi tibi, cum esses in sánguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In sánguine tuo vive. Crescéntem quasi germen agri dedi te, et crevísti et grandis effécta es et pervenísti ad mundum mulíebrem. Et transívi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amántium. Et expándi amíctum meum super te et opérui ignomíniam tuam; et iurávi tibi et ingréssus sum pactum tecum, ait Dóminus Deus, et facta es mea. Et lavi te aqua et emundávi sánguinem tuum ex te et unxi te óleo; et vestívi te discolóribus et calceávi te cálceis córii delphíni et cinxi te bysso et índui te sérico. Et ornávi te ornaménto et dedi armíllas in mánibus tuis et torquem circa collum tuum; et dedi ináurem super os tuum et círculos áuribus tuis et corónam decóris in cápite tuo. Et ornáta es auro et argénto et vestíta es bysso et sérico et multicolóribus. Símilam et mel et óleum comedísti et decóra facta es veheménter nimis et apta ad regnum. Et egréssum est nomen tuum in gentes propter spéciem tuam, quia perfécta eras in decóre meo, quem posúeram super te, dicit Dóminus Deus.
     Et habens fidúciam in pulchritúdine tua fornicáta es in nómine tuo et exposuísti fornicatiónem tuam omni transeúnti, quisquis fúerit.
     Proptérea, méretrix, audi verbum Dómini: ecce ego congregábo omnes amatóres tuos. Et convocábunt contra te congregatiónem et lapidábunt te lapídibus et trucidábunt te gládiis suis. Et combúrent domos tuas igni et fácient in te iudícia in óculis mulíerum plurimárum; et fáciam ut désinas fornicári, et mercédes ultra non dabis. Et satiábo indignatiónem meam in te, et auferétur zelus meus a te; et quiéscam, nec iráscar ámplius. Eo quod non fúeris recordáta diérum adulescéntiæ tuæ et provocásti me in ómnibus his, proptérea et ego vias tuas in cápite tuo dabo, ait Dóminus Deus, et non feci iuxta scélera tua in ómnibus abominatiónibus tuis.
     Quia hæc dicit Dóminus Deus: Et fáciam tibi, sicut fecísti, qui despexísti iuraméntum, ut írritum fáceres pactum.
     Et recordábor ego pacti mei tecum in diébus adulescéntiæ tuæ et suscitábo tibi pactum sempitérnum. Et recordáberis viárum tuárum et confúnderis, cum recéperis soróres tuas te maióres cum minóribus tuis, et dabo eas tibi in fílias, sed non ex pacto tuo. Et suscitábo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dóminus, ut recordéris et confundáris, et non sit tibi ultra aperíre os præ confusióne tua, cum placátus fúero tibi in ómnibus, quæ fecísti», ait Dóminus Deus.

RESPONSORIUM

Cf. Is 54, 6. 8; Ez 16, 60

R. Ut mulíerem derelíctam vocávi te, in moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam; * In misericórdia sempitérna misértus sum tui, dixit Redémptor tuus Dóminus.
V. Recordábor pacti mei tecum in diébus adulescéntiæ tuæ, et suscitábo tibi pactum sempitérnum. * In misericórdia sempitérna misértus sum tui, dixit Redémptor tuus Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 10-11: CCL 41, 536-538)

prǽpara animam tuam ad tentationem

     Iam audístis quid mali pastóres díligant. Vidéte quid néglegant. Quod infirmátum est, non confortástis; et quod male hábuit, non corroborástis; et quod contribulátum est, id est, quod confráctum est, non colligástis; et quod errábat, non revocástis; et quod périit, non inquisístis; et quod forte fuit, confecístis, interfecístis, occidístis. Infirmátur ovis, id est, infírmum cor gerit, ut possit cédere tentatiónibus, incáuto et imparáto si supervénerit.
     Pastor néglegens, quando credit talis, non illi dicit: Fili, accédens ad servitútem Dei, sta in iustítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem. Qui hæc enim lóquitur, confórtat infírmum et ex infírmo facit firmum, ut non ille cum credíderit próspera huius sǽculi speret. Si enim doctus fúerit speráre próspera sǽculi, ipsa prosperitáte corrúmpitur; superveniéntibus adversitátibus sauciátur aut fortássis extínguitur.
     Non ergo eum ædíficat super petram, qui sic ædíficat, sed super arénam ponit. Petra autem erat Christus. Christi passiónes imitándæ, non a christiánis delíciæ conquiréndæ. Confortátur infírmus, cum ei dícitur: «Spera quidem tentatiónes huius sǽculi, sed ab ómnibus te éruet Dóminus, si ab illo non recésserit retro cor tuum. Nam ad confortándum cor tuum venit ille pati, venit ille mori, venit sputis illiníri, venit spinis coronári, venit oppróbria audíre, venit postrémo ligno confígi. Omnia hæc ille pro te, tu nihil. Non pro illo, sed pro te».
     Quales autem sunt, qui timéntes hos lǽdere quibus loquúntur, non solum non prǽparant ad imminéntes tentatiónes, sed étiam promíttunt felicitátem huius sǽculi, quam Deus ipsi sǽculo non promísit? Ille prædícit labóres super labóres usque in finem ventúros ipsi sǽculo, et tu vis ab ipsis labóribus excéptum esse christiánum? Quia christiánus est, áliquid plus passúrus est in hoc sǽculo.
     Etenim ait Apóstolus: Omnes qui volunt in Christo pie vívere, persecutiónem patiéntur. Iam si tibi placet, pastor tua quǽrens non quæ Iesu Christi, ille dicat: Omnes qui volunt in Christo pie vívere, persecutiónem patiéntur, et tu dic: «Si in Christo pie víxeris, abundábunt tibi ómnia bona. Et si fílios non habes, suscípies et enútries omnes, et nemo tibi moriétur». Hǽccine est ædificátio tua? Atténde quid fácias, ubi ponas. Super arénam est quem constítuis. Ventúrus est imber, influxúrus est flúvius, flatúrus est ventus, impíngent domum istam, et cadet et fiet ruína eius magna.
     Leva de aréna, pone super petram: in Christo sit quem vis esse christiánum. Atténdat ad passiónes Christi indígnas, atténdat illum sine ullo peccáto quæ non rápuit exsolvéntem, atténdat Scriptúram dicéntem sibi: Flagéllat omnem fílium quem récipit. Aut paret se flagellári, aut non quærat récipi.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 4. 3

R. Sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur; * Non quasi homínibus placéntes, sed Deo.
V. Exhortátio nostra non ex erróre, neque ex immundítia, neque in dolo. * Non quasi homínibus placéntes, sed Deo.

PSALMODIA

Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.

Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.

Canticum
Gratiarum actio pro liberatione populi
Tob 13, 8-11. 13. 14ab. 15-16ab
Ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem… habentem claritatem Dei (Zj 21, 10-11)

8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, *
      et omnes laudáte maiestátem illíus.
    Agite dies lætítiæ *
       et confitémini illi. –

9 Ierúsalem, cívitas sancta, *
      flagellábit te in opéribus mánuum tuárum. –

10 Confitére Dómino in bono ópere *
       et bénedic regem sæculórum,
    ut íterum tabernáculum tuum ædificétur in te cum gáudio *
       et lætos fáciat in te omnes captívos
    et díligat in te omnes míseros *
       in ómnia sǽcula sæculórum. –

11 Lux spléndida fulgébit *
       in ómnibus fínibus terræ;
    natiónes multæ vénient tibi ex longínquo †
       et a novíssimis pártibus terræ ad nomen sanctum tuum *
       et múnera sua in mánibus suis habéntes regi cæli.
    Generatiónes generatiónum dabunt in te lætítiam, *
       et nomen eléctæ erit in sǽcula sæculórum. –

13 Tunc gaude et lætáre in fíliis iustórum, †
       quóniam omnes colligéntur *
       et benedícent Dómino ætérno. –

14 Felíces, qui díligunt te, *
       et felíces, qui gaudébunt in pace tua. –

15 ánima mea, bénedic Dómino regi magno, *
       quia in Ierúsalem civitáte ædificábitur
16 domus illíus *
       in ómnia sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.

Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.

Psalmus 147 (147B), 12-20
Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)

12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
      colláuda Deum tuum, Sion. –

13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
      benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
      et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
      velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
      pruínam sicut cínerem spargit. –

17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
      ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
      flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
      iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
      et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.

LECTIO BREVIS

Gal 2, 19b-20
Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.
V. Mittet de cælo et liberábit me.
R. Qui benefécit mihi.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamábo ad Dóminum altíssimum, * qui benefécit mihi.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.

PRECES
Fidúciam habéntes in Deum, qui sollícitus est ómnium, quos creávit et redémit per Fílium suum, oratiónem nostram innovémus:
     Confírma, quod operátus es in nobis, Dómine.

Deus misericórdiæ, gressus nostros in sanctitáte cordis dírige,
ut, quæ sunt vera, iusta et amabília, cogitémus.
Ne derelínquas nos in perpétuum propter nomen tuum,
ne díssipes, Dómine, testaméntum tuum.
In ánimo contríto et spíritu humilitátis suscipiámur,
quóniam non est confúsio confidéntibus in te.
Qui nos in Christo ad munus prophéticum vocásti,
da nos tuas annuntiáre virtútes.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Grátiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, supplícibus tuis tríbue largitátem, ut mandáta tua, te operánte, sectántes, consolatiónem vitæ præséntis accípiant, et futúra gáudia comprehéndant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)